Battesimo di Agostino
[Orvieto 21 agosto 1251]
Arch. Gen. O.E.S.A., Roma, Pergamene volanti
In Nomine Dei omnipotentis, Amen. Anno eiusdem MCCLI, indictione nona, tempore domini Innocentii Papae IV, die Lunae undecimo exeuntis mensis Augusti. Bartho filius olim Bernardi testando nolle (= velle?) per se suosque heredes iure proprii dominii et possesssionis in perpetuum vendidit, dedit, tradidit, cessit, concessit atque mandavit fratri Homodeo de Ordine fratrum S. Augustini de loco Urbevetano legitime stipulati (-to) atque exempti (-to) pro se suisque successoribus et pro dicto Ordine et eius nomine: unum casalinum terrae positum in civitate Urbevetana in regione S. Martini, cui a primo latere est Via Publica, a secundo tenet Andreas Miniatus Guiduttii, a tertio Scangtius Porcelle et a quarto latere est res S. Augustini (vel si qui alii sunt ei confines) ad habendum, tenendum, possidendum, vendendum, alienandum, et quidquid sibi fratri Homodeo suisque successoribus nomine dicti loci S. Augustini placuerit perpetuo faciendum sine dicti venditoris suorumque heredum aut alterius contradictione, cum superioribus et inferioribus finibus praedictis (vel si qui alii sunt ei), accessibus et egressibus atque utilitatibus suis publicis et privatis usque in Viam Publicam, et cum omnibus et singulis super se et infra seu intra habentibus in integrum omnique iure, auctoritate, usu seu requisitione sibi venditori ex ea vel pro ea re aliquo modo pertinente, sive spectante, pro pretio et pagamento sex librarum trium (?) denariorum Lucanae seu Pisanae monetae. Quod pretium totum confessus fuit se a dicto emptore integre recepisse et bene habuisse, renuntians exceptioni non recepti, non habiti, non traditi atque non connumerati sibi pretii, dolo mali, privilegio, forma et omni alii legis et usus auctoritate pro ea in hac parte aliquo modo competenti vel comparanti. Quam rem praedictam se nomine dicti emptoris se constituit possidere, donec corporalem ipsius rei per se vel alium acceperit possidendum, et vacuam possessionem ipsius rei dare et tradere promisit eidem. Quam accipiendi, intromittendi et retinendi plenam licentiam et omnimodam potestatem sibi contulit atque dedit.
Et si dicta res plus valeret aut principalis pretii esset tanquam benemerito private libere ac simpliciter inter vivos donavit atque dedit eidem promittens ipse venditor per se suosque heredes dicto emptori, stipulati (-to) nomine S. Augustiui et Ordini eius, de dicta re litem nec controversiam aliquo tempore facere vel movere de iure vel defectu per se vel alium nomine aut occasione minoris pretii aut alia qualibet, sed dictam rem ut infra dictos confines continