Contenuto
Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Congregazioni > Famiglia Agostiniana > CentorbioDE ORIGINE AUGUSTINIANAE CONGREGATIONIS CENTORBII
Sant'Agostino conculca le eresie
DE ORIGINE AUGUSTINIANAE CONGREGATIONIS CENTORBII, ALIAS CENTUM-URBIUM, SIVE CENTUM-RUPUM IN SICILIA
Ven P. Fr. Andreas de Castro Joannis alias de Guasto ortum habuit Ennae (quod oppidum vocatur etiam Castrum Joannis) in Sicilia die 16 Augusti anno 1534 ex piis honestisque parentibus Antonio de Guasto, et Caecilia Xilla, qui Deiparae monitu optimae hujus infantis institutioni peculiarem, sedulamque operam dederunt. Ipsemet autem Deus praecipuam puerili curam habuisse videtur, nam cum aliquando in molendini rotam prolapsus fuisset, dum ab astantibus omnibus timebatur elisus, econtra illaesus omnino repertus fuit. Degebat tunc temporis in Monte-Scarpello prope Argiram quidam eremita nomine Philippus Dulcettus, qui suae sanctitatis odore, atque virtutum splendore non paucos illius civitatis incolas ad eremiticae vitae amorem illexerat.
Quamobrem illa eremitarum societas, quae tertii Ordinis S. Francisci regulas sequebatur, ita brevi tempore excrevit ut jam ducentorum numerum superaret, quibus cum Scarpelli locus non amplius sufficeret, in vicinioribus montibus, nempe Judicae, Centorbii, Rossomanni, et alibi nova eremitoria extruxerunt. Ex illorum eremitarum coetu cupiit esse etiam noster Ven. Andreas, qui parentibus, quamvis aegro animo, tamen consentientibus, ad Judicae eremitorium se recepit circa annum 1550. Circa idem tempus Ven. Philippus Dulcettus ad immortalitatis mansionem transivit, atque in ejus locum ad regendos eremitas Montis-Scarpelli suffectus fuit Ven. Matthaeus Rotulus, quem noster Ven. Andreas viginti, et amplius annis in suum consiliarium, atque moderatorem habuerat. Hinc itaque factum est ut Ven. Andreas cogitatum suum in Ven. Matthaei animum insinuare potuerit, quo nimirum illorum eremitarum sodalitatem nostro Eremitano S. P. Augustini Ordini unire contendebat. Quapropter circa annum 1579 consilium inter praefatos eremitas initum fuit designatam unionem executioni mandandi.
Quocirca idem Ven. Andreas una simul cum aliis sodalibus Romam quatuor vicibus se contulit, donec tandem repagulis omnibus penitus eliminatis, impetrare valuit ut plenum effectum consequeretur Apostolicum unionis decretum, quod die 2 Feb. an. 1579 obtinuerat. Hisce peractis an. 1585 die 22 Maji Cataniae in ecclesia Ordinis nostri ipsemet Ven. Andreas per manus P. Mag. Melchioris Testai de Regalbuto Eremitarum Augustinensium cucullum suscepit una cum sociis, qui fuere Andreas Diaz Hispanus, Franciscus de Paternione, Matthaeus de S. Philippo, Dominicus de Troina, Marius de Paternione, Matthaeus de Vizzinis, Philippus de Regalbuto, Michael de S. Philippo, Zaccharias de Francofonte, Bonaventura Hispanus, Leo de Guasto a Castro Joannis, atque Augustinus Hispanus, qui omnes post indutum Augustinianum habitum ad Centorbiense eremitorium sese contulerunt, ibique suae Congregationis fundamenta posuerunt, quae nuncupari coepit Congregatio de Centorbio, sive Congregatio Fratrum Eremitarum Augustinensium de Sicilia.
Hujus autem Congregationis fundator, nempe Ven. Andreas de Guasto cum opinione sanctitatis ex hac vita migravit die 7 Septembris anno 1593.