Percorso : HOME > Cassago > Archivio Storico > Settecento > 1716

1716: Visita pastorale

Lapide presente nella vecchia chiesa medioevale di Cassago

Lapide presente nella vecchia chiesa medioevale di Cassago

 

 

1716

Ordinazioni dopo la Visita pastorale

 

Archivio plebano di Missaglia, cat. V

 

 

 

Cassagi.

Parochiali Ecclesia S. ti Jacobi Loci Cassagi.

 

Tabernaculum strictius claudatur, ne ulla faeda aranea vel simile animal sicuti repertum est usquam penetret et ab utroque latere intrinsecus extendatur sericum rubrum ut nulla pars exuta remaneat.

Fenestrella sacri olei quae partim albo et partim violaceus panno intecta est introvestistur prorsus dicto violaceo.

In altari Beatae Mariae Virginis a cornu Evangelij petrae sacrae quae infracta est, alia citius subrogetur et interim missae sacrum idibidem ne fiat.

E regione dictae Capellae plurima invisuntur impedimenta deformia, quae Ecclesiae nitori incongrua sunt, eaque volumus amoveri, et nihil simile ibi reponi.

In Baptisterio pusillis cancellis aliquid superaddatur, ut assurgant ad grandiorem staturam ad modum clathri completi.

Sacrarium redigatur ad formam ut nullatenus hiet intrinsecus, sed habeat opportunum foramen etiam lapillo operiendum; et tota fenestella a pulvere et sorditie expiata mundior servetur.

Alia e regione, fenestella contines oleum Cathecumenorum simul immixtum cum alba veste, et mappis ad Baptismum paratis meliori ordine, et decentia reformetur, et distinguatur.

In Coemeterium quaequis plantae, et arbustula, et herbae quaque grandiusculae radicibus evellantur, et igni comburantur.

Pro brevi mora visitationis restricti sunt tantum calculi Venerandae Scholae SS. Sacramenti in minori libello conscripti, qui in alium maiorem codicem etiam iuxta decretum D. Praepositi Vic. For. veniunt satius referendi, et disponendi: et quidem iuxta annotationes repertas Joannes Radaellus Prior constitutus est debitor librarum tercentum nonaginta unius, et solid. decem, et novem, sed quia et ipse abest, et vacat Parochialis Ecclesia adhuc reservamus, et iniungimus futuro V. Parocho ut diligenter altiori indagine eadem computa recognoscat accito, et audito etiam ipso Priore, et si quid addendum, vel tollendum sit, sive quid alius adhuc annotandum remaneat noviter ipse colligat, et in dictum maiorem codicem reportet, et de ipsa meliori restrictione, sive de residuo debito Prioris nos certiores faciat intra trimestre.