Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Documenti > Archivio generale > S. Barbara

1251: Il vescovo di Chiusi concede un privilegio a fra Angelo, eremita di S. Barbara

Battesimo di Agostino: tavola di scuola marchigiana del XV secolo

 

Battesimo di Agostino

 

 

Il vescovo di Chiusi concede un privilegio a fra Angelo, eremita del convento di S. Barbara presso S. Fiora

[Rivo Columbano, Chiusi 2 agosto 1251]

 

 

Arch. di Stato di Siena, Diplomatico S. Agostino di Siena

 

 

Quoniam sicut ait Apostolus omnes adstabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum, oportet nos die messionis extremae misericordiae operibus praevenire ac aeternorum intuitu seminare in terris, quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus [valeamus] in coelis, summam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictonibus de benedictionibus et metet vitam aeternam. Cum igitur lator praesentium, nomine frater Angelus, quendam locum ad honorern Dei et B. Barbarae in pertinentiis Sanctae Florae, Clusinae diocoesis, aedificet et ad constitutionem dicti operis propriae non suppetant facultates, praesentes litteras induximus concedendas quibus universitatem vestram propensius deprecamur in remissione [poenitentiae] vestrorum peccatorum, vobis inungentes quatenus fratri A(ngelo) cum ad vos accesserit eleemosynas petiturus pia suffragia grata ei subsidia fideliter erogetis, ut pro hoc et alia via, quae Domino inspirante feceritis, possitis ad aeterna gaudia pervenire.

Omnibus vero qui eidem fratri Angelo vel ipsi loco de suis bonis eleemosynas fecerint, de misericordia Jesu Christi et B. Mariae semper Virginis Santorumque martyrum Secundiani et Irenaei et B. Mustiolae meritis coasisi quadraginta dies de criminibus et de imposita poenitentia in Domino misericorditer relaxamus. Vos autem ecclesiarum capellani et praelati attentius rogamus, mandantes quatenus fratrem Angelum praesentium portatorem benigne recipiatis atque tractetis, parochianos vobis commissos atentius exhortantes et diligentius inducentes ut praedicto Angelo vel ipsius loci nuntio eleemosynas faciant et auxilium conferant pietatis, ut Deus et Dominus noster Jesus Christus per collationem bonorun temporalium et per alia bona vos transire faciat ad aeterna [gaudia].

Datum apud Locum Fratrum Minorum de Rivo Columbano, Clusinae diocoesis, anno Domini MCCLI, die secundo intrante mense Angusti. ()