Contenuto
Percorso : HOME > Cassago > Archivio Storico > Settecento > 17461746: Reliquie
Immagine di san Gaudenzio vescovo di Novara
30 aprile 1746
Disposizioni per la chiesa parrocchiale di Cassago
Archivio plebano Missaglia, V cat. 1, 5
Comparetur sittula cum manutergio ad abluendas sanus sacerdotum.
Cum in hac Ecclesia Parrochiali moris non sit habere administratorem pro collectione ellemosinarum mortuorum Venerandus Parochus inquirat ex hominibus suae parociae quemdam probatae vitae, qui collegat et in codice provato ad hoc adnotet fideliter et diligenter omnia genera rerum, ac pecunias quae obveniunt et in altera pagella adnotet elemosinas respectivas, seu exitum talium elemosinarum.
Animae communionis huius parociae sunt 420
non communicantes 230
in totum 640
Venerandus Parochus intra mensem ostendat animarum statum, et librum confirmatorum Domino cancellario plebis, una cum parcellis dati et accepti pro administratione elemosinarum ac reddituum aecclesiae ad finem subscrivendi.
Tollatur Telare cappellae maioris et hoc potest officere ad affermandas altaris maioris et Altaris Beatae Virginis Mariae.
In hac ecclesia Parochiali adsunt reliquiae Sanctissimi Cristi martirum Gaudentis, Constantis et Magni clausae intus quattuor capsulae ligneae, quasi ovalis altitudinis unciata 3: ac latitudinis 2 circiter, vitro perlucido anteriori in parte, caute munitas et lamina ex cupro argento finita circumspectas easque: iuxta normam prescriptam sigillo Archiepiscopali S. Ambrosij in cera rubra hispanica cum filo serico rubri coloris a parte posteriori obsignatae, cum suis authenticis ut ex instrumento Rogato per Reverendum D. Andream Calastrum publicus Apostolicus et de Collegio Curiae Archiepiscopali Mediolani notarius sub die 30: mensis Aprilis 1746