Percorso : HOME > Cassiciaco > Vexata quaestio > Van Haeringen

Van Haeringen: Cassiciaco

Immagine della copertina del libro di Johan Hendrick Van Haeringen

Immagine della copertina del libro di Johan Hendrick Van Haeringen

 

 

 

CASSICIACO: DE LOCO, TEMPORE, PERSONIS

di Johan Hendrick van Haeringen

DE AUGUSTINI ANTE BAPTISMUM RUSTICANTIS OPERIBUS

DISPUTATIO QUAM ANNUENTE SUMMO NUMINE EX AUCTORITATE RECTORIS P. A. E. SILLEVIS SMITT, THEOL. DOCT., IN FAC. THEOL. PROF. ORD., AD GRADUM DOCTORIS SUMMOSQUE IN LITTERARUM CLASSICARUM DISCIPLINA HONORES RITE ET LEGITIME CONSEQUENDOS PUBLICO AC SOLLEMNI EXAMINI SUBMITTET IN AEDIBUS QUIBUS NOMEN ,,DE WERKENDE STAND"

JOHAN HENDRIK VAN HAERINGEN, E PAGO WERKENDAM,

Die IX M. lul. A. MCMXVII Hora III et dim.

GRONINGAE APUD M. DE WAAL.

 

 

 

 

I. DE LOCO, TEMPORE, PERSONIS

 

Quoniam haec Augustini scripta non solum in dialogi formam redacta sunt, sed etiam ex vere habitis dialogis in libros fluxerunt, de loco, de tempore, de personis aptum videtur nonnihil praemittere. Attingentur potissimum ea, in quibus superiorum aliquid corrigendum vel fusius explicandum visum erit.

 

I, 1. DE CASSICIACO.

Cum opuscula illa scribebat, Augustinus vivebat in villa Verecundi grammatici. De Ord. I, 5 . . . "statim me contuli ad villam familiarissimi nostri Verecundi". D. B. V. 31 "Non enim hic grammaticorum formidine laborabimus, aut metuendum est, ne ab iis castigemur, qui res suas nobis ad utendem dederunt". Cui villae nomen fuisse Cassiciacum legimus Conf. IX, 5 "fidelis promissor reddis Verecundo pro rure illo eius Cassiciaco, ubi ab aestu saeculi requievimus in te, amoenitatem sempiternae virtutis paradisi tui". Hoc solo loco, nisi fallor, villae nomen legitur.

Ubi haec villa sita erat?

Maurinorum Vita [1] ex verbis quae in Conf. IX, 5 sequuntur (quoniam dimisisti ei peccata super terram, in monte incaseato, monte tuo, monte uberi) concludunt: "Haec itaque Verecundi villa inter montes sita fuisse videtur" [2].

G. Boissier [3]: "Tout ce qu'on nous en dit, c'est qu'elle etait voisine de Milan [4] et situee vers le sommet des montagnes [5].

Poujoulat [6] nisus studiis abbae Biraghi, Mediolanensis civis, in quinta sui operis editione, pristina sententia in melius mutata, contendit olim Cassiciacum fuisse, ubi hodie est Cassago de Brianza.

Bindemann [7], dum de Cassiciaco loquitur, in calce paginae annotat ,,De quantitate animae, c. 31". Manifesto haec maxime verba capitis 31 significare voluit: "Cum enim nuper in "agro essemus Liguriae, nostri illi adulescentes, qui tunc "mecum erant studiorum suorum gratia, animadverterunt "humi iacentes in opaco loco reptantem bestiolam multipedem". Cui libenter assentior hunc locum ad Cassi- ciacum referenti; nam in eadem paragrapho stilus ille et tabula non desunt, quae in Cassiciaco semper comites erant (vide infra) necnon Alypius adest, unde concludere velim, non fortuitam brevemque excursionem eos fecisse in agrum Liguriae, sed ibi studiorum et otii communium locum, ibi Cassiciacum fuisse.

Woerter  [8] ex hoc loco (De qu. an. 31, 62) iniuria colligit, e Liguriae nomine sequi, ut Cassiciacum a Mediolano Pado fluvio diiuncta fuerit. Liguria enim, quamquam Augusti aetate Pado finiebatur regionem IXam amplexa [9], post Diocletianum multo latius patebat. Id temporis, quae ab Augusto institutae erant, Regio XI Transpadana et IX Liguria, in unum coniunctae, uno Liguriae nomine appellabantur [10].

Sicque non debemus assentiri ei, qui in libro, qui inscribitur A Dictionary of Christian Biography s. v. Trygetius scribit: "Trygetius, a young man and fellow citizen with Augustine in Africa, who having served for a time in the army, joined him together with Licentius as a pupil in the house which he occupied at Cassiciacum, and as well as his fellow pupil slept in the same room with him. They also made a vacation excursion together into Liguria de qu. an. 31, 62". (H. W. P. = Rev. Henry Whright Phillot M. A.) Nam in aperto est, hunc quoque credidisse, Liguriam tum isdem, quibus Augusti aetate, limitibus finitum fuisse.

