Percorso : HOME > Scriptorium > Dupuch > Documento V

Dupuch: Traslazione Reliquia di Agostino 

Documento numero V

Documento numero V

 

 

 

DOCUMENTI AUTENTICI CITATI NELLA RELAZIONE

N. V

 

 

 

 

ILLUSTRISSIMO AC REVERENDISSIMO

D. ANTONIO ADULPHO

Hipponis Regii et Juliae Cesareae Episcopo

 

ALOIS1US TOSI EPISCOPUS PAP.

 

 

Quod flagranti charitatis studio paucis abhinc diebus coram petiisti, id jam, Vcnerabilis Frater, omnino e voto contigisse Te laeto omine certiorem facio. E litteris quas Rev. hujus Ticinensis Ecclesiae Canonici ac Perillustres Municipii Curatores ad Te dederunt, facile perspicere poteris, quo animorum consensu, quaque alacritate piis tuis desideriis obviam itum sit. Macte igitur esto virtute! e sacris Divi Augustini exuviis quas praesens effuso corde veneratus es, partem haud sane exiguam Tibi ac reflorescenti Africae Ecclesiae, quantum in nobis est situm, destinavimus atque addiximus: cetera, impetrata, ut par est, Summi Pontificis Gregorii XVI venia, peragentur.

Quaenam sit haec pars, quam docti sacras benigne communicare divitias nobis ipsi libentes subtrahimus, publicum testimonium ea de re conscriptum edocet: Ulnam scilicet Brachii dexteri mittemus, quae, ut Ipse comperisti, inter ea quae de tam Sancto Corpore supersunt, sive rem ipsam, sive ejus dignitatem spectes, insignem sane locum obtinet.

Quum sacram hanc Rcliquiam acceperis, nonne tibi videbitur eadem manu, qua olim Antistes Sanctissimus fidelibus a se institutis benedicebat Tibi Gregique tuo et ipsi expectati proventus spei benedici ? nonne eadem adhortatione, qua Ille filiolos suos adversus ingruentia erroris et minarum pericula muniebat, te ad proelianda Domini proelia excitari et confirmari senties ? nonne eosdem doctrinae fontes, qui voluminibus illa eadem manu exaratis patent, tibi quodammodo latius reserari uberioribusque inde rivulis Te totum perfundi ? Sinas, quaeso, Venerabilis Frater, illos animi motus, quibus Te primum improviso accedentem intuens perculsus ac pene obrutus sum, nunc pieno pectore exundare.

Mene Divi Augustini tot post saeculis primum successorem hospitio excepisse, nova cum eo pietatis officia instituisse, arctius fidei, ut ita dicam, foedus copulasse ! eamque senectuti meae jucundissimam affulsisse spem, fore ut Àfrica regio, in quam tamdiu grassata est barbaries, Catholicae Ecclesiae, cujus damna divino Supremi Pastoris qui in coelis est nutu novis semper augmentis resarciuntur, tandem aliquando redderetur? Ecclesiaque illa transmarina, quae a vetustissima statim origine tot tamque praeclaros viros, qui christianam fidem per labores plurimos, verbo, scriptis, vita, morte adseruerunt, mira peperit fecunditate, post nimis heu ! diuturnam orbitatem et vastationem, quum filios more Rachelis vocaret, neque ullus esset qui eam solaretur, nunc demum, Illo qui dives est in misericordiis jubente, Summo Pontifice Gregorio XVI auctore, faventibus Rege ac gente gallica, cunctis plaudentibus votaque pro tanta re nuncupantibus, Te maxime studente totisque viribus, qualis quantusque es, ei operi insudante, nova prole recrearetur !

Equidem quod Te longo itinere vestigia Divi Àugustini persequentem, ejusque sensus et cogitationes in ipsis locis, quae Ille pedibus pressit, rimantem viderim, quod apud altare, quo sacra condita sunt ossa, tecum colloquutus sim, miscens gaudia, spes, lacrimas, quod ex insigni illo thesauro, quem haec mihi dilectissima Ticinensis Ecclesia maximi ornamenti et tutaminis loco possidet, aliquid eximium tibi Ecclesiaeque tuae, me dante simul et juvante, impertitum sit, quod utraque haec Ecclesia ejusmodi pignoris possessione consocietur, cum mihi videor summae venerationis, qua jam inde ab adolescentia in sanctissimum fidei Doctorem et propugnatorem feror, optimum in hac quidem vita fructum percepisse. Numquam certe ex utriusque nostrum eorumque omnium qui aderant animis excidet ille dies, quo ego et Tu super sacros cineres invicem complexi dilatabamur cordibus et rore quodam coelesti reficiebamur, recolentes exempla priscorum Christianae religionis athletarum, qui ad martyrum Memorias ventitantes ibique pias producentes vigilias novum ad certamina obeunda robur colligebant.

At me, quem ingravescente aetate peregrinationis meae terminus urget, juvat sub umbra praeclari hujus monumenti considere, locumque saepe contemplari quem ipse mihi elegi, ubi caro mea requiescet in spe: Te manent honesta pericula mercesque multo cum labore parienda.

Meum est, consummato prope jam cursu, Divum Àugustinum errorum profligatorem, veritatis vindicem, universae Ecclesiac lumen, pietatis amore aestuantis exemplar, carissimis fratribus atque fìliis precibus enixis et intermorienti pene voce colendum imitandumque proponere: Tuum vero, tamquam ipsa ejus manu ducente, loca vasta ruinis peragrare, terrae desertae et inviae et inaquosae inclamantem ut mortuos suos reddat, ossa arida jubentem reviviscere et prophetari, hanc domus Israel partem fere principem, divino afflante spiritu, e sepulchro consurgere et laudis hymnum Deo, qui ad inferos deducit atque reducit, voce in perpetuum sonatura instaurare.

Dum igitur ego instantis diei memor quietem praestolor in Christo absconditam, Tu confortare et esto robustus: cogita quanta Tibi res incumbat, quanta de Te expectatione omnium erecti sint animi; sed ne Te humanitatis onus premat, meum ac tuum Ecclesiarumque nobis concreditarum identidem respice Patronum: qui divinae gratiae jura luculenter atque invicte tutatus est, eam Tibi successori suo impetrabit, ut tanto roboratus praesidio opus egregie inchoatum ad perfectum usque finem perducas.

Quod ad nos attinet, en habes illud quod tamquam Apostolatus tui certius argumentum ardenter concupisti: quid aliud restat, nisi ut in unitate fidei quam arctissime conjuncti, Petrae quae Christus est, Augustino intercedente, firmiter adhaerentes, omnia quieta in diesque latiora Ecclesiae Catholicae Summoque Pontifici Gregorio XVI, tot nuperis perturbationibus quae eam percellunt vehementer commoto ominantes, numeri, cui in sollicitudine praesumus, ita fungamur, ut post exactos labores ad misericordiae fontem pariter accedere possimus !

 

Vale una cum Ecclesia Tua, et fratrem corpore longinquum sed animo praesentem Deo commenda.

 

Papiae VI Kal. Maji MDCCCXLII.

Humilissimus obseq. addictissimus

Aloisius Papiensis Episcopus.