Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Congregazioni > Famiglia Agostiniana > Bituricensi

DE ORIGINE COMMUNITATIS, SIVE CONGREGATIONIS BITURICENSIS

Sant'Agostino, opera di Sabbatini a Bologna

Sant'Agostino, opera di Sabbatini

 

 

DE ORIGINE COMMUNITATIS, SIVE CONGREGATIONIS BITURICENSIS ORDINIS EREMITARUM S. P. AUGUSTINI, QUI PARVI AUGUSTINIANI APPELLATI SUNT

 

 

 

 

R.mus P. Mag. Fr. Andreas Fivizanus cupiens regularis disciplinae reformationem in Provinciam Franciae inducere, suis litteris die 14 Decembris anno 1593 ad Ven. P. Stephanum Rabachium transmissis, eidem Bituricensis coenobii Priori constituto optatae reformationis opus commendavit. Itaque Rabachius noster P. Generalis auctoritate munitus anno insequenti 1594 in praefatum Bituricensem conventum reformationem introduxit, quae diversorum conventuum Fratres complures ita illexit, ut illam amplecti animum induxerint. Quamobrem aliis, atque aliis tum Fratribus, tum conventibus ad laudatam reformationem accedentibus, conflata fuit perinsignis alia Congregatio Augustinensis, quae vulgo Communitas Bituricensis nuncupata fuit. Alii Communitatis Bituricensis inceptores fuere FF. Guilelmus Berger, Aurelianensis, coenobii Bituricensis prior, Guilelmus Martin sacrae theologiae magister, et Blasius Nicolaus, quibus accedunt Clerici Professi Stephanus Arbinoth, et Spiritus Ravennas, alias de Ravenna, cum novitiis numero septem. Hujus Congregationis nostrates in Gallia nomine Parvorum Augustinensium appellari coeperunt. Ejusdem Congregationis conventus erant hi, qui sequuntur:

 

1. Conv. Albiniaci (di Aubigny) tit. S. Annae in dioecesi Bituricensi extra urbem an. 1617 extructus. 

2. Conv. Ambiani (di Amiens) tit. S. Juliani, sed ab an. 1629 ob prodigiosam Deiparae imaginem tit. B. Mariae Virginis de Fide, qui erectus fuit anno 1301 a Dominis de Nigella, vulgo de Nesto. 

3. Conv. Andegavi (di Angers) tit. S. Catharinae fundatus an. 1307 a Dominis de Beauveau, in quo Congregationis institutor Ven. Stephanus Rabachius an. 1616 extremum diem clausit. Unitur Congregationi an. 1610. 

4. Conv. Baroduci (di Bar le Duc) tit. S. Mariae Magdalenae in dioecesi Tullensi erectus an. 1366 a Roberto Duce Barrensi, et ad finem perductus ab ipsius coniuge Maria de Francia an. 1375. Unitur Congregationi anno 1619.

5. Conv. Bituricae (di Bourges) tit. S. Catharinae, olim Fratrum Saccitarum de Poenitentia Christi; Ordini nostro traditus anno 1311. Ibidem inchoata fuit Congregatio anno 1594.

6. Conv. Bruxeriae (di Bussiere) tit. B. Mariae Virginis in dioecesi Senonensi erigitur an. 1636 a quodam D. du Tillet.

7. Conv. Benedicti de Saltu (Saint Benoit du Sault) tit. S. Michaelis in dioecesi Bituricensi fundatur anno 1615.

8. Conv. Candaei (di Cande) tit. S. Salvatoris in dioecesi Andegavensi extra oppidum situs fundatur an. 1390, unitus Congregationi anno 1610.

9. Conv. Castellionis (di Chastillon sur Indre) tit. Dominae Nostrae de Consolatione in dioecesi Bituricensi erigitur extra urbem an 1624.

10. Conv. Champliti (di Champlite, alias Channitre) tit. S. Annae in dioecesi Lingonensi extruitur a Champlitensibus Toparchis anno 1394. Non nominatur a nostrate P. Fr. Christino Francaeo, qui an. 1629 opusculum evulgavit de sua Augustinensi Bituricensi Communitate, ac propterea constat post praefatum annum 1620 Champlitense coenobium ad illam Congregationem accesisse.

