Percorso : HOME > Cassago > Archivio Storico > Seicento > 1684 Casa Nobile Nava

1684: Casa Nobile Nava

Atto di battesimo di Gabrio Nava figlio di Giovanni Paolo e Camilla Bevagna

Atto di battesimo di Gabrio Nava figlio di Giovanni Paolo e Camilla Bevagna

 

 

11 agosto 1684

I frati del monastero di S. Francesco di Monza chiedono al giudice che i Fratelli Nava dicano cosa posseggono dell'eredità di Gabrio Nava e della sua Casa da Nobile in Cassago

 

Archivio Visconti di Modrone, fald. L-154, Fondi e Case Cassago, Acquisti 1670-1710

 

 

 

1684. die sabbati duodecima Mensis Augusti

Producta per Multos Reverendos Fratres Conventuales Sancti Francisci Modoetiae semper salvis videlicet et ut in actis petentes admissionem, quae facta est, et statutus fuit terminus deliberandi et partibus essendi ad causam die lunae quae erit dies vigessima prima mensis praesentis vespere, et facta est Impositio Bassano Bucettae servitori videlicet quatenus det quolibet die ad haec et infrascripta omnia inthimandum D. D. Alexandro Navae nec non Christophoro et Fratribus pariter de Nava, et Dominae Clementiae Carcanae eorum Matri et cui licet eorum pertinaliter vel cum dimissionae copiae.

In Nomine Domini Coram Egregio J. C. C. C. Vicario Praetorio Mediolani in causa libelli petotorij producti per dictos Producentes contra dictas M. Consortes de Nava, et Dominam Clementiam Carcanam exceptionumque positarum, siquae videlicet et in omni causa, et lite inter ipsas partes coram ut supra vertente ijdem Producentes petunt interrogari, pro ut ex nunc per dictum Egregium Dominum Vicarium Praetorium Mediolani interrogantur dicti D. D. Alexander Nava (nec non Christophorus, et Fratres pariter de Nava, ac Domina Clementia Carcana eorum Matre, et quaelibet alia persona) quae pro eis in iuditio legitime intervenerit an ipsi Alexander Nava, et Chritophorus et Fratres pariter de Nava sint aut vellint esse haeredes Reverendi Domini Cabrij Nave dicti Domini Fratris vel se immisuscerint vel immisuscere intendant in Haereditate et Bonis dicti quondam Reverendi Domini Cabrij aut alter tantum eorum sit, aut vellit esse Haeres dicti quondam Reverendi Domini Cabrij et si intendant esse pro parte dicant pro qua, et quanta parte citrum vel dicti Consortes de Nava ac dicta Domina Clementia Carcana dictorum Domini Christophori et Fratrum Mater possideant, aut teneant aliqua Bona Immobilia dicti Egregii Reverendi Domini Cabrij ubiqua sita, et iacentia in totum vel pro parte, et pro qua et quanta parte, et an suo vel alieno Nomine videlicet et in specie si possideant vel alter eorum possideat seu teneat videlicet sedimen a Nobili situm in loco Cassaghi Plebis Missaliae Ducatus Mediolani consistens in diversis locis Inferioribus et Superioribus cum locis à Pensionantibus, Torculari, et Viridario annexis, cum alijs suis juribus quibus coheret à tribus partibus strata, et ab alia in parte Haeredum quondam Francisci Navae et in parte Joannis Navae, et hoc clare aperte et specifice et nulla conditione adiecto et in omnibus et per omnia ad formam statutorum Mediolani secus videlicet Mediolani die subscripto.