Percorso : HOME > Cassago > Archivio Storico > Seicento > 1689 Casa da Nobile Nava

1689: Casa da Nobile Nava

Arma dei Visconti dal codice trivulziano

Arma dei Visconti dal codice trivulziano

 

14 aprile 1689

Accordo fra Teresa Modroni e gli aventi diritti sulla Casa e Giardino Nava

 

Archivio Visconti di Modrone, fald. I-154 Fondi e Case Cassago, Acquisti 1670-1740

 

 

 

In Nomine Domini Anno à Nativitate Eiusdem millesimo sexcentessimo octuagessimo nono Indictione duodecima die Jovis decima quarta mensis Aprilis.

Cum sit quod de anno 1688 proxime presenti Dominicus Balzarinus uti Curator servatis servandis deputatus casu hereditati numquam Domini Jacobi Antonij Navae, quod hereditati, seu bonis domini Joannis utique Navae, de cuius vita, vel morte dubius ad huc est, vendiderit Illustrissimo Domino Comiti Nicolao Mariae Vicecomiti aquirenti nomine et ad utilitatem Illustrissimae Dominae Comitissae Donnae Theresiae Modronae Pirovanae eius Uxoris sopraplus pretium et valorem domus a Nobili et Pensionantium cum Viridario, et alijs Iuribus sitis in loco et Territorio cassaghi Plebis Missaliae Ducatus Mediolani pro pretio librarum trium mille Imperialium quod conventus fuit, ut postquam dicta domus, et supraplus eius pretium et valor libera transijsset ad cridas Provisionales solvi debere per prefatum Illustrissimum Dominem Comitem Emptorem Dominae Clementiae Carcanae Navae pro summa librarum bis mille Imperialium, et pro alijs libris noves centum infrascriptis admodum RR. Fratribus Venerandi Conventus Sancti Francisci Modoetiae huius Ducatus Mediolani, reliquas vero libras centum Domino Alexandro Navae sub pacto etiam quod in actu solutionis dicta domina Clementia quam dictus venerandus Conventus, seu dicti eius RR. Patres tenerentur facere cessiones de respectivis eorum Juribus et creditis, et prout latius ... ex Instrumento transactionis et successivae venditionis ut supra factae, recepto per me Notarium Infrascriptum die quinta Aprilis anni 1688 proxime presneti seu cui ut dixemus.

Cumque posita dicta domus, et eius supra pluri valore ad cridas Provisionales ex ordine Egregij I. CC. Dominus Vicarius Provisionalium Mediolani publicatae, quibus contradixerunt tam dicta Domina Clementia Carcana, quam dicti RR. Patres sancti Francisci Modoetiae, nec non et Domina maria Finotta nava, comissaque causa Egregio Illustrissimo Domino Hieronimo Littae de Consilio eiusdem facta fuerit sententia, qua dictu, superplus pretium dictae domus, et viridarij declaratus fuit esse obligatus et hippothecatus primo loco pro salario, et exepensis, 2° loco pro dicta summa librarum bis mille prefatae Dominae Clementiae Carcanae, tertio loco dictis RR. Patribus sancti Francisci Modoetiae pro summa librarum mille cum dependentibus, eisque gradu usque quo suppestat dictus pretio librarum trius mille Imperialium esse satisfaciendum et deniqeu absolutum fuerit dictus supraplus pretium a peritis pro dicta Dominam Finottam, ut latius ex ipsa Sententia dicti undecimi mensis februarij proxime presenti inserta in Instrumento confessionis, et cessionis factae per dictam Dominam Clementiam Carcanam favore prefati Illustrissimi Comitis Nicolai Illustrissimi Vicecomitis recepto per me Notarium Infrascriptum die nona mensis presentis seu cui ut dixi.

Cumque ad ... tum dicti Instrumenti transactionis et venditionis diciti diei quinti Aprilis 1688 presenti, tum dictae sententiae positus fuerit calculus ex quo deducto salario, et expensis comuni partium consensu liquidatis nec non et parcella soluta predictae Dominae Clementiae carcanae, et deducta summa librarum centum sex causa onerum dictae domui, et viridario spectantium, et decurtorum a festo sancti Martini anni 1687 inclusive retro ad quae conventus fuit, ut tenerentur dicti RR. PP. ut ex dicto Instrumento dicti diei 5 Aprilis 1688 et alijs libris centum dicto Domino Alexandro Navae ex uti pariter dicti Instrumenti transactionis debitarum dicti rr. Patres Sancti Francisci Modoetiae remansrint creditores super dicto supraplus pretio summarum librarum sex centumdeces Imperialium ut latius constat ex ipso calculo tenoris sequentis videlicet.

