Percorso : HOME > Cassago > Archivio Storico > Settecento > 1711

1711: Beneficio di oriano

Il segno di tabellionato del Notaio Ambrosius Curionus

Il segno di tabellionato del Notaio Ambrosius Curionus

 

 

5 settembre 1711

Antonio Origo viene investito del Beneficio di S. Gregorio a Oriano

 

Archivio di Stato di Milano, Fondo Culto Antico, cartella 436, fascicolo 11

 

 

 

In Nomine Domini anno à Nativitate eiusdem Millessimo septingentessimo undecimo Indictione quarta, die vero sabbati quinta mensis septembris Pontificatus eutem Sanctissimi in Christo Patris et D. N. D. Clementis divina providentia Papae undecimi anno eius undecimo

Con Illustrissimus Dominus Comes Francisci Origi Loci Turricellae Parochialis Barzanorij Plebis Missaliae Mediolanensis Diocesis a Rev. D. D. Hieronimo de Nigris Vicario Generali tanquam delegato Apostolico obtinuerit collacionem perpetui simplicis Beneficij ecclesiastici sine perpetaue sine cura capellaniae ad Altare S. Gregoris in ecclesia seu Oratorio loci Oriani Parochialis Casaghi dictae Plebis Missaliae Mediolanensis Diocaesis, quae antea vacaverat per obitum Illustrissimi quondam d. Marci Antonij Orighi ultimi et immediati possessoris

Cumque idem Illustriussimus D. Antonius Orighus Clericus obtinuerit etiam ab Illustrissimo et Reverendissimo D. D. Don Francisco Vicecomite J. C: Collegiato regalis Capellae, et Insignis Collegiatae Sanctae Mariae Scalensis Canonico, et in universo Mediolani dominio Apostolico Reggio et ducali ecconomo generali videlicet placitum Reggium, quod est tenore sequenti videlicet

 

Don Franciscus Marchio Vicecomes J. C. Collegiatus Capellae, et Insignis Collegiatae Sanctae Mariae Scalensis Canonicus et in universo Mediolani dominio Apostolicus, regius, et ducalis oeconomus.

Universis et singulis Personis, Ministris, Taballionibus, alisque ubilibet constitutis Amicis carisimis saluitem Noveritis nobis hodie nomine, et pro parte D. Comitis Caroli Antonij Orighi exibitas fuisse Bullas Pontificias Romae datas anno Incarnationis dominicae 1708 sexto decimo Kal. Maij una cum litteris executorialiubus Reverendissimi d. Vicarij Generalis Curiae Archiepiscopalis Mediolani diei vigesimi secundi Mensis Iunij proxime presenti collacionis in eum factae de perpetuo simplici Beneficio ecclesiastico seu perpetua sine cura capellania ad Altare vel sub Invocatione S. Gregorij in Parochialis seu alia Ecclesia S. Gregorij praedicti de loco Oriani Plebis Missaliae Mediolanensis Diocesis, vacante per obitum D. Marci Antonij Origihi illius ultimi et immediati possessoris et ut latius ex dictis litteris, quibus Item alias Senatus Ecclesiastici hodierna die octobris committentes ut presens placitum concedamus et ut ex eis pariter in Officio nostro, quibus nobis superius solutatis committimus, ut dictum D. Comitem Clericum Orighum in possessionem dicti Beneficij, eiusque Jurium, et pertinenciarum inducatis, inductisque manuteatis, et de opportunis quibuscumque actis, Instrumento possessionis, et alijs de super necessarijs circa praemissa rogati esse possitis ita tamen ut presens placitum de verbo ad verbum inserratur in jnstrumento dictae possessionis ad piscendae et non aliter. In quorum testimonium praesentes manu nostra subsignatos sigillis nostri impressione munitas per infrascriptum cancellarium loci V Cancellarius nostrum fieri et registrari iussimus.

Datj mediolani die vigesima septima mensis Augusti i7ii.

 

Subsignavit Don Franciscus Vicecomes Oeconomus

Joahannes Luganas V. Cancellarius

Quos ego Notarius infrascriptus requisitus in executionem mandata sine praecepti in dicta Bulla contenti supradicta actualem, realem, verbalem et tenutam praedictae ecclesiae seu Oratorij S. Gregorij loci Oriani, ac eius Jurium, et actinum, et hoc cum colemnitate forma et modo a Jure prescripti, ut infra: et ut ...

Prefatus Illustrissimus D. Comes Antonius Orighus Clericus predictus per Illustrissimum ac Reverendissimum D. Carolum Jsacum filium quondam D. Nobilis Francisci habitante il loco Semarini Parochiali Masnaghae Plebis Jncini Mediolanensis Diocesis, ad hoc electum ac vocatum manu aprehensa per Jurium dicate ecclesiae seu oratorij S. Gregorij loci Oriani, deductus est ad Altare ubi facta prius brevi oratione flexis genibus idem altare amplexatus est eius mapparum partem anteriorem replicavit et explicuit candelabra eiusdem Altaris extulit et reposuit, campana pulsavit, ianuam clausit et aperuit.

In sacristia missale aperuit et claudit, calicem in manibus augit, et reposuit, eisque agit, quae in similbus agi solent. Ingressus est domum praefati benefitij, ubi Januam aperuit et observavit interiora ac superiora loca dictae domus perambulavit adsedit domum ingressus vineam dicti Benefitijsglebam occultis ac tellurem determinavit.

Quae omnia facta fieri nemine reclamante aut contra dicente cum multi homines dictae Parochialis Casaghi adessent et omnia observarent.

Et idem Illustrissimus Antonius Orighus Clericus promittit ac iuravit se non alienaturum et de praedictis videlicet

Actum in sacristia praefatae ecclesiae seu Oratorio S. Gregoris dicti loci Oriani praesentibus pro testibus d. d. Joanne Angelo ac Paulo fratribus Antonio de Nava quondam d. Nobilis Joannis habitans in loco Cizanorij Parochuialis Casaghi dicate Plebis Missaliae notis et idoneis, ad praemissa specialiter vocatis.

Ego Ambrosius Curionus filius quondam Caroli Parochus habitans in loco S. Viti Barzanoris Plebis Missaliae Mediolanensis Diocesis Auctoritate Apostolica Curiae Archiepiscopali Mediolanensis publicus Notarius presens possessionis instrumentum rogatus recepi et scripsi ac pro fide me subscripsi vielicet.

 

Del Sig. Conte Antonio Origo