Contenuto
Percorso : HOME > Cassago > Archivio Storico > Seicento > 1695 Pirovano eredità1695: Pirovano eredità
Libello della controversia circa l'eredità Pirovano
1695
Vicissitudini ereditarie nella linea di Gaspare Pirovano
Archivio Visconti di Modrone, Fald. I-131
1585
Dictus Ioannis Franciscus Pirovanus testatus decessit dicto anno 1585 aequaliter insitutis haeredibus dictis quinque eius filij masculis. Gaspar eius filius primogenitus ex Margarita Corrada ante contractum cum ea matrimonium suscepit Ioannis Baptistam, Ludouicum, mox post contractum cum ea matrimonium, suscepit Carolum deinceps I. C. C.
1622
Dictus Ioannes Baptista anno 1622 profectus est in Belgium, ibique cohortem peditum obtinuit sub Tribunatu Nobili Marcelli de Iudice, prout ex documentis paenes Amplis D. Relatorem.
1623
Anno 1623. Inter praedictos Capitaneum Ioannem Baptistam tunc in Belgio ut supra existente ministerio Procuratoris, Ludouicum, et I. C. Carolum fratres deventum fuit ad Instrumentum conventionum, in quo ipsi fratres pepigerunt, quod post obitum Patris primogenium Gasparis Trivultij ilicò devolueret ad ipsum I. C. Carolum, uti natum, et procreatum post contractum à Patre matrimonium ut supra, media tamen annua praestatione scutorum ducentum, ex eius frattribus persolvenda dicto Capitaneo Io: Baptistae sua vita durante, et medijs alijs pacunarum parcellis eodem actu illi subministratis, ita quod in casu obitus dicti I. C. Caroli sine filijs, et descendentibus masculis, vel in casu extintionis eius lineae masculinae, salvum, et illesum esse deberet dicto Capitaneo Io. Baptistae, eisque descendentibus masculis, si quos et c. ius succedendi in dicto fideicomisso promogeniali, adiectis in hac parte amplissimis protestationibus, prout ex Instrumento poenes Amplis. D. Relatorem.
1625
Anno 1625. Dictus Gaspar Pirouanus testatus occubuit, insitutis haeredibus aequis portionibus dictis Capitaneo Io. Baptista, Reverendissimo Canonico Ordinario Luovico, et I. C. C. Carolo eius filijs cum fidei ommisso perpetuo inter eos, eorumque descendentes masculos usque in infinitum, prout ex testamento, de quo in processu.
1630.
Anno 1630. 12 Octobris dictus Capitaneus Io. Baptista ex Nobildonna Rubertina de Crunenburgh à Ctraco filium precreavit, qui in Ovuermejre fuit baptizatus, imposito ei nomine Marcelli Io. Baptistae, prout ex fide dicti baptismatia relata in ennexo actu exceptionum dicti Capitanei Marci Antonij Pirouani sub die 11.Nouembris 1630. fol. 4
1631.
Anno 1631.12.Ianuarij inter ipsum Capitaneum Io. Baptistam Pirouanum, et Nobilem Rubertinam de Cronenburgh à Ctraco contractum fuit matrimonium per verba de presenti, prout docet extractum, de quo mentio habetur dicto actu exceptionum sub fuerunt coniuncti dicto fol. 4
Anno 1632. reformatus dictus Capitaneus Io. Baptista Pirouanus obtinuit facultatem revertedi in Italiam, prout de anno 1633. revertus fuit, relicta in Belgio dicta Rubertina eius coniuge cum dicto Marcello Io. Baptista eorum filio.
1635
Anno 1635. iamdiu praemortuo dicto Canonico Ordinario Ludovico, dictus Capitaneus Io. Baptista divisiones iniuit paternae substantiae cum dicto I. C. C. Carolo eius fratre, prout ex Instrumento dictarum divisionum, de quo in processu poenes Amplis. D. Relatorem, in quo dictus I. C. Carolus explicuit reservationem tenoris sequentis.
Quae omnia fecit dictus Dominus Carolus cum reservatione quorumcumque fideicommissorum super dictis bonis divisis, si quae sunt, et non aliter, videlicet.
Responsum autem fuit a dicto Domino Capitaneo Io. Baptista in haec verba.
Cui reservationi dictus Dominus Io. Baptista non consensit in aliquo sibi praeiuditiali, et non aliter videlicet.
Paulo post dictus Capitaneus Io. Baptista de homicidio impictus successive de anno 1638 fuit in contumatiam capitaliter condemnatus cum bonorum confiscatione.
1640.
Anno 1640 dictus Capitaneus Io. Baptista defecit in banno nondum liberaturs, prout partes indè admiserunt, signanter in comparotione DD. Comitis Anguissolae, et Abbatis Buschae sub die 27.Iunij 1638. vespere et in enunciatis exceptionibus Capitani Marci Antonij Ad sertam copiam fol. 16. Osequtam confiscationem bonorum dicti Capitanei Io. Baptistae.
1642.
Nomine Reg. Ducalis Camerae, suo nomine contradixit Cridis fiscalibus
1648
dictus I. C. C. Carolus confiscati frater et à Magistratu obtinuit
1649
primam sententiam iuri fideicommissi de anno 1642, mox aliae duae prodierunt Sententiae ad eius favorem anni 1648 et 1649.
Dictus Marcellus Io. Baptista Pirouanus semper stetit in Belgio usque ad annum 1653, eique dictus I. C. C. Carolus Pirouanus in causam alimentorum subministrabat summam librarum ducentum quinquaginta in singulos menses, prout ex tribus eius epistolis conscriptis ad eundem Marcellum Io. Baptistam, in quibus etiam minas ingerebat, ubi matrimonium contraheret, vel in Italiam procifisceretur, et alijs duabus Venerab. Don Francisci Corradi eius Affinis, de quibus in processu poenes Amplis. D. Relatorem ex adverso non impugnatis.
1653
Nihilominus dicto anno 1653 dictus Marcellus Io. Baptista Pirouanus matrimonium contraxit in Civitate Bruxellensis cum Domina Antonia de Sotello et cum ea paulo post se transtulit ad hanc Civitatem, prout ex fide dicti matrimonij, de qua in processu ut supra. Hic dictus I. C. C. Carolus curavit dicto Domino Marcello Io. Baptistae conferri Praeturam loci Cantij, et alia offitia, ne degens in hac Urbe instrueretur de statu suo: et in dicto loco Cantij anno 1655 ex dicta Domina Antonia de Sotello eius coniuge suscepit dictum Dominum Capitaneum Marcum Antonium, prout ex fide baptismi de qua in processu.
1658
Anno 1658. decessit dictus I. C. C. C. Dominus Carolus pirouanus praevio testamento, in quo haeredes universales instituit dictas Dominas Comitissam Constantiam Anguissolam et Marchissam Margaritam Buscam eius filias; legavit dicto Marcello Pirouano et filijs suis annuas libras quatuor centum, prout ex ipso legato, de quo in processu.
1659.
Anno 1659. decessit ipse Marcellus Io. Baptista Pirouanus in Civitate Papiae, praevio testamento, in quo dictum Marcum Antonium eius filium Infantem haeredem universalem istituit, prout ex Instrumento dicti testamenti, de quo in processu.
Mox dicta Antonia de Sotello Vidua relicta à dicto Domino Marcello Io. Baptista Pirouano ad secunda vota transivit cum Domino Capitaneo della Roccha, qui illam cum filio primi matrimonij secum adduxit ad Civitatem Neapolis. Ibi vixit dictus Capitaneus Marcus Antonius Pirouanus usque ad annum 1690, ubi Uxorem duxit et filios procreavit.
1690
Dicto Anno 1690 revocatus ad hanc urbem, ad eam reversus fuit associatus à iacobo de Ciancaleonibus appellato de Brancaleonibus; habitisque documentis concernentibus eius statum una cum Instrumento testamenti dicti Gasparis Pirouani facilime insinuavit Dominis Comiti Anguissolae, Marchioni Buschae et Comitissae Dominae Theresiae Modronae Vicecomiti, ut fieret Compromissum in Dominos Arbitros hinc indè Confidentes, prout factum fuit in Egregios Dominos Advocatos Coerellum, Trentam et Cabiatum per Instrumentum receptum à tribus Notarijs sub die 15.Ianuarij 1691, in quo per alias partes admittitur dictus Dominus Capitaneus Marcus Antonius sub pari titulo Illustrissimi.
1691
Eodem anno 1691. dictus Dominus Capitaneus Marcus Antonius in sua petitione coram arbitris facta proposuit fideicommissum dicti quondam Domini Gasparis Pirouani eius Proavi paterni, et ultra fidem baptismi anni 1630. superior relatam, et aliam fidem matrimonij 1631. produxit dictas epistolas ut supra conscriptas à dicto I. C. C. Carolo, et à dicto Venerabile Don Francisco Corrado, prout et depositiones trium testium ad aeternam rei memoria in Belgio receptorum ad probandum, quod dictus Marcellus Io. baptista in Domo Patris, et Matris semper habitus, tractatus, et reputatus fuerit pro filio legittimo, et naturali dictorum Domini Capitanei Io: Baptistae et Rubertinamde Crunenburgh à Cotraco: nec non Pateat legati facti per dictum olim Dominum Carolum, de quibus omnibus constat ex processu.
Dicto compromisso sine effectu expirato, dum ipse Capitaneus Marcus Antonius reversus erat ad Civitatem Neapolis, inductus fuit dictus Iacobus de Ciancaleonibus Procurator interea ab eo constitutus ad renovandum chirographarium Compromissum in Egregium Dominum Advocatum Trentam, prout factum fuit à dicto de Ciancaleonibus et à dictis Dominis Comite Anguissola et Marchione Buscha.
Dictus Dominus Advocatus Trenta statim eius Laudum pronunciavit in actis integre recensitum, quod etiam fuit ab eisdem partibus ratificatum, intervenire dicto Iacobo de Brancaleonibus pro dicto Capitaneo marco Antonio et successive porrectae fuere preces Senatui Excellentissimo, in quibus inter alia dictae partes exposuerunt, prout refertur in actu dictarum exceptionum in Anno superiori etc fol. 2
Impugnato per dictum Dominum Capitaneum Marcum Antonium dicto Laudo cum quibuscumque sequitis vel ex titulo nullitatis, vel ex capite enormissimae leesionis, et causa avvocata ad Senatum Excellentissimum, eaque commissa Amplis. Domini Patri Vicecomiti, attentis quaestionibus deinceps inter partes promotis, firmatum fuit quaerendum prius esse, et decidendum an fatis nec constet de filiatione dicti Marcelli Io. Baptistae Pirovano ex Rubertina de Crunenburgh à Cotraco.
Et itidem an fatis, nec ne constet de subsecuto matrimonio inter dictum Dominum Capitaneum Io. Baptistam Pirouanum et Dominam Rubertinam de Cronenbrugh à Cotraco.
Idque priusquam fiat transitus ad decidendum super fideicomisso dicti quandam Gasparis Pirouani alias clarissimo, pluries deciso, per partem adversam ultro admisso, et non controvertibili, prout etiam scatet ex deductis et contestatis per dictos Domines Comitem Anguissolam et Tutores Marchionis Buschae saepe et saepius in eorum actis, et signater in alijs precibus per eos porrectis Senatui excellentissimo, prout fit mentio in dicto actu exceptionum Comes Carolus Anguissola fol. primo.
Cum autem dicti Domini Anguissola et fratres Buschae palinodiam cecinerit et impugnaverint tum fidem baptismi dicti Marcelli Io. Baptistae tum fidem matrimonij dicti Capitanei Io. baptistae cum dicta Nobile Rubertinae de Crunenburgh, dictus Dominus Capitaneus Marcus Antonius Actor obtinuit à Senatu Excellentissimo literas hortatorias, seu requisitoriales ad Reg. Gandauense Consilium in Belgio, ut extracta tum baptismi, tum matrimonij concordata, et autenticata remitteret ad eundem Excellentissimum Ordinem.
Hins insurrexit dictus Iacobus de Ciancaleonibus, qui iam litem moverat coram Senatu excellentissimo contra dictum Capitaneum Marcum Antonium, partecipare praetendes de sexta parte haereditatis Pirouanae, et plura pollicitus fuit se acturum in Belgio contra dictum Capitaneum Marcum Antonium.
Quamobrem porrectae fuere preces Senatui Eccellentissimo per dictos Dominos Comitem Anguissolam et Abbatem Buscam, et pro executione decreti superinde emanati sub die 23 Maij 1693 statui fecerunt dicto Domino Capitaneo Marco Antonio terminum tenoris relati in dicti exceptionibus sub. qui possit, et valeat, c. fol. 8
Dictus Dominus Capitaneus Marcus Antonius suum illicò Procuratorem in Belgio costituit Martialem Trintium nunc Capitaneum Cohortis Equestris, Sed ille Carolus Maria Renzolius Procurator ex adverso nominatus numquam fuit in Civitate Bruxellensis repertus.
Deinceps in lucem erupit quot falsitates machinatus fuerit et attentaverit dictus Iacobus de Ciancaleonibus in Belgio, de quibus latè convistus fuit et quidnam inter eum, et defensorem dictorum Dominorum Comitis Anguissolae, et Marchionis Buschae actum fuerit, prout ex documentis poenes Amplis. Dominum relatorem, et signanter ex epistolis Causidici defensoris dictorum Dominorum Comitis Anguissolae, et Abbatis Buschae conscriptis ad ipsum Iacobu de Brancaleonibus in Belgio, quas videre rogatur Senatus Excellentissimus, ita quod ipsamet pars adversa in actu exceptionum diei 11 Augusti 1695 emittere debuerit declarationem, et protestationem recensitam in annexis exceptionibus dicti Domini capitanei marci Antonij sub Caeterum fol. 12
Demum Gandaudense Consilium rescripsit Senatui Excellentissimo sub die 22 Martij 1694, prout in dictis exceptionibus Satisfaciens fol. 10.
Mox sumptis informationibus de falsitatibus commissis per dictum Iacobum de Ciancaleonibus, dictum Gandauense Consilium omnia remisit Senatui Excellentimo his precise additis in eius litteris, prout recensetur in dictis exceptionibus sub, et relinquimus fol. 11
iunctam autem in comprobationem remisit ipsum Gandauense Consilium attestationem, seu declarationem remisit Reverendissimum Gandauensi Episcopi relatam in dictis exceptionibus sub. Quod quinque annis fol. 12
Successive dictum Gandauense Consilium sub die 22 Iunij 1695 declaravit, prout in praedictis exceptionibus sub. Omnibusque visis et c. fol. 13
Praemissis omnibus accedit nunc tantum prodijsse in lucem bina Instrumenta confessionum factarum à dicto Domino Capitaneo Marco Antonio Pirouano, dum erat minor, favore dictarum Dominarum Comitissae Constantiae Anguissolae et Marchionissae Margaritae Buschae de pecunijs receptis in causam legati ut supra per dictum quondam Dominum I. C. C. Carolum Pirouanum facti, in quibus ad formam literarum patentium senatus Excellentissimi in eis insertarum interfuerunt Nobili Dominus Abbas Philippus et Antonius de Pirouanis qui tamnquam Agnati proximiores sanguine inucti dicti Domini Capitanei Marci Antonij eidem consensu praestiterunt, et iurarunt ad formam dictarum literarum patentium, prout ex ipsis Instrumentis in actis citata parte dimissi, et nunc existentibus poenes Amplis. D. relatorem.