Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Congregazioni > Famiglia Agostiniana > S. Adriano

DE ORIGINE CONGREGATIONIS AUGUSTINIANAE S. ADRIANI

Sant'Agostino in una bella miniatura del Librone a Firenze

Sant'Agostino

miniatura del Librone a Firenze

 

 

DE ORIGINE CONGREGATIONIS AUGUSTINIANAE S. ADRIANI

 

 

 

 

In Ordinis regestis ad annum 1581 sub die I Septembris legitur quod quidam noster P. Fr. Felix Neapolitanus sacrae theologiae magister cum sex aliis sociis in solitudinem S. Adriani in provincia Siciliae recessit permissu P. Prioris Generalis. Hinc ortum habuit alia Augustiniani Ordinis Congregatio, quae a nostrate Mauritio de Matre Dei in sua historia Augustinensium Excalceatorum pag. 254 appellatur Congregatio S. Adriani in Sicilia cum sandalis.

Item in praefatis Ordinis regestis, ad annum 1586 sub die 14 Aprilis habetur: universa Congregatio Eremitarum S. Adriani in Sicilia cum Sodalitate Augustinensi unitur. Hujus Congregationis nomen de medio sublatum fuit post suppressionem parvorum conventuum peractam anno 1652.

Ejusdem Congregationis conventus sequentes tantum a nostrate P. Mag. Thoma Bonasoli solerti Ordinis tabularii investigatore nominantur.

 

I Con. S. Adriani tit. S. Mariae Anuntiatae situs in quodam nemore dioecesis Agrigentinae habebat annuum introitum scut. 110, et alebat Fratres 8.

II Conv. Bivonae tit. S. Mariae de Oleo dioec. Agrigentinae tribus milliaribus ab oppido distans scutatis 191 alebat Fratres 5.

III Conv. Castelli Veterani tit. S. Mariae de Sanitate dioecesis Mazariensis in nemore situs, et ab oppido quatuor milliaribus distans habebat introitum scutatorum tantum 22 sed ex fidelium largitionibus sustentabat Fratres 8.

IV Conv. Catholicae tit. S Joannis Baptistae dioecesis Agrigentinae intra oppidum situs habebat introitum scut. 45, sed priorum eleemosynis elebat Fratres quinque.

V Conv. Castri Joannis tit. S. Mariae de Succursu septem milliaribus ab oppido distans in dioecesi Cataniae scut. 38 alebat Fratres 6.

VI Conv. Galeani tit. S. Mariae de Plano in. dioecesi Messanae habebat annuum introitum scut. 23, et alebat Fratres 2.

VII Conv. Panormi tit. S. Mariae de Providentia ducentis circiter passibus ab urbe distans scut. 338 alebat Fratres octo.

VIII. Conv. Petrae-Pretiae tit. Nostrae Dominae della Cava dioecesis Cataniae tribus milliaribus ab oppido distans habebat introitum scut. 149, et alebat Fr. 2. Fundatus fuit an. 1625 ex bonis relictis a D. Mario Ferrase.

IX Conv. Regalbuti tit. S. Juliani in dioecesi Agrigenti intra oppidum situs scut. 193 sustentabat Fratres 7.

X Conv. S. Cataldi tit. item S. Cataldi dioecesis Agrigentinae intra oppidum situs scut. 150 alebat Fratres 6.

Haec Augustiniana S. Adriani Congregatio eo quia parum temporis perduravit, idcirco in Ordinis nostri historia veluti hospes, atque peregrina admodum raro nominatur.