Percorso : HOME > Scriptorium > Dupuch > Documento XXI

Dupuch: Traslazione Reliquia di Agostino 

Documento numero XXI

Documento numero XXI

 

 

 

DOCUMENTI AUTENTICI CITATI NELLA RELAZIONE

N. XXI

 

 

 

 

VENERABILI FRATRI EPISCOPO PAPIENSI GREGORIUS PP. XVI.

 

 

Venerabilis Frater,

Salutem et Apostolicam Benedictionem. Nihil certe gratius, nihilque optabilius Nobis esse potest, quam ut piis, justisque Venerabilium Fratrum Episcoporum postulationibus ultro, libenterque annuamus. Exponendum nobis curavit Venerabilis Frater Adulphus Dupuch Juliae Cesareae Antistes novum Hipponae templum S. Angustino dicandum in praesentia excitari, ac propterea ipsum vehementissime cupere insignenti aliquam ejusdem Sancti reliquiam habere, quae inibi possit collocari. Et quoniam mortales illius Sanctissimi viri, et clarissimi Ecclesiae Doctoris exuviae isto in Cattedrali tempio Papiensi pie, religiose, ac splendide asservantur, idcirco idem Venerabilis Frater ut sui voti compos fieri posset, id a te, Venerabilis Frater, atque ab isto Cathedralis Templi Canonicorum Collegio, et ejusdem Urbis Magistratu efflagitavit, ac somma animi laetitia, ex comuni omnium consensu statutum est, ulnam dextri brachii illius Sancti ei dandam esse.

Verum cum id absque hujus Apostolicae sedis venia peragi haud possit, propterea quod rec. me. Benedicti XIII Praedecessoris Nostri Apostolicae Litterae die XXII Septembris anno MDCCXXVIII datae sub ex comunicationis poena eo ipso incurrenda, id agere vetant, idcirco enixis precibusa Nobis postulavit, ut opportunam facultatem benigne largiri velimus.

Nos vero probe noscentes nihil profecto aequius nihilque justius, a Venerabili Fratre Juliae Caesareae Episcopo peti posse, quam ut insigni aliqua S. Augustini reliquia novum Hipponis templum ei dicandum ditetur, ubi maximum illud Catholicae Ecclesiae lumen, decus, atque praesidium, Episcopus fuit, ejusdem Venerabilis Fratris desideriis quam libentissime annuendum censuimus. Quam ob rem hisce litteris, Auctoritate Nostra Apostolica, Tibi Venerabilis Frater , facultatem facimus , atque impertimur, ut ulnam dextri brachii S. Augustini ex mortalibus illius exuviis amovere, eamque decenti in theca collocare, et Venerabili Fratri Juliae Caesareae Episcopo dare, libere, ac licite possis et valeas. Quod tamen ea lego concessum volumus, ut hac vice dumtaxat id peragere queas, utque ea omnia diligentissime implenda cures, quae hac in re peragenda dilectus filius Praesul Andreas Maria Frattini Fidei Promotor Nostro jussu perficienda docet. Et quo facilius perspicias quanam potissimum agendi ratione utaris opportet, Nostris hisce Litteris quidquid idem Fidei Promotor docendum, ac praecipiendum censuit ipsissimis verbis inserendum mandavimus.

"Instructio prò R.mo Episcopo Papiensi ad extrahendum os S. Augustini Episcopi et Ecclesiae Doctoris ex Urna, quae sacras ejus continet exuvias ». Cum Rev. mus Praesul Antonius Adulphus Dupuch Episcopus Juliae Caesareae a Ill. mo Episcopo Papiensi, et aliis, qui S. Augustini Corpus possident insignem aliquam reliquiam ejus petierit, ipsi communi Consilio decreverunt eidem dare ipsius S. cti ulnam, seu os cubiti dexteri lateris, dummodo Pontificis Maximi venia intercederet.

Hanc igitur a SS.mus D.no Nostro Gregorio XVI quem Deus Ecclesiae, et reipublicae bono diu sospitet, R.mus Episcopus Julìae Cesareae enixe rogavit, et voti compos factus est. Annuit siquidem SS.mus D.nus, et hac vice tantum derogans Àpostolicis Litteris S. M. Benedicti XIII datis die XXII Septembris anni MDCCXXVIII; aliisque contrariis non obstantibus, mihi commisit instructionem, qua res perficeretur. SS.mi mandatis obsequens haec brevissime adnotabo. Reverendissimus Episcopus Papiensis se se conferet ad templum, ubi S. Augustini Corpus asservatur una cum suo Cancellano, et aliis, quorum interest. Brevi peracta Oratione, ea qua decet veneratione, et reverenda ex ara Deo dicata in honorem S. Doctoris argentea capsa extrahatur, quae aliam continent crystallinam in qua ejusdem Sancti exuviae sunt. Deinde interior educta urna super mensam collocetur decenter instructam, quam supra vel circum ardeant luminaria, et seduto inspiciantur sigilla, quae eam firmant, an scilicet integra sint nec ne. Prae oculis etiam habeantur instrumenti tabulae, quae tunc exaratae fuerunt cum eadem sigilla sunt apposita, et quae inibi descriptio sit cum re conferatur, ut pateat utrum omnia conveniant, quae in instrumento habentur.

Si intacta urna reperietur, amotis sigillis recludatur, et saltem coram duobus medicae artis peritis S. Augustini ulna amoveatur, qui eam sedulo describant. Tandem ipsa urna rursus occludatur, et Episcopi sigillis rite obsignetur: extractum vero os, quod Algerino Episcopo dandum est decenti theca locetur, quam etiam firment sigilli R.mi Episcopi Papiensis. Quibus peractis urna, quae continet S. Doctoris corpus in argenteam capsam reponatur, et haec sub Ara. Quae omnia Cancellarii Litteris consignentur, qui publicum hae de re conficiat instrumentum, et alteri adnectat, quod mox innuimus. In reliquis autem R.mi Episcopi Papiensis suppleant religio, pietas, et solertia, quibus plurimum in Domino confìdimus. Andreas Maria Frattini Sacri Consistorii Advocatus, et Sanctae Fidei Promotor ».

Haec concedimus atque indulgemus, praecipimus et mandamus non obstantibus commemoratis Benedicti XIII Decessoris Nostri Apostolicis Litteris, aliisque quibuslibet aliorum etiam Praedecessorum Nostrorum interdictis, ceterisque omnibus in contrarium facientibus quibuscumque.

 

Datum Romae apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die VIII Mensis Julii Anno MDCCCXLII.

Pontificatus Nostri Anno Duodecimo.

 

A. CARD. LAMBRUSCHINI.