Aliquoties memoratur "urbs", quam e villa profecti Alypius et Navigius adierunt [11]. Quam nullam aliam fuisse nisi Mediolanum ab omnibus viris doctis aeque creditur necnon verisimile est, nomen quod est "urbs" ad metropolin pertinere. Neque ita magno spatio villam a Mediolano afuisse mihi videtur docere Conf. IX, 5. "Benigne tamen obtulit ut, quamdin ibi essemus, in re [12] euis essemus". Tam vicina Mediolano erat, ut, in villam profecti, quasi eodem loco (ibi), ubi fuissent, manerent.

Possunt plura dici de villae natura, de arbore solito, de prato, de balneis, quae loca disputando apta erant. Quae apud Poujoulat Bindemann alios satis multa leguntur.

 

 

I, 2. DE TEMPORE.

Paulum novi hic allaturus sum. Breviter tamen haec res explicabitur, quia cohaeret cum quaestione de ordine disputationum, postea tractanda. Hi sunt loci, quibus calculi de tempore, quo Augustinus in Cassiciaco vixit, maxime nituntur:

D. B. V. 6. ,,Idibus novembris mihi natalis dies erat."

C. Ac. III, 43. "Sed cum tricesimum et tertium aetatis annum agam, non me arbitror desperare debere, eam [13] me quandoque adepturum".

Conf. IX, 28. "Ergo die nono aegritudinis suae, quinquagensimo et sexto anno aetatis suae, tricensimo et tertio aetatis meae, anima illa religiosa et pia corpore soluta est". Haec de Monnicae e vita decessu, qui fuit eo tempore, quo Augustinus in Africam redibat.

 

Unde factum est, ut Benedictini [14], secuti calculos doctissimi viri Lenain de Tillemont [15], possent sententiam promere, Augustinum in Cassiciaco Idibus Novembribus annum tricesimum alterum aetatis explevisse, quippe cum et in Cassiciaco et matre moriente triginta duos annos natus fuisset. Itaque freti Prospero Aquitano [16], cuius Chronicon indicat Augustinum mortuum esse mense Augusto anni quadringentesimi tricesimi, necnon Possidio [17], qui eundem annos natum septuaginta et sex e vita decessisse narrat, illum Augustini diem natalem anno 386 attribuerunt. Quae temporum explicatio, a Benedictinis eodem capite contra veteres adversarios defensa et corroborata, usque ad nostram aetatem viguit nec a quoquam in dubium vocata est.

De anni tempore praeter illum locum D. B. V. 6 satis indicant:

Conf. IX, 2 " ... paucissimi dies supererant ad vindemiales [18] ferias" (sc. post eius conversionem).

Conf. IX, 7 "Et venit dies .... et benedicebam tibi gaudens profectus in viliam cum meis omnibus".

Conf. IX, 13 "Renuntiavi peractis vindemialibus, ut scholasticis suis Mediolanenses venditorem verborum alium providerent".

De Ord. I, 7 " ... folia, quae autumno ... decidunt".

De Ord. 11, 1 "quantum in illis locis hyeme poterat, blanda temperies ..."

 

 

 

I, 3. DE PERSONIS [19]

Colloquiis sive omnibus sive a aliquot interfuerunt:

Ipse Augustinus.

Monnica [20] mater eius; filium inscia se Carthagine in Italiam profectum secuta erat. Conf. VI, 1.

Navigius, Augustini frater. Partes non ita magnas sustinet. Laborat splene vitioso. D. B. V. 14.

Licentius, filius Romaniani, ad quem libri C. Ac. dedicati sunt. Hic Licentius omnibus colloquiis interfuit. Valde eum magister diligebat [21]. lam tum poeticae studiosior quam pliilosophiae, ab Augustino in melius mutatus, postea a doctoris mente recessit; cf. eiusdem carmen in Aug. epist. XXVI [22] et eandem epistulam, in qua ab Augustino vituperatur, necnon epist. XXVII, XXXII,

Alypius, item Thagastensis, Augustino amicissimus a primis annis; cf. Conf. VI, 11 et passim.

Quaesitum est, fraterne hic fuerit Licenti eoque filius Romaniani. Paulinus Epist. Aug. XXXII Licentium monet: "Frater Alypius est Augustinusque magister, Sanguinis hic consors, hic sator ingenii" (vss. 83 et 84). Epist. XXVII, 5 Augustinus ad Paulinum de Romaniano: "Est enim aliud, quo istum fratrem (Romanianum sc.) amplius diligas; nam est cognatus venerabilis et vere beati episcopi Alypii".

