Contenuto
Percorso : HOME > Sant'Agostino > Le Biografie > Aurelii Augustini episcopi yponensis vitaAurelii Augustini episcopi yponensis vita
Madaura: resti della città romana
Aurelii Augustini episcopi yponensis vita
(Te Deum) F. 7r:
"Baptizati sunt ergo adveniente pascali tempore a sancto Ambrosio dicente: Te Deum laudamus, et Augustino respondente: Te Dominum confitemur. Et sic ipsi duo hunc ypnum alternatim composuerunt et usque in finem decantaverunt. Protinus autem in fide catholica confirmatus (est), Ambrosio eum cucullam induente et habitum servorum Dei, sicut in quodam sermone, quem ipse de baptismo Augustini composuit, dicit, fugitque ab eo vite preterite solicitudo. Nec satiabatur Augustinus illis diebus dulcedine mirabili altitudinem consilii divini considerare super salutem humani generis. Flebat autem in hypnis et canticis suave sonantis Ecclesie, extuabat inde affectus pietatis et currebant lacrime et bene illi erat cum eis. Erat tunc annis maior natu XXXta, matre superstite sibi adherente. Diebus illis se Augustino consociavit Enodius iuvenis ex eius municipio, qui tamen prius conversus et bapticatus erat. Et querebat cum eo, et Alippio, Nebridio et Deodato Augustinus quisnam ad serviendum Deo eos locus haberet utilis et exemplis servorum Dei similis in orationibus et ieiuniis et hypmnis. Et invento loco placito sancto Deo serviebant, et remeabant ad Affricam. In partibus Tuscie in desertis marinis invenerunt de heremitis sequentibus Pauli et Anthonii vestigia, quorum aliqui exequie matris Augustini interfuerunt, que apud Ostiam tiberinam, defuncta est, postea in Affrica clericis et heremitis constitui, dedit".
f. 8v della Aurelii Augustini episcopi yponensis vita: "Factus ergo presbiter monasterium in illa ecclesia mox instituit et cum Dei servis vivere cepit secundum modium et regulam sub sanctis apostolis constitutam. Sic ipse alia monasteria construxit in locis desertis et nemorosis".
Nei ff. 11 v-12r della Aurelii Augustini episcopi yponensis vita l'autore scrive con il titolo "Instituit regulam canonicis" : Hic denique canonicam regulam ab apostolis post ascensionem Domini primo traditam, sed longo tempore post neglectam, luculento sermone rescripsit, quam innumerabilis perfecta sequitur moltitudo religiosorum et Dei Ecclesia multiplici illustrantium virtute profitetur. Ex institutione Ordo, quid nunc fratrum heremitarum sancti Augustini nuncupatur, qui ex recipientibus ab eodem patre Augustino dictam regulam ac portantibus (in Italiam) eius venerabile corpus evenit. Ex devotione Ordo canonicorum regularium, qui a beato Rufo episcopo in partibus Gallie circa annos Dominice Incarnationis M°CX (sic) incepit. Et Ordo fratrum predicatorum, qui a beato Dominico in partibus tolosanis circa annos Dominice Incarnationis MCC initium habuit. Multique alii Ordines tam marium quam mulierum".
Nella Aurelii Augustini episcopi ypponensis l'autore, come finale della parte dedicata a Sant'Agostino presbitero e vescovo, immediatamente prima di scrivere quanto si è trascritto nella nota 19, dice nel f. 11v: "Hic dum in yponensi sepultus esset regione, propter immunditiam et crudelitatem gentium inde albatus (ablatus?), in Sardinea est repositus, decurrentibus itaque (a) die obitus eius ferme CCLXXXta. annis usque ad tempora Limprandi regis lomgobardorum. Qui audiens quod sarraceni depopulata Sardinea et loca illa fedarent ubi ossa dicti patris Augustini ob vastationem barbarorum olim translata et honorifice recondita fuerant, misit et dato magno pretio accepit et transtulit ea Ticinum ad tanti sancti doctoris honorem ecclesias edificando quocumque hospitando manebant. Que utique ossa in basilica beati Petri, que a ticinensi populo celum aureum nuncupatur, cum debito tanti patris honore recondidit. Iure igitur in apostolica est colocatus ecclesia qui pro apostolica dimicans fideliter fide vivens verbis et hactenus scriptis dyabolicas hereticorum fraudes patefaciendo disperdidit ac in eadem patria et provincia merito voluit precipue venerari, in qua ei Deus primo concessit ab eius erroribus mundari et ipsi Deo in sancte conversationis habitu servire incepit".