11. Conv. Conadae (di Cosne) tit. S. Annae in dioecesi Aurissiodorensi, et in territorio Nivernensi extruitur an. 1616.

12. Conv. Custodiarum (les Gardes, alias Notre-Dame des Gardes) tit. B. Mariae a Custodiis in dioecesi Rupellensi fundatur an. 1604 locum donante Domino de la Roche Bardou, Toparcha du Pineau.

13. Conv. S. Ferreoli (di S. Fergeau) tit. S. Blasii, postea S. Josephi, in dioecesi Aurissiodorensi erigitur anno 1641 a nostratibus, qui illuc se receperunt an. 1638.

14. Conv. Lamballii (di Lamballe) tit. S. Augustini extructus anno 1330, Bituricensem Reformationem amplectitur an. 1619.

15. Conv. Latiniaci (di Lagny) tit. S. Annae in dioecesi Parisiensi fundatur extra urbem an. 1328, et unitur Congregationi an. 1601.

16. Conv. Laureti (Notre-Dame de Laurette) tit. B. Mariae, cujus prodigiosa imagine decorabatur, conditur an. 1527, et unitur Congregationi anno 1594.

18. Conv. Molinae extra urbem in suburbio Burgundiae erigitur anno 1615.

19. Conv. Monstrobellaei (di Monstrevil-Bellay) tit. S. Monicae in dioecesi Pictaviensi fundatur anno 1624.

20. Conv. Montis-Morillii (di Mont-Morillon) tit. SS. Laurentii, et Vincentii in dioecesi Pictaviensi, antea prioratus, et celebre xenodochium vulgo nuncupatum la maison Dieu de Mont-Morillon, nostratibus Parvis Augustinianis traditur anno 1615.

21. Conv. Nancaei (di Nancy) tit. S. Caroli Borromaei in dioecesi Tullensi nominatur a Lubinio an. 1672, quo tempore nostrates Bituricenses habebant etiam eremitorium S. Mariae Montis acuti (Notre-Dame de Montaigu) dimidia ab urbe leuca dissitum.

22. Conv. Parisiorum tit. S. Nicolai in suburbio S. Germani fundatur a Regina Margarita Valesia an. 1613.

23. Conv. Oblinci (le Blanc en Berry) tit. S. Joannis Baptistae in dioecesi Bituricensi an. 1380 extra urbem extructus, ad Bituricensem Communitatem transiit anno 1610.

24. Conv. Palmiti (di Paumy) tit. S. Crucis in dioecesi Turonensi erigitur an. 1615.

25. Conv. S. Petri a Monasterio (di S. Pierre le Moustier) in dioecesi Nivernensi tit. S. Annae extruitur an. 1622.

26. Conv. Pictavi (di Poitiers) tit. S. Catharinae extructus an. 1346, transiit ad Congregationem an. 1598.

27. Conv. Pontarlii (di Pontarlier) tit. S. Eligii in dioecesi Bisontinensi conditus anno 1330, spectabat ad Bituricensem Congregationem an. 1672, quo prodigiosa decorabatur SS. Crucifixi imagine.

28. Conv. Rupellae (la Rochelle) tit. S. Jonii extructus an. 1205, erat antea Provinciae Aquitaniae, unitur Congregationi Bituricensi anno 1629. Postquam ecclesia ab haereticis solo aequata iterum aedificata fuit, nuncupari coepit nomine S. Thomae de Villanova.

29. Conv. Sacri Caesaris (di Sancerre) tit. S. Andreae in dioecesi Bituricensi erigitur anno 1630.

30. Conv. Victrei (di Vitray) tit. SS. Trinitatis in dioecesi Redonensi fundatus fuit extra urbem anno 1240 a nostratibus Redonensibus illuc adductis a Vice-Comitissa Victreensi, et unitur Congregationi an. 1618.

31. Domus Redonensis (di Rennes) nominatur apud Lubinium anno 1672.

32. Domus Prunevallensis (di Prunevault) tit. Dominae Nostrae de Prunevault item nominatur a Lubinio ut supra. Haec Communitas, sive Congregatio Bituricensis, alio nomine vocata fuit Provincia S. Guilelmi, quae anno 1770, id est paucis annis ante explosionem teterrimae gallicae rebellionis, enumerabat Fratres 180; eodemque tempore Augustinenses Discalceati, Parvi Patres, erant in Gallia 323, et Conventuales, sive Augustinenses Religionis Magnae 1432.