Percorso : HOME > Cassago > Archivio Storico > Seicento > 1611 Visita pastorale

1611: visita pastorale del cardinale Federico Borromeo

Immagine del cardinale Federico Borromeo

il cardinale Federico Borromeo

 

17 luglio 1611

Visita pastorale del cardinale Federigo Borromeo

 

Archivio Curia di Milano, Pieve di Missaglia, vol. 31, Visitationes Plebis Missaliae peractae ad Eminentissimo Cardinale Federico Borromeo Mediolani Archiepiscopo nostro Anno 1611, pars secunda, del 2° tomo, pp. 543-577.

 

 

Cassaghum

Eodem anno die vero xvii Julij idem Illustrissimus et Reverendissimus Dominus Cardinalis Borromeis Visitavit ecclesiam Parochialem sancti Jacobi et Brigidae cassaghi Plebis Missaliae et ante omnia ad sanctissimum eucharestiae sacramentum visendum accorsit quod quinquae particulis continet compit. Hoc vero in magna Pixide decenti, cuius cuppa argentea est, serico velo rubri coloris contesta, atque in tabernaculum inclusa conditae orant.

Ipsum autem Tabernaculum cuius forma quadrata est, satis eligans, auro columellis picturisque ornatum distinguit. In summa huius parte imago sculpta viditur Christi Salvatoris à mortuis resurgentis. Ostiolo ab anteriori parte commode aperitur, et clavidit.

Intus serico velo rubro totum vestitur exteriore autem omnia velo bombagino, variorum colorum teguntur. Aliorum colorum vero tegmina pro varietate temporum nulla sunt. Santissimum sacramentum octavo quoque die renovari solet. Pyxis ad eucharestiam aegrotis deferendam adest.

Tabernaculum vero, cuius usus est in processionibus sanctissimi sacramenti totum ex auri calcho est; sed Vitrum non est ad formam. Umbella maior sine Baldachinum est ex rubro serico damasceno, Minor tum adhiberi solita, cum procul a locis frequentibus eucharestiae sacramentum fertur, nulla est.

Mantilia, mappaeque, Congiores ad sacras communiones adsunt.

Tertio quoque die dominico cuiusque mensis per ecclesiam processio fit, et sodales, intersunt, item cum sanctissimum eucharestiae sacramentum aegrotis fertur comitari solent. Parochus easacram eucharestiam aut exposuit aut processionaliter gestat, aut aegrotis ministrat, ea, quae rituali libro praescripta sunt, diligenter servat.

 

De lampadibus

Ante sacramentum vitrea lampar. ex auri calcho decontor inclusa pendet, cuius lumen alitur oleo ex nucibus expresso sodalitatis sanctissimi sacramenti sumptibus.

 

De sacris reliquijs

Reliquaie nullae

 

De Baptisterio

Habet haec ecclesia Baptisterium ex silice rudi efformatum , cuius forma rotunda est; Ciborium ad pyramidis similitudinem excitatum ex tabulis nuccis confectum est. In Ciborio Armoriolum in est, quo per angustum, comodumque ortiolum inferuntur chrismatis, et cathecumenorum vascula, et mantilia ad baptizati caput infantis abstergendum, quae ibi omnia adservantur. tegitur autem hoc ipsum ciborium conopaeo ex tela, ut vulgo appellant, di sancto Gallo, viridis coloris. Fons baptismalis extructus est in Cappella quae ad partem evangelij iuxta frontis pictum est. In eodem gradu uno ascenditur et duobus descenditur. Maius Capellae forma quadrata est. Sacrae illam picturae exornant maxime vero imago s. Jo. Baptista Chritum Dominum baptizanti. Septa est cancellis ligneis.

 

De sacrario

Sacrarium in pariete eiusdem Cappellae baptisterij excitum est, nudam valuis et claru non munitum.

 

De sacris oleis

Vascula chrismatis et cathecumenorum stamnea sunt, sine ullo squallore, vel sordibus sed indigent riparatione. Cotijlam habent papyro suffultam. Item serico sacculo rubro inclusa in armadio Ciborij Baptisterij decenter adservantur. Affirmavitque Parochus se utrumque oleum recens, combustis veteribus ab ecclesia plebana quotannis recipere.