Prima per tanti pagati per il salario della Sentenza del di 11 febraro 1689 al Signor Francesco Bonaglia L. 164.-

Spese delle gride liquidate di Comun consenso delle parti L. 46.-

Alla Signora Carcana Clemenza pagate L. 2000 come per Instrumento rogato dal Signor Notaio Giuseppe Gattoni L. 2000.-

E più si dibattano le lire cento per il Signor Alessandro Nava L. 100.-

E più per lire cento che ritiene il Signor Conte per carichi Camerali della Casa L. 100.-

 

Totale L. 2410.-

Avanzano li RR. Padri L. 590.-

Se gli necesse per grazia del Signor Conte Nicolò à titolo di lasciar che il detto Venerando Convento soggiaccia a tutta la spesa L. 20.-

fa L. 610.-

E più per il medesimo mottivo per gratia della signora Clemenza se gli amesse L. 30.-

Sì che in tutto avanza L. 640.-

 

Cumque dicti Rr. Patres S. Francisci Modoetiae fecerint cessionem Infrascripto Domini Marchioni Francesco recalcato eorum creditori etiam maioris summae de dicto ressiduo credito constante Instrumento recepto per H. et publicum Mediolani Notarium dominum Franciscum Agugianum die 23 mensis Aprilis 1688 proxime presenti seu cui ut dixit ideoque pro complessa solutione dicti pretijs dictae domus et viridarij, et seu supraplus valoris eiusdem prefatus Comes Nicolaus Maria se paratus obtulerit solvere, partes predictae ad presens devenire decreverunt.

Hinc igitur prefatus Illustrissimus Dominus marchio Franciscus recalcatus filius quondam Illustrissimi Domini pauli Andreae Portae Orientalis Parochiae Sancti Babilae intus Mediolani uti cessionarius dictorum RR. Patrum dicti Venerandi Conventus sancti francisci Modoetiae ex Instrumento suprascripto enuntiato nec non et reverendus Pater Franciscus Antonius Pereghus uti Prior etiam spetialis ad predicta Infrascripta constitutus per dictum Venerandum Conventum Sancti Francisci Modoetiae constante Instrumento eiusdem mandati receptum per dictum Dominum Agugianum die .. et quilibet eorum pro respectivo iure, et interesse.

Voluntarie

et omnibus modo

Ad requisitionem Domini Jo: Baptae à Tinto filij quondam Stephani Portae I. parochiae Sancti Petri in Caminadella Mediolani presentis nec non et mei Notarij Infrascripti personae publicae et amborum stippulantium nomie, et ad utilitate dictae Illustrissimae Dominae Comitissae Donnae Theresiae Modornis Pirovanae Vicecomitis licet et absentis et omnium quorum.

Approbaberunt et approbant dictum suprascriptum insertum calculum, et de parcella in parcellam in omnibus pro ut iacet eique vilipendo.

Prefatus Illustrissimus Dominus marchio recalcatus Voluntarie et ut supra.

Et omnibus modo ut supra.

Contentus et confessus fuit, et confietur habuisse, et recepisse ibidem presentialiter et in presentia.

A. prefato Dominus Joanne Baptista à Tinco presente et presentiliter dante, solvente, et numerante de pecunijs tamen, et utilitater prefatae Illustrissimae Dominae Comitissae Donnae Theresiae Modronae Pirovanae Vicecomitis sibi ad hunc effectus traditis ut dixit.

Dictas libras sex centum quas infrascripto supra ut supra restantes ad completum dictum pretium dicti suprapluris pretij et valoris dictae domus et Viridarij comprehensis etiam dictis libris triginta de quibus in dictu calcolo exbursatis per dictam Dominam Clementiam Quae respectu dictae Illustrissimae dominae Comitissae sunr pro plena et completa solutione, et saldo dicti pretij dictae domus, et viridarij, nec non et suprapluris pretij, et valoris eiusdem, ac cuiuscumque obligationis per dictum Illustrissimum Dominum Comitem susceptae a dicto Instrumento aquisitionis dicti diei quinti mensis Aprilis 1688 presenti cui per respectu vero dicti domini Marchionis Recalcati sunt ad bonum computum eius crediti, quod habet contra dictos RR. PP. Sancti Francisci Modoetiae.

