Percorso : HOME > Cassago > Archivio Storico > Seicento > 1604 Isabella Bona

1604: Confesso di Isabella Bona

Bugatto: ritratto di Bona di Savoia

Ritratto di gentildonna

 

31 gennaio 1604

Confesso di Isabella Bona moglie di Scipione Delfinone in conto di un suo credito dotale su certi beni e una casa venduti dal marito a Annibale Nava

 

Archivio Visconti di Modrone, fald. L-173, Fondi e Case di Cassago 1576-1670.

 

 

Confesso di L. 700 fatto da isabella Bona moglie di Scipione Delfinone a favore di Annibale Nava in conto di un suo credito dovutale che aveva verso detto suo marito e di una casa e beni situati in territorio di Cassago venduti a detto Nava e relativa convenzione tra detta isabella Bona e Annibale Nava per tali titolo.

Rogato Gio: Battista Biancone di Milano

Copia autentica.

 

In Nomine Domini anno à nativitate eiusdem millesimo sexcentessimo quarto indictione seconda die sabbati trigessimo primo et mensis Januarij. Cum sit quod Scipio Delphinonus muptus infrascripte Isabelle Bone omnia eius bona maxime immobilia vendiderit et dissipaverit et ultimo loco vendiderit Jo:Bapta de Isachis subnusse persone infrascripti Anibalis Nave sedimen unum diruptum seu distructum ob eomet Scipione cum petia una terre ei annexa partim horti et partim ronchi arativi et prativi perticarum 27 vel circa sita in loco Cassaghi plebis massalie ducatus mediolani pretio pactis et modis et formis latius contentis in instrumento ipsius venditionis rogato per numquam alterum Jo:Baptam Isachum mediolani notarium die vigessimo mensis decembris anni i60i seu ad quod. Cumque predicta Isabella Bona attenta inopia dicti eius nupti superiori anno ad senatum excellentissimum et sumptis informationibus super eius et filiorum suorum precise necessitate obtinuerit litteras patentes dispensantes ipsam posse tuto et valide exigere seu cedere pro summa librarum septem centum imperialium ex eius capitali credito dotali quod est libre 4700 imperialium pro succurrendis eius necessitatibus et pro dicta summa facere opportunam confessionem et liberationem et prout in eis litteris patentis que sunt tenoris videlicet: "Philippus III Dei Gratiae Hispaniorum utriusque Siciliae rex et mediolani Dux II Isabella Bona preces nobis obtulit sequentis exempli Scipio delfinonus vir nobilis reductus ad extremam miserabilitatem ob eius prodigalitatem sex habet filios omnes masculos et uxorem Isabellam Bonam minus nihil possidens nisi creditum dotale librarum quatuor millium septem centum imperialium quod ipsa Isabella fidelis Maiestatis Vestrae habet contra eius virum, et divisa corpora bonorum per eum alienata et iam in consideratione adeo quod nisi nunc dispensat ut possit se valere de aliqua parte ipsius crediti dotalis in his temporibus calamitosis etiam costante matrimonio cogare vel fame perire vel ostiatim victum querere quare ex precisa necessitate cogit ad confugere illam rogando dignetur sumptis etiam informationibus super precisa ipsa necessitate adicere et dispensare ipsam supplicantem posse tuto et valide etiam constante matromonio alienare et cedere tantam partem eius crediti dotalis dictarum librarum quatuor millium septem centum cui valuerit quantum sit pro summa librarum septem centum imperialium et debitam confessionem et liberationem facere pro dicta summa pro eis expedendis in succurrendis suis necessitatibus et filiorum suorum et hoc cum consensu agantorum in forma declarando quod predicta post sic facta erit valeat et teneat et eis nullo modo contraveniri posit aliqua notatione vel causa nec obstante prorogatione de distrahenda parte dicte dotis constante matrimonio et quod non remaneat cauta super alijs bonis eius nupti aliquibus legibus decretis aut ordinis in contrarium disponensvel aliam formam dantibus non attentis quibus videlicet visis una cum informationibus de allegata dispensatione et filiorum suorum necessitate Jussu nostro sumptis per has nostras concedimus et dispensamus ut possit supplire et valide cedere pro summa librarum septemcentum ex mentionato credito suo dotali et eas pecunias in narratos usus convertere ac pro dicta summam opportunam confessionem et liberationem facere modo consentiat duo eius agnati proximiores sanguine coniuncti et eis defficientis duo cognati presentes ut supra qui iurent credere ita supplicanti expedire et diligenter adoptant ne qua fraus subsit quod dicta sic facta valere nonetiam ac si per supplicantem cum debitis consensibus facta fuisset allegatis in quibus contrarium disponentibus non attentis quibus hoc tantum in parte derogamus in quorum fidem presentis sigillo munitas fieri et registrari iussimus. Datum