 

De oleo infirmorum

Vasculam ad oleum Infirmorum stanneum est, satis decens atque a sodibus purum adservatur in cotyla e cono papyro ab interiori parte munita. Haec sacculum non habet. Oleum quotannis recens, combusto veteri, ab ecclesia plebana accipitur. Sed id ipsum vasculum in Armariolo Ciborij decenter adservatur.

 

De Altari maiori

Duo sunt ecclesiae huius Altaria connumerato maiori, quod una cum ecclesia ipsa non est consicrata. Altare maius puniti aderens iuxta praescriptam formam constructum est, superposita est mensa lignea, cui Altare gestatorium ad prescriptum formae insertum est. Bradella eius decens distat à Cancellis cubitis duobus. Hoc ipsum altare ligneo Tabernacolo sanctissimae eucharestiae, cui lignea basis gradusque districtus subiectus est, quattuor candelabris ex auricalcho. Tabella secretorum duobusque simulacris ad Angelorum similitudinem efformatis, auroque obductis conspicuum est, fenestrella Viccolorum ad formam distinta est in pariere a tergo Altaris.

 

De Cappella maiori

Cappella maior ita extructa est, ut quadrangularem formam exhibeat, sustinatur quatuor columnis siliceis. Huius pavimentum lateriorum est, quo unico gradu lapideo assiatus est. Est preterea febestra una à parte eptae, clathris ferreis et tela cerata munita. Arcus eiusdem Cappellae ab inferiori parte transversa trave coniungitur in ea media Christi in cruce pendentis imago locata est. In eadem cappella ostium est und in sacristiam aditus patet. Intra septum Altaris laici ad audiendam missam non pervadunt. Huic altari nullum onus preter Parochiale impositum est.

 

De Capella, et Altari, Nativitate B. Virginis Mariae

Altare hoc consecratum non est, in capite navis minoris situm ad septentrionem iuxta praescriptam formam constructam. Super posita est mensa lignea cui Altare gestatoriam ad prescriptam formam insertum est. Bradella eius decens distat a Cancellis cubitis fere duobus. Hoc ipsum Altare gradu ligneo, Tabilla secretorum, cruce, et quattuor candelabris ex auricalcho duobusque simulachris ad Angelorum similitudinem efformatis conspicuum est fenestella usceolorum ad forma discreta est. Cappella ita extructa est, ut formam quadratam exhibeat. Huius pavimentum totum occupatum à Bradella quo tribus gradibus anorsus est. Iconem non habet, sacris picturis est ornata. Cancellis ligneis septa est. Est preterea febestra una à parte evangelij clathris ferreis et papyro munita. Ante hoc altare vitrea lampas auricalcho decenter inclusa pendet et in solemnitatibus B. V. Mariae tum accenditur. In ea ostium est per quod ad cappellam maiorem accessus patet. Huiuc altari onus impositum est missae quotidianae à quondam Bernardino de Sappis, ut manifestum est ex legato quod appositum est ipsius Testamento recepta per Dominum Jo: Baptistam Isachum Mediolanensis Notarijum die 19 mensis octobris 1602 cuius legati exemplum est in actis pag.

Huic oneri sostituendo legavit sodalitati sanctissimi Sacramenti eiusdem loci Cassagho bona nonnulla quae in ipsius testamento descripta sunt quod est in actis pag. Sodalitas vero satisfacit. Cappellanus est Presbiter Bernardinus Cometta Diocesis Narniensis qui celebrat cum facultate Reverendissimi Vicarij Generalis sub die 6 mensis Novembris 1607 per annum et pro elemosijna accipit libras 300 imperii.

 

De legatis et Anniversarijs

Huic ecclesia quadam legata sunt ut infra est.

Legatum missarum decem quotannis celebrandarum ad annos 25 appositum testamento q. Andreae de Sappis recepto mediolani notarium die ... cuius legati exemplum est in actis pag. Hoc legatum prestare et persolvere debent Tadea et Magdalena de Sappis, quae satisfaciunt.

