Contenuto
Percorso : HOME > Cassago > Archivio Storico > Settecento > 17081708: Beneficio di oriano
La firma (tabellionatus signo) del Notaio Ambrogio Curioni
26 marzo 1708
Strumento di assegnazione del Beneficio vacante di San Gregorio a Oriano
Archivio di Stato di Milano, Fondo Culto Antico, cartella 436, fascicolo 11
Sic ut infra vesperis in Abbreviatis Instrumentorum per me Notarium infrascriptum rogatorum
In nomine domini anno à Nativitate eiusdem Millessimo septingentessimo octavo indictione prima die vero Lunae vigesima sexta Mensis Martis Pontificatus autem in Sanctissimi in Christo patris et D. N. D. Clementis divina providentia Papae Undecimi, anno octavo
Cum sub die nona praefati mensis Martii per obitum Illustrissimi d. Comitis Marci Antonij de Origo Clerici vacaverit Beneficium ecclesiasticum erectum à nunc quondam D. Prospero Perego cum obligatione celebrationis Missae quotidianae in Oratorio S. Gregoris in loci Oriani Parochialis Casaghi Plebis Missaliae Mediolanensis Diocaesis
Hinc id eo est quod per Illustrissimum et Reverendissimum D. Carolus Franciscus de Michelis S. I. D. Oblatus Praepositus Vicarius Foraneus Missaliae et Plebsi, et Sub economus dictae Plebis Missaliae vigore facultatis eidem concessae ab Illustrissimo et Reverendissimo D. D. Ecconomo Generali ac etiam de speciali mandato Illustrissimi ac reverendissimi D. D. Don Francisci de Comite de praesenti Ecconomi Regis et ducalis in universo Mediolani dominio, die ut supra una cum me Notario Cancellario infrascripto se contulit ad praefatum locum Oriani et coram infrascriptis testibus per me Notariul infrascriptum praefatus D. Subecconomus inductus fuit in possessionem actualem, realem, verbalem, ac tenutam bonorum ad praefatum Beneficium spectantiam, ac eius Jurium ac actionum, quae bona sunt perticarum circiter ducentum sitae in Territorio dicti loci oriani, te hoc cum solemnitate, forma, et modo à Jure praescriptis, ut infra videlicet:
Idem per Illustrissimus et Ad. Um Reverendissimus d. Praepositus Suecconomus ut supra ingressus est dictum Oratorium, eiusque ostium aperuit, et obserravit, ingressusque sacrestiam missale aperuit et obserravit, calicem prae manibus accepit et reposuit, eaque agit, quae similibus agi solent, postea bona omnia perambulavit Telluram diseminavit: deinde ingressus est domos, ianuas aperuit, et observavit, loca interiora et superiora perambulavit, et sedit, eaque omnia agit quae in similibus agi solent
Quae omnia facta sunt nemine reclamante aut contradicente
Deinde vocatis Petro Mauro quondam Josephi ac Carolo Mauro quondam Caesaris habitantibus in dicto loco Oriani, nec non Joanne Angello Redaello quondam Baptistae habitante in loco Turricellae dictae Plebis omnibus colonis praefati Beneficij S. Gregoris ut supra, idem D. Subecconomus petiit reconosci ab ei suti dominus durante vacatione dicti Benefitij donec
Qui omnes
Voluntaris
Et omnibus modo
Recognoverunt et recognoscant praefatum D. Praepositum Subecconomum Carolum Franciscum de Michelis ut supra promittentes, fructus et redditus omnes ad dictum Beneficium spectantes consignaturos esse in eius manibus durante vacatione dicti Benefitij et deinde et nihil contra innovandum ab eis fore
Et iuraverunt factis scripturis non contravenire sub et de praedictis
Actum in partim in domus habitationis praefati Caroli Mauri dicti loci Oriani praesentibus pro testibus Joanne Rigamonte quondam Francisci, et Carolo Simone de Canalibus quondam Joannis Baptistae nec non Carolo Antonio Rigamonte filio Joannis Baptistae omnibus habitantibus in dicto loco Oriani notis, et idoneis, et ad praemissa specialiter vocatis hi respectu praefati Petri Mauri, et Caroli Mauri praefati autem Jo: Angelli Redaelli actum in cohorte domus habitationis dicti Jo:Angelli Radaelli actum in cohorte domus habitationis dicti Jo:Angelli siti in loco Turricellae Parochialis Barzanoris dictae Plebis Missaliae praesentibus pro testibus Petro Proserpio quondam Francisci, Jnnocente maria quondam petri ac Joanne Besana quondam Dominici omnibus habitantibus in dicto loco Turricellae notis, et idoneis, et ad praemissa specialiter vocatis
Ego Ambrosius Curionis filius quondam Caroli Parochus et habitator Barzanoris dictae Plebis et Diocaesis, Auctoritate Apostolica publicus Notarius et dicti d. Subecconomi Cancellarius praesens possessionis Instrumentum rogatus confeci, edidi, et pro fide solito mei Tabellionatus signo meo subscripsi.