Quibus attentis prefatus Dominus Marchio Franciscus Recalcatus fecit et fcit cessionem titulo venditionis, et seu positionis in sui locum Jus, et statum, et alias omni meliori modo.

Prefato Domino Joanni Baptistae à Tinco presenti, et acceptanti nomine et ad utilitatem prefatae Illustrissimae Dominae Comitissae Donnae Theresiae, ipsique, et cui, vel quibus ipse dederit.

Nominative de tanta parte dicti crediti ut supra favore dicti Venerandi Conventus adiudicati, et eidem domini Marchioni predictus venerandus Conventus ut supra cessi, quantum capit summa dictarum librarum sexcentum deces Imperialium ut supra solutam.

Item de Iuribus et fatijs dictae Sententiae tum Intrumenti, et Iurium in ea enuntiatorum.

Item de omnibus alijs Iuribus.

Et haec omnia etiam cum solemnibus tenore cessione Iurium et actionum solemni, et spetiali constituto constitutione missi, et Procuratoris in rem eius etiam modo quo supra propriam positionem in sui locum, Ius, et statum et cum promissione manutenendi se verum creditores, et creditum ut supra cessum exigibile, seu compensabile in forma Comuni et Juris.

Pretio dictarum librarum sexcentum decem Imperialium ut supra per ipsum dominum Marchionem cedentem receptarum.

Pacto quod prefatus dominus Marchio Recalcatus nec dicti RR. Patres Sancti Francisci pro quocumque eius seu eorum ressiduo credito nondum venire possat in emunsu cum prefata Domina Comitissa, contra dictam domum, nec contra alia bona per quorum dari posset regressus contra dictam domum quoniam.

Quare

Quacumque omnia cum pactis executivis

Insuper dictas partes debito modo Iuraverunt et Iurant, scilicet dictus Reverendus Pater Peregus tacto pectore more religioso, caeterique tactis scripturis premissae omnia, et singulo, ac presens Instrumentum fuisse et esse verum, et vera habereque reatum et non contravenire etiam sub reffectione.

Ulterius tam dictus Dominus Cedens quam dictus dominus Cessionarius, et uterque eorum Iuraverunt, et Iurant ad S. D. C. M. C. T. S. scilicet dictus dominus cedens uti concessionarius ut supra se esse verum creditorem eius de quo cedit Ius, nemque dictarum librarum sexcentumdecem Imperialium, et quod de suo cedit Ius, et non in fraudem alicuius, nec Iuris alicuius, et quod nomine, seu occasione dictae cessionis habuit, et recepit presentialiter predicto domino Tinco solvente nomine ut supra dictas libras sexcentumdecem Insuper.

Dictus vero dominus Commissarius Iuravit, et Iurat ut supra, quod, nec dictam cessionem recepit, nec recipit in fraudem alicuius, nec Iuris alicuius, et quod nomine, et occasione dictae cessionis et sine spe alicuius rehabitionis se, nec per subissam personam habendam dedit, et numeravit dicto Domino cedenti dictas libras sexcentum decem Imperialium de danarijs dictae Dominae Comitissae ut supra et uterque eorum Iuraverunt, et iurant in Omnibus et per omnia prout Iurari requisitur ex forma Status Mediolani.

Et de predictis

Actum in studio domus habitationis mei Notarij infrascripti in Porta T. Parochiae sanctae Eufemiae intus Mediolani presentibus Domino Joanne Bartolameo Missalia filius quondam domini Aloisij Portae T. Parochiae sancti Petri in Caminadella Mediolani, et Carolo Ambrosio Penuto filio peni Portae T. Parochiae sancti Sisti Mediolani protonotarij.

Testes dominus Joannes Bapta Zengus filius quondam Antonij Portae Novae Parochiae Sancti Bartolamei intus Mediolani notus Omnium, dominus Carolus Parodius filius domini Joannis baptae Portae T. parochiae Sancti Ambrosij in Solariolo Mediolani, et dominus Cristphoro Nava filius quondam Domini Joannis Portae Novae Parochiae Sancti Eusebij Mediolani omnes Idonei.

Ego Josepho Gattonus Notarius et cancellarius ac de Collegio Mediolani publicus notarius filius quondam Jo: Baptae Portae T. Parochiae Sanctae Eufemiae intus Mediolani subscripsi Instrumentumrogatus confeci edidi et pro fide subscripsi.