mediolani die septimoJunij 1602 signo in calce Ghilinus registrorum a tergo in filo patentium". Cumque ex inde dicta Isabella attento quod dictus maritus vergebat prout vergit ad inopiam et sic evenit causa dicte eius dotis repetende seu saltem cautande egerit contra Marc'Antonio et fratres de Origo uti possessores cuius possessionis et bonorum sitorum in dicto loco et territorio Cassaghi alias per eum Scipionem venditorumet insolutum datorum prefatis fratribus de Origo et sic obligatorum et hippothecatorum pro data dote et pro inde obtinuerit a domino Judice Galli in pretoriomediolani civitatis ipsis fratribus de Origo praeceptum aprhendendi dicta bona etiam latius descripta in calce ipsius praecepti tamquam ei obligato pro dicto eius credito dotali predicte summe librarum quatuormilleseptemcentum imperialium nec non etiam pro omnibus damnis et interesse per eos possis et in futurum patiendis a die quo descijt alimentari ex bonis mariti liquidandis etiam medio instrumento ad formam stattutorum mediolani et prout in eo precepto concesso sub die vigessimo secundo martij anni 1602 proxime preteriti vespere cuius etiam virtute fuerunt et sunt aprehensa ipsa bona nomine prefate Isabelle et in eorum possessione et tenuta ipsa fuit posita inthimatis copijs ipsius praesenti preceptis ipsis fratribus de Origo et massarijs laborantibus ipsa bona prout et rallatione ipsius aprehensionis et inthimationis que est sequentis exempli videlicet: " Ponatur preceptum cum reffernedi apoprehnsionis et inthimationis. Cumque etiam prefata Isabella exinde previa ordinatione exinde facta per prefatum Dominum Judicem contra ipsos massarios laborantes bona maxime Antonium de Camasaschis quam fuit declaratum ut habeantur pro recognitis et teneantur eidem Isabelle respondere frustus ipsorum bonorum collectos et tunc colligendos a die dicte aprehensionis citra et in antea donec et prout in eos eis massarijs etiam inthimatis obtinuerit etiam pro executione litterarum Senatus excellentissii preceptum exequtivum realem et personalem et rellevandi ipsos fructus contra ipsos massarios et eorum bona et prout in eo concesso sub die XIX mensis novembris proxime preteriti vesperis a quibus omnibus per dictos heredes et fratres de Origo appellatum et de nullitate dictum fuit ut dixit sub pretextu quod pretenderit et pretendat non posse ad instantiam dicteisabelle molestari attento quod ipsa satis cauta sit pro dicta eius dote super pretio dictorum bonorum ipsi Anibali sue dicto Isacho submisse persone ut supra venditorum et quod etiam cum Anibale seu ut supra dicta Isabella ne cognomine in suum debitorem dicte dotis cum ab eo recepisse interesse dicti pretij ad computum interesse eius dotis ut patet instrumentis rogatis per nunquam Jo:Baptam Isachum de Prebono mediolani notarium die septima Januarij anni 1602 seu licet contrarium pretendat ipsa Isabella et maxime habere obligata omnia bona alienata per dictum eius iurium maxima aprehensa ut supra pro dicta eius dote et eius interesse. Cumque ideo dicti Marcus Antonius et fratres de Origo requisiverint ab infrascripto Anibale Nava rellevari a dicta molestia ea ratione quod ipse Nava acquiverit predictum sedimen et bona a dicto Scipione ultimo loco et post eorum acquisitionem et sic quod sint obbligata pro qacumque ... ac et pro rellevatione dicta molestia attento etiam quod ipse Nava acquisivit ipsa bona ad effectum satisfaciendi ipsam dotem prout ipse dixit ex pretio eorundem bonorum per eum acquisitorum ut supra et propterea dictus Nava obtulerit exbursare infrascriptarum pecuniarum quantitatem ipsi Isabelle in causas et per modum ut infra. Hinc est quod prefata Isabella Bona filia quondam Jo:Dominici Porte Comacine parochie sancti Simpliciani mediolani uxor ScipionisDelfinoni faciens et predicta et infrascripta omnia cum benefitio predictarum litterarum patentium de quibus et cum consensibus ut infra non recedens tamen a dictis rebus iudicatis et juribus informationis nec a dictis bonis ut supra per eam apprehensis ac ut ea semper omnem novationem sed et non obstans. Volutarie et omnibus modo contenta fuit recepisse ibidem presentialiter a dicto Anibale Nava filio quondam Johannis habitante in loco Barzanori plebis massalie ducatus mediolani presente et presentialiter dante ut supra dictas libras septem centum in solidum pro parte et hoc ad bonum computum et pro parte solutionis dicte recitatis eius dotis ac etiam pretij dictorum bonorum ut supra per eum Scipionem venditorum prefato Anibali seu dicto Jo:Bapte de Isachis eius Anibalis submisse persone ut supra suntque etiam pro completa solutione illarum totidem librarum