 

A Dict. of Chr. Biogr. [23] concludit: "Besides Licentius Romanianus appears to have had another son, Olympius [24]". Quamquam C. Ac. II, 16 sqq. ostendunt, Licentium fratrem habuisse, nihil tamen est, cur hoc naturali vinculo cum Alypio eum iunctum fuisse, suspicemur, nisi locus ex epist. XXXII allatus. Wernsdorf [25] iure miratiur cur, si Romanianus Alypii pater fuerit, cognatus tantum Alypii dicatur in Epist. XXVII, cum praesertim Licentius definite ubique filius

Romaniani appelletur. C. Ac. I, 25 "patri tuo", C. Ac. II, 8 "filius tuus" et passim; ep. XXVII, 6. "filium autem eius" (sc. Romaniani). Fortasse Paulini verba ita accipienda sunt, ut fratrem dicat pro "fratre patrueli", qua breviore locutione saepius Latini scriptores utuntur.

Trygetius, omnium dialogorum particeps; civis et discipulus Augustini D. B. V. 6; De qu. an. 62. A militia redierat, honestarum artium ardentissimus et edacissimus C. Ac. I, 4; historiam adamaverat De Ord. I, 5.

Adeodatus, filius Augustini, minimus natu omnium, uni de Beata Vita sermoni interfuit. D. B. V. 6.

Lastidianus et Rusticus, consobrini Augustini, "nullum vel grammaticum passi" uni de Beata vita sermoni et ii interfuerunt. D. B. V. 6.

Restat ut nominemus viros, ad quos libri dedicati sunt. Romanianus, communiceps amicus fautor Augustini, C. Ac. II, 3 et 4, pater Licenti, cognatus Alypi, philosophiae cupidissimus, sed vinctus curis familiaribus. Conf. VI, 94. C. Ac. 1, 1 sqq. Postea his curis liberatus est. Epist. XV.

Theodorus, ad quem Hber D. B. V. dedicatus est; eius nomen legitur De Ord. I, 31; D. B. V. 5; Retract. I, 11 [26].

Zenobius, cui dedicati sunt libri II De Ordine. Ad eundem data est epistula II, de qua Wolfsgruber-Rauscher [27]; ,Zart druckt Augustinus seine und der Seinigen Sehnsucht nach dem Adressaten aus, der jeden freien Augenblick, den ihm seine Geschafte gonnten, benutzte um von Mailand nach Cassiciacum zu eilen".

Quod non video unde petiverint viri docti. In epistula villae nulla mentio fit et ne significatur quidem. Porro inspiciamus

De Ord. I, 20. "Xam Zenobius noster multa mecum saepe de rerum ordine contulit, cui alta percontanti nunquam satisfacere potui seu propter obscuritatem rerum, seu propter temporum angustias. Crebrarum autem ille procrastinationum usque adeo impatiens fuit, ut me, quo diligentius et copiosius respondere cogerer, etiam carmine provocaret et bono carmine, unde illum magis ames. Sed neque tunc tibi legi potuit ab istarum rerum studio remotissimo, neque nunc potest. Nam profectio eius tam repentina et perturbata fuit tumultu illo, ut nihil istorum venire nobis in mentem potuerit: nam id relinquere mihi responsuro statuerat; et multa concurrunt, cur ei sermo iste mittatur. Primum est, quia debetur; deinde, quia cuiusmodi nunc vitam ducamus, etiam sic indicare eius in nos benevolentiae decet; postremo, quod in gaudio de spe tua nemini cedit. Nam et cum praesens esset, pro familiaritate patris tui, vel potius omnium nostrum, multum sollicitus erat ne ingenii tui quaedam scintillae, quas diligenter animadvertebat, non tam conflarentur cura mea, quam tua extinguerentur incuria. Et cum te poeticae quoque studiosum esse cognoverit, sic gratulabitur, ut eum mihi gestientem videre iam videar".

Ex quo loco efficere licet:

1. Carmen a Zenobio compositum esse antequam in Cassiciaco vivere coeperunt. Nam hoc de rerum ordine carmen ortum est eo tempore, quo Licentius "remotissimus" erat a philosophiae studio. (Sed neque tunc ... remotissimo) Talibus autem studiis in Cassiciaco inde ab initio incubuit. cf. C. Ac. I, 4. "Nam disputationem, quam inter se Trygetius et Licentius habuerunt ... tibi misi. Pauculis ... diebus transactis, posteaquam in agro vivere coepimus ... volui tentare pro aetate quid possent: praesertim cum Hortensius liber Ciceronis iam eos ex magna parte conciliasse philosophiae

videretur". Significari videtur tempus, quo Augustinus Mediolani rhetor erat.

