Contenuto
Percorso : HOME > Cassago > Archivio Storico > Settecento > 17161716: Parroco Giuseppe Beretta
Entrata al campanile e sacrestia della chiesa edificata dal parroco Beretta
8 ottobre 1716
Don Giuseppe Baretta succede a Giuseppe Sottocasa come parroco di Cassago
Archivio di Stato di Milano, Culto parte antica, cart. 737
Clemens Episcopus Servus Servorum Dei Dilecto filio Josepho Beretta rectori Parochialis Ecclesiae Sanctorum Jacobi et Brigittae loci Cassagi Plebis
Missaliae Mediolanensis Diocesis Salutem et Apostolicam beneditionem Vitae ac morum honestas, aliaque laudabilia, probitatis et vitutum, merita, super quibus apud Nos fide digno commendaris testimonio Nos indicunt, ut Tibi reddamur ad gratiam liberales, Dudum si quidem omnia Beneficia Ecclesiastica cum cura, et sine cura apud sedem Apostolicam tunc vacantia, et in antea vacatura collationi, et dispositioni nostrae reservavimus, decernentes ex tunc itrium et inane, si sevis super his à quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attentari, cum itaque postmodum Parochialis Ecclesia sanctorum Jacobi et Brigittae Loci Cassaghi Plebis Missaliae Mediolanensi Diocesis quam dilectus Filius Josephus Sottocasa Presbiter tempore Collationis et provisionis sibi de alia parochiali Ecclesia SS.orum Gervasij et Protasij loci de Vergo Plebis Alliati dictae Mediolanensis ocesis certo tunc expresso modo vacante per Nos etiam nuper factarum obtinebat ex et quod Nos Ecclesiam primodictam per sola Collationis et provisionis huiusmodi concessionem vacare decrevimus iuxta decretum huiusmodi apud sedem presentem vacaverit, et vacet ad praesens Nullusque de illa praeter Nos hac vice disponere potuerit sive possit reservatione, et decreto obsistentibus suprascriptis Nos Tibi Presbitero Mediolanensis Diocesis, qui per dilectos etiam filios Examinatores in Synodo Diocesana, iusta formam Concilij Tridentini deputatos Ordinarij de Vita, et moribus presentis, ac etiam idoneitate commendaris asserenti, Te Trigesimus fere Aetatis annum agere ac Philosophiae, et Thoelogiae studuisse nec non tria perpetus simplicis, et personalem residentiam non requirentia Beneficia Ecclesiastica in alijs quam primodicta Ecclesija sita quorum insimul seu cuiuslibet illorum fructus redditus et proventus Viginti quatruo Ducatorum auri de Camera secundum communem estimationem valorem annuum non excedunt forsan obtinere praemissorum meritorum tuorum intuitu specialem gratiam facere volentes, Teque à quibus suis Excommunicatis suspensionis et interdici, alijsque Ecclesiaticis sententijs, censuris, et poenis, si quibus quomodlibet innodatur existis ad effectum praesentium tantum consequendum harum serie absolventes et absolutum fore censentes primodictam Ecclesiam cuius et illi forsan annexorum fructus, redditus, et proventus Viginti quatuor una vero cum incertis Triginta quinque Ducatorum auri similium secundum communem existimationem presentem valorem annuum, ut etiam asseris non excedunt sine praemisso, sine alio quovis modo, aut ex alterius ciuiscumque persona, seu per liberam ressignationem dicti Josephi vel cuius vis alterius de illaRomana Curia, vel extra eam etiam coram Notario publico et testibus sponte factam aut Constitutionem felicie tecordationis nnis P. P. XXJJ Predecessoris nostri quae incipit execrabilis, aut assequorem alterius Beneficis Ecclesiastici quavis auctoritate collari non tamen per obitum vacet etiam si tanto tempore vacaverit quod eius collatio iuxta lateranensis statuta Concilij ad Sedem predictam legitime devoluta primo: dictaque Ecclesia dispositioni reservata existat et super, ea inter aliquos lis cuius statum presentibua haberi volumus pro expresso pendeat indecisa dummodo eius dispositio ad Nos hac vice pertineat cum annexis huiusmodi ac omnibus iuribus et pertinentijs suis Apostolica Tibi auctoritate conferimus et de illa etiam providemus decernentes pro ut est irritum et inane sic eius super his à quocumque quavis auctoritate scienter vel ignoranter attentatum forsitan est hactenis vel in posterum contingerit attentatore Non obstantibus piae memoriae Bonifacij P.P. VIIJ etiam Predecessoris nostris et alijs Apostolicis Constitutionibus contrariis quibuscumque aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel alijs Beneficijs Ecclesiasticis in illis partibus speciales, vel generales dictae sedis aut Legatorum eius literas impetravint etiam si per eas ad inihibitionem reservationem et decretum vel alias quomodlibet et decretum, vel alias quomodlibet sit processum, quibus omnibus Te in assegnatione primodictae Ecclesiae volumus anteferri sed nullum per hoc eis quo adsegnationem Beneficiorum aliorum prejudicium generari sensi Venerabili Nostro Archiepiscopo mediolanensi sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneantur, et ad id compelli non possint quoque de huiusmodi, vel alijs Beneficijs Ecclesiasticis ad eorum Collationem, provisionem, presentationem, seu quamvis aliam dispositionem coniuctim, vel separatim spectantibus nulli valeat proderi per literas Apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de Indulto huiusmodi mentionem Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae Absolutionis, Collationis, provisionis decretae et voluntatis infrangere, vel ei temerario contraire, si quis autem hoc attentare praesumpserit Indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri Pauli Apostolorum eius se noverit in cursurium.
datum Romae apud sanctam mariam maiorem Anno Incarnationis Dominicae Millesimo septingentesimo sextodecimo octavo Kal. Octobris Pontificis nostri Anno sexto decimo.
Cum varij segnaturis et subscriptionibus intus et foris, ac sigillo plumbeo à funicolo filoselli rubri croceique colorum more Romanae
Concordat cum originali mihi exhibito mox Parti restituto.
Joseph decius Ferrarius Notarius Coad. Cancellarius Archiepiscopali Mediolani.