septem centum imperialium pro quibus ipsa Isabella obtinuit dictam dispensationem eos rellevandi ex capitale dicte eius dotis pro eis convertendis in narratos usus non obstante conditione de distribuenda parte dotis constante matrimonio et quod pro dicta summa rellevanda in dotata remaneat et prout in suprascriptis litteris fit mentio. Et in alia parte alias libras ducentum triginta quinque imperialium que sunt versum prefati Nave ut ipse asserit sed non admittit dicta Isabella pro completa solutione interusurij loco fictuum pretij dictorum bonorum ut supra anni unius finiti et maturati in die XX mensis decembris proxime preteriti prout ipse Anibal dixit et rspectu prefate Isabelle ut ipsa asserit et non admittit dominus nava sunt ad bonum computum et pro parte solutionis interesse predicte eius dotis ei debiti etiam loco alimentorum a die quo desiit alimentari ex bonis mariti que in dicto praecepto apprehendendi ut supra ad eius favorem concesso fit mentio. Qui attentis prefata Isabella non recedens tamen a dictis et alijs quibuscumque bonis obligatis nec a reliquis inductis et ut supra sed ius juxi addendorum et non aliter presentium tenore etiam ad stippulationem nostrorum notariorum stippulantium nomine omnium quorum interest dicit contentam et quod accontentat accipere et acceptare residuum dicte eius dotis a dicto Nava una et cum eius interesse et proinde etiam eidem facere debita confessionem et liberationem dictorum bonorum per eum ut supra acquisitorum a dicto eius marito et si etiam facere quamcumque opportuna cessionem etiam rspectum dictarum librarum septem centum ut supra exbursatarum pro deffensione ipsorum bonorum in ampla ac valida forma ubi tamen illud debitum ipsa Nava pronte solvere velit ita tamen etiam quod ipsa Isabella non possit molestari prefatos fratres de Origo pro dicto restanti eius capitale dotis nisi prius eis monitis per mensem ante et respectum omnis suprapluris interesse dicte dotis quod prefata Isabella pretendit et pretendere possit a dicta die XXma decembris proxime praeteriti retro contentari ut supra quod omnia censeant et sint remissa prout ipse partes ea remittunt arbitrio et declarationi illustrissimi domini Philippi Pirouani communis amici et confidentis qui suam declarationem facere possit nulla penitus solemniter Juris et ordinis pro dedendi servata et etiam per simplicem et privatam scripturam parte etiam non citata cui declarationi partes ipse stare debent quoque revisione et appositione ac nullitate remotis quoniam sic. Renuntiando item beneficio senatus eorum vell.i ea secundis nuptijs et omni alij auxilio certificatur. Promittit et quod curabit et iuravit habere ratum et non contravenire et sub reffectione que omnia fecit prefata Isabella beneficio predictarum litterarum patentium de quibus et pro exemptione in prsentia et cum consensu prefati Scipionis eius mariti filius quondam Petri Martiris eiusdem Porte Comacine parochie sancti simpliciani mediolani uti presentis et eidem uxori sue consensum dantis et potestatis ac iurantis per in aptata credit quod dicta cedere ad utilitatem predicte predicte eius uxoris et in omnibus ad formam statutorum nec non et in presentia et cum consensu Francisci et Clementis eius isabelle fratrum pariter de Bonis filiorum predicti Jo:Dominici ambobus Porte Nove parochie sancti Bartholomei intus mediolani et sic agnatorum proximiorum sanguine iunctorum prefate Isabelle amborum ibi presentium et consentientium ac jurantium concedere ita expedire predicte Isabelle et qui eam diligenter iuxta formam predictarum litterarum et ordinum.

Et de predictis rogatum fuit per nos Jo:Baptam Blanconum et Cesarem Delfinonum de Reijnis ambos presentes mediolani notarios et utrumque eorum in solidum.

Actum in studio domus habitationis predicti Blanconi sita in porta parochia sancti stephanini ad noxij mediolani presentibus Marco Antonio Pinottino filio Jo:Stephani Porte vercelline parochie sancti machabeis ad gallum mediolani et Aloysio de Bonis filio quondam Hieronimi Porte D. parochie sancti Babille intus mediolani protonotariis.

Testes Franciscus de Isachis filius Jo:Bapte Porte Nove parochie sancti Eusebij mediolani notus Gabriel Curionus filius quondam Jo:Andrea porte nove parochie sancti eusebij mediolani et Marcus de Radaello filious quondam Antonij habitans in loco Barzanoris plebis missalie ducatus mediolani omnes noti et idonei.

Ego infrascriptus Jo:Baptista Blanconus filius quondam Bernardini porte nove parochie sancti stephanini mediolani publicus imperiali apostolicaque auctoritate notarius suprascriptum instrumentum rogatus tradidi et pro fide subscripsi.