Legatum missas septem computata una in cantu quotannis celebrandas appositum testamento q. Melchioris de Sappis recepto. Item legatum distribuendi staria quattuor panis triticei quotannis pauperibus ab eodem suprascripto testatore cuius legati exemplum est in actis pa. Hoc legatum praestare debent Paulus Limonta Joseph appellatus il Stochino et Jo Petrus de Sappis qui moniti satisfaciunt.

Legatum item missarum decem quotannis celebrandarum appositum testamento q. Baptistae de Sappis recepto mediolani notarium die ... cuius legati exemplum est in actis pag. Hoc legatum praestare et persolvere debet Io: Petrus de Sappis per annos tres fuit monitus satisfacere tamen neglegit.

Legatum itam legitur tenoris subsquentis in testamento condito per Presbiterum Lazarum de Maueris recepto per Baptistam Peregum publicus mediolanensis notarium et descripta per Hieronimum Peregum eius filium die 23 Julij anni 1524 cuius exemplum est in actis pag. Item volo Iubeo, et mando quod Infrascriptus heres meus teneatur in singulo anno usque in perpetuum celebrari facere missas duodecim Presbiteris magis vicinis loci Cassaghi cum officio duplo et ipse heres meus teneatur persolvere ipsis presbiteris ut unicuique eorum solidos octo imperiales singulo anno pro quolibet ipsorum presbiterorum et si ipse heres meus non observaret predicta liceat presbitero societatis electo propria avente apprehendere perticas quinque terrae in petia terrae ubi dicitur ad segalbinam ab illa parte quae magis placuerit ipsi presbitero societatis et hoc in remedium animae meae et defunctorum meorum. Item volo iubeo et mando quod infrascriptus heres meus teneatur statim post meum decessum fieri facere per unum paramentum ad usum ecclesiae sancti jacobi Apostoli in ecclesia Cassaghi pretij librarum viginti imperialium. Hoc legatum prestare et persolvere debet presbiter Antonius et Petrus Brambillae qui licet heredis sint numquam tum satisfierunt.

 

De Ecclesia

Ecclesia haec parochialis consecrata non est. Orientem spectat solem, ampla satis, et multitudinis capax. Duplici navi constat. Pavimentum lateritium est eo unico gradu lapideo ascenditur. Parietis albario opere sunt inducti. Ecclesia lagneari tegitur. Pavimentum scopis mundatur et lagnear ab aranearum telis purgatur.

 

De portis et Ostijs

Habet ecclesia in frontispitio portam unam in singulis vero lateribus singulas quarumque ad meridiem est intra cancillos in cappella ea est qua itur in aedes Parochi. In summ maioris Januae parte videtur imago christi crucifixi. Nullum est ante ecclesiam neque atrium neque tecta porticus neque Vestibulum, quod administrando baptismo usui est possit.

 

De fenestris

Fenestrae duae sunt una rotunda in ipso frontispitio cernitur, et altera quadrata in latere dextero ingredientium clathris ferreis tum munita.

 

De Sepulchris

Sepulchra 4 numerantur quorum duo tum sunt ad formam.

 

De Confessionali

Unum dumtaxat confessionale est in ecclesia ad formam confectam canonum penitentialium casuum in bulla cenae Domini atque item Archiepiscopo reservatorum piezam à confessionario audituram dicendarum formeque absolutionis tabellae affixae sunt in loco aperto sint. Suggestus nullus, nulleque capsulae.

 

De Vase aquae sanctae

Vas aquae lustralis unum est columelle impositum intra ecclesiam à dextero ingredientium latere, idque ex lapide solido efformatum ibi promiscue mares et femine sese, aqua benedeta aspergunt quae quidem aqua octavo quorum die renovari solet.

 

De Turri Campanili

Turris campanilis quadratar formae est in latere meridionali extra portam latiralem per quam patet aditus ad aedes Parochi aedificata huius fastigium depresam est et humile. Ostium patens est nec valuis clauditur. Campanae ibi sunt duae sonore non benedete harum funis sumptibus scholae sanctissimi sacramenti emuntur.

 

De Cemeterio

Coemeterium est ante ecclesiam et ad septentrionem vergens muro circumdatur à parte septentrionali, id satis equatum est, nec bestijs pervium est. Hic crux lignea erecta est. Cappella aut nulla, ubi preces pro mortuis aliquando fiant.

 

De Sacristia

Sacristia ad septentrionis iuxta maiorem cappellam à latere extructa est eo nec ascenditur nec descenditur. parietes loricati sunt et dealbati. Caqueari tergitur. Sacristiae ostium respicit cappella maiorem, fenestram habet ad septentrionem versam clatrhis ferreis munitam oratorium Cabellumque cum mano terzio ad abluendas tergendasque manus adsunt. Ibi sunt carthlae affixae ad prescriptam formae. Armaria ad sacras vestes reliquamque ecclesiasticam suppellectilem adservandum nucea sunt. Suppellex sunt omnis ecclesie et sacristiae est haec, quae infra describitur ut

Calices duo cum pateris

Pixydes duae

Tabernaculum gestatum

Albae tres

Amectus duo

Cingula sacerdotalis quattuor

pallium cum Planeta, Stola et manipulo ex serico rubro damascino

Planeta stolaet manipulo ex Grogano rubri colori

Planeta stola et manipulus ut dicitur de Saghi cum Pallio inciso adornatum vividi coloris

Pallium cum Planeta stola et manipulus ex serico damasceno abbo

Planeta opere reticulato cum stola et manipulo

Planeta ex serico raso viridi

Planeta cum stola et manipulo coloris ut dicunt Janò serico damasceno

Pallium nigrum cum Planetis dicabu sex tambelloto et altri item ex grograno

Mappae sexdecim

Mantile ad usum sacrae communinionis unum

Purificatoria 6

Corporalia quinque

Vela ad contegendos calices 9

Velamenta ad usum sanctissimi duo

Mantilia quinque Thuribulum sine acerra

Candelabra ex auricalcho octo

Angelorum simulacra quattuor

Cruces ex auricalcho duae praeter aliam parvam

Armarium Tabulis populeis compactum

Arca nucea

Catornae maiores duae

Baldachinus et sonio rubeo raso

Sacculi corporalium decem

Crucifixus ad usum processionarum

Lectorile

Vas aquae lustralis gestatorium

Vas aeneum abluentis manibus

Oratorium

Missalia duo vetus, et novum rito Ambrosiano

Missale Romanum

Sacramentarium

Pulvinaria duo opere reticulato

Pulvinaria duo usu fere consumpta ex serico damascesco rubei coloris

Pulvinaria duo et pollibus et praeterea pulvinar varij coloris

Pallium mortuorum

Crux mortuorum

 

De Domo parochiali

Domus parochialis est propre ecclesiam eique ea tot maxime locis distinguitur Aula Coquina, et cella vinaria in totidem locis superioribus, habet atrium clausum. Domui coniunctus est Hortulus pertica minor una, qui muro claudatur.

 

De redditibus beneficij

Beneficium hoc Parochiale nulla habet bona, quae soli sunt neque alios ullos redditus stabiles,sed incolae libras imperiales ducentas singulis annis Rectori debeat persolvere quemadmodum patet ex Instrumento promissionis et obligationis cuius exemplum est in actis pag.

 

De rectore

Huius ecclesiae rector est Presbiter Franciscus de Nava sacerdos mediolanensis qui de ea vacante per liberam resignationem Reverendi Petri Alemanij causa permutationis auctoritate ordinaria provisus fuit ut patet ex libbris collationis et provisionis factae Admodum Reverendum Jacobum Terlaghum Canonicum ordinarium ecclesiae Mediolanensis et Provicarium generalem Illustrissimi D. Federici Archiepiscopi Mediolani die 30 mensis Junij anni 1599 quas in forma exhibuit.

Adijt vero possessionem die 7 Augusti 1599 quemadmodum intelligitur ex instrumento apprehensionis recepto per  Reverendum Presbiterum Hieronimum Curatum sanctae Catharinae Virginis. Possesio vero illius pacifica est neque litibus ullis vexata. Oriundus Cassagho, filius quondam Jnnocentij et Catharinae de Spinellis Iugalium. Aetatis suae annum agens 44. Fratres habet duos quorum unus uxorem duxit, nepotem habet unum tantum. patrimonium cum fratribus divisum habet cuius praetium est librarum quattuormillium, annus vero census scutorum circiter 27 cuius usum ipse met fruitur. Nullis est litibus implicatus. Plebis Incini sub R. P. Andrea Milloto humanioribus lettoris operam dedit. In seminario vero studis casibus conscientiae per annos studuit. Ad ordines ut infra promotus est. Ad primam tonsuram à B. Carolo Cardinali Archiepiscopo die Martij 1582 et ex Instrumento collationis intellegitur quod M. Antonij Bellini Cancellarij chirographo confirmationem. Ad quattuor minores ordines à reverendissimo D. Visconti Archiepiscopo die 14 Martij 1587 ut ex Instrumento collationum ordinum intelligitur quod Antonij Grimaldij Cancellarij Archiepiscopali Mediolani chirographo confirmatum est. Ad sacrum subdiaconatus ordinem ab eodem Reverendissimo Visconte Archiepiscopo die 17 Martij 1595 ut ex instrumento collationis ordinis intelligitur quod Julij Bruneti Cancellarij chirographo confirmatum est. Instrumenta ordinis Diaconatus et Presbiterus nec habet, nec unquam habuisse dixit fidem professus est de more in Diocesana sijnodo mediolanensi quae prima celebrata est post aditam eius benefitij possessionem. Talari habitu utitur sed non veste supperiori cum manicis latis, et capucio Parochiali. Annui redditus huius beneficij sunt librarum circiter 200.

 

De animabus et populo

Quibus per aetatem eucharestiae sacramentum suscipere liceat ij ex utroque sexa sunt numero 300 omnino autem 100. Animarum cura ecclesiae huius Rectori comissa difficilis est, et in primis laboriosa, si quidem plures illi villulae pagi capsinae aliaque loca subiecta sunt. Liber status animarum recognoscitur, et quotannis reficitur, et ad formam videt conscriptus. Libri in quos referuntur eorum nomina qui baptizantur, et matrimonio coniungunt simul compacti sunt. Nullus plane codex est in quo mortuorum nomina describantur sed in libro baptismi scribuntur, funera atque exequiarum nomine Parochus accipit solidos 32. Annualium vero, et aliorum officiorum nomine accipit solidos 20.

 

De Consuetudinibus et Votis

Loci huius incolae ex voto aut ex pia devotione nullum diem festam colere debent. Oblatione fieri consuetas in utilitatem ecclesiae convertantur ijs exceptis quae fiunt in solemnitatibus.

 

De schola Doctrinae christianae

Doctrinae christianae exercitium non intermittitur, et eo multi conveniunt patrisque familias cum ipsi accedere tum filios, filiasque mittere non negligunt. Una tantum schola est in ecclesia parochiali quo mares femineque conveniunt neque locis satis apte inter se distinguitur. Prefectus atque Prefata ceterisque operarij et officiales desiderantur praeter magnitros. hac in re deprehensa est parochi negligentia spirituales cohortatione nullae habentur. De commune Doctrinae christianae lectio non habetur.

 

De sodalitate sanctissimi Sacramenti

Eodem anno die quoque eodem. idem Illustrissimus et reverendissimus D. D. Cardinalis Borromeus Sodalitatem sanctissimi sacramenti in eadem ecclesia parochiali institutam antiquitus et errectam ut creditur, quamvis de erectione certi nihil attulerint.

Sodales  in eam relati sunt mares numero 50 faeminae numero 60. Liber in quem sodalium nomina referunt a Parocho desorebitum. Legibus et regulis utuntur his quibus sodalitatis corporis Christi uti consuerunt ipsique se quamvis non omnes parere affrimant. raro per sacramentalem confessionem maculis peccatorum elutis sanctissimam eucharestiam suscipiunt. Supplicationibus seu processionibus sanctissimi sacramenti quae ex instituto tertio quoque Dominico die cuiusque mensis habentur frequentes adsunt et sanctissimum sacramentum committantur cum ad egrotus defertur, et id cereos doni paratos non habent. Non deliguntur singulis mensibus qui Umbellam sive Baldachinum portent. Fraternis benignisque verbis non commonentur quibus est moram disciplina corrupta, neque ullum charitatis officium prestator sodalibus, qui pubblico aliquo notoque omnibus vitio sunt infames. Habet haec sodalitas bona quae soli sunt; sive stabilia ut infra et ubi.

Agrum in territorio Cassaghi pert. 19 cui nomine est il fontanone locatum Antonio Nave ad computum librarum trium solidorum quattuor pro singula pertica ut constat Instrumento locationis recepto per D. Jo Simonem Medam anno ... die ...

Agrum item in eodem territorio perticarum 4 tabularum 12 cui nomen al Rebaglio locato D. Joanni Angelo Nave ad computum librarum 12 imperialium pro singula pertica ut constat ex instrumento locationis recepto à Jo. Simone Meda publico mediolani notario die ... cuius exemplum est in actis pag.

Pratum etiam in eodem agro perticarum 8 tabularum 12 cui nomen est la Vignola locatum D. Alexandri Masnaghi et Francisco Pontiono, ad computum librarum 181:2 ut constat ex instrumento locationis recepto per Jo Simonem Medam publicum Mediolani notarium anno ... die .. cuius exemplum est in actis pag.

Agrum cum prato in eodem agro ubi dicitur in Segalbina perticarum 9 tabularum 19 locatum Ambroxio Rodello ad computum librarum sex pro singula pertica ut constat instrumento locationis recepto per suprascriptum D. Jo Simonem Medam publicum mediolani notarium anno ... die ... cuius exemplum est in actis pag.

Agrum in eodem territorio perticarum 19 cui nomen est il luogo del sig. Gabrio locatum Ambrosio Sappae ad computum librarum 6.16 imperialium ut constat instrumento locationis recepto per eundem D. Jo Simonem Medam publicum Mediolani notarium anno ... die ... cuius exemplum est in actis pag.

Agrum item in eodem territorio perticarum 6 tabularum 12 cui nomen est li campelli di Tornago locatum Antonio Ville dito il Poia ad computum librarum 7:19 imperialium pro singula pertica ut constat instrumento locationis recepto per eundem D. Jo Simonem Medam publicum Mediolani notarium anno ... die ... cuius exemplum est in actis pag.

Capsula ad elemosina colligendas duabus inter se diversis munita clavibus perpetuo habetur exposita eaque Parocho Priore Propriore et Thesaurario presentibus aperitur elemosine Thesaurario traduntur à quo in rationum codicem referentur. Unus praeterea deligatur ex sodalitate qui stipem à familijs intra territorium existintibus ostratim petat, quae vero res elemosinae datae sunt nomine, ac pro ipsius ecclesiae foribus dividunt pecunia vero Thesaurario referenda in codicem numeratur. Et his omnibus redditibus, elemosijnis, et proventibus onera sodalitati imposita sustinentur olim ad lumen lampadis quae sanctissimo sacramento prelevet sufficitur. Cerei qui in Altari maiori diebus festis addent emuntur illique item qui eidem sanctissimo sacramento vel in processionibus vel ad egrotos preferuntur, et onera fabricae ecclesiae sustinentur.

Huius solidalitatis administratio comissa est ecclesiae ipsius Rectori qui semper praeest Priori Propriori et Thesaurario, et Cancellario, quos quotannis mutari confirmavere mos est. Nulli omnini sumptus fiunt approbante Parocho.

Thesaurarius codicem rationum recte atque ordine conficit cumque rogatus Parocho et deputatis semper ostendit. Thesaurarius nunc est Franciscus Jacobellus à quo rationum liber exhibitus est quo diligenter perspecto et cognito nihil debere compertus est.