2. Idem carmen a Zenobio, cito profecto, non relictum, ne tunc quidem praesto fuisse ("sed neque tunc - statuerat"); Neque igitur Zenobium veri simile est amicos ruri viventes vidisse; alioquin carmen iis tradere potuerat. Quod idem certius affirmatur tertia conclusione.

3. Zenobium non satis scisse, quid amici agerent. "Deinde quia cuiusmodi nunc vitam ducamus, etiam sic indicari eius in nos benevolentiae decet".

Neque his igitur neque aliis locis illa de Zenobio in Cassiciaco interdum versato sententia recte fundatur.

Quod si iure Benedictini suspicantur Zenobium subindicari Solil. II, 26 his verbis: "Ille autem alius novit quidem pro familiaritate ardorem nostrum, sed ita longe abest et ita nunc constituti sumus, ut vix ad eum epistulae mittendae facultas sit. Quem credo iam otio Transalpino etc." - si, ut dixi, his verbis Zenobius significatur, vix credendum esse puto Zenobium, quocum ipsum epistularum commercium difficile esset, nonnunquam in Cassiciacum properavisse.

 

 

 

 

 

 

(1) - Vita sancti Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi ex eius potissimum scriptis concinnata. Operum tom. XI. Huic Augustini vitae enarrationi mirum quantum simile est volumen XIII operis viri docti Lenain de Tillemont, quod inscribitur "Mémoires pour servir à l'histoire ecclésiastique". Ex eiusdem voluminis praefatione ("avertissement") apparet Benedictinos et Lenain de Tillemont frequenter secum invicem consilia communicavisse. Sed Benedictinorum vita prius edita est. Operis alterius usus sum editione quae prodiit anno 1732 à Venise". Locus de villa Verecundi exstat Vit. II, VI, 2, Mémoires XIII Art. XXXIV p. 83

(2) - cf. Licentii carmen (epist. Aug. XXVI): "montesque per altos'".

(3) - Etudes d'Histoire Religieuse IV. Revue des deux Mondes 1888. Tom. 85 p. 59.

(4) - Nusquam disertis verbis legitur, sed recte concluditur.

(5) - Boissier videtur ad Licentii carmen spectare.

(6) - Histoire de St. Augustin I° p. 132 sq. Cuius novissima editio non praesto fuit. Idem praefert scripturam Cassiacum, quam Mediolanenses codices praebere dicit (p. 81 ann. 1a), auctore eodem Biraghi, cuius opus doleo quod mihi non praesto fuit; quare Benedictinorum scripturam servavi.

(7) - Der heilige Augustinus. Berlin 1844 p. 285, qui ibidem affert locum e Licentii carmine; vide supra.

(8) - o. 1. p. 67 sq. in calce.

(9) - cf. Marquardt, Röm. Staatsverw. I p. 221.

(10) - cf. Marquardt o. 1. I, 2.34 qui adscribit inter alia: lordanes Get. 42 Mediolanum, Liguriae metropolim"'. Paul. Diac. de gest. Lombard. 2, 15 Liguria - in qua Mediolanum est".

(11) - Contra Ac. I, 5 "Cum enim iter in urbem mihi sit constitutum ..." De Ord. I, 7 "Nam et Alypius et Navigius in urbem ierant".

(12) - Duo manuscripti libri pro "re" habent "rure", quod idem Benedictini receperunt.

(13) - sc. veritatem.

(14) - Vitae lib. II, VII.

(15) - Mémoires vol. XIII Note IV.

(16) - Ed. Mommsen, Chronica minora vol. I p. 473. (Ad annum 430) "Aurelius Augustinus episcopus per omnia excellentissimus moritur V kl Sept."

(17) - Vita Augustini auctore Possidio inest operum Tom. X Append. III. Ibi cap. XXXI .... vixit annis septuaginta et sex ..."

(18) - Vindemiae faciendae initium sumebatur mense Octobri. Cf. H. Bliimner. Die Römischen Privataltertiimer. 1911. p. 578 ann. 2.

(19) - Consule potissimum: Dictionary of Christian Biography et Indices quos Maurini singulis tomis addiderunt.

(20) - Sic Benedictinis scribendum visum est, imitatis "vetustos codices"; vide ad Conf. IX, 37

(21) - cf. W. Thimme. Zeitschrift für Kirchengeschichte, XXIX Band pag. 1-21

(22) - Operum Tom. II; C. S. E. L. 34, 2

(23) - i. V. Romanianus

(24) - Peccavit typographicus; paulo inferius recte "Alypius" scriptum est

(25) - Poetae Latini minores. 1785. Tom. IV pag. 504 sqq.

(26) - cf. Alberti Petri Pauli f. Rubenii Dissertatio de vita Fl. Mallii Theodori. Ultraiecti MDCXCIV; Seeck in praef. editionis Symmachi p. CXLVIII.

(27) - Augustinus. Paderborn 1898. p. 113