Percorso : HOME > Cassago > Archivio Storico > Seicento > 1617 Giuseppe Ripamonti

1617: Giuseppe Ripamonti

Il frontespizio dell'opera di Giuseppe Ripamonti

Il frontespizio dell'opera di Giuseppe Ripamonti

 

 

14 gennaio 1617

Giuseppe Ripamonti identifica Cassago con il rus Cassiciacum agostiniano

 

Historiarum Ecclesiae Mediolanensis Decas Prima, Milano 1617, p. 229

 

 

 

.. Ut igitur ex optata dies adfuit, qua die, redituri post bimestrem auditores, non sine verborum apparatu solennique cohortatione dimitterunt, locutus usitata, Cassiciacum Brianteos in colles abijt, inde postea suo tempore ad lustrale Sacramentum rediturus ingenti regionis illius gloria quod hodieque decus iactant.

Facile sentire potuerunt auditores, quid paret Augustinus tunc cum frequenti eorum conventu extrema est locutus. Nam cum antea fabulas fere, ac profanae antiquitis exempla inserere solitus esset, semperque vel aliquid describere subtiliter, vel narrare iucunde, vel invehi in vitia, velaliquam laudare virtutem assuevisset, eo die tota oratio pietatis fuit.

Exactus est nobis annus (inquit) per ludicra haec studia, queis inambus humanae sapientiae meditamentis attinemur, circa dei legem, quae summa sapientia est, incuriosi. ecquis adhuc nostrum ingrato hoc labore, tot horarum iactura melior factus dicere ausit esse sibi aliquid hac nostra loquacitate ad animi salutem comparatum?

Tamquam immensa vitae spatia nos maneant, ita florem aetatis conterimus puerilibus nugis immisti pueribus viri, (quodque dicere pudeat) nos prope iam sense, ac magistri vanitatis, ac duces ad exitium sumus.

 ... Cassiciacum occasio digredendi est ad montani fere tractus radices in Massaliae regione collis inclitus armorum et litterarium gloria ... non in amoenum agrum, et urbanam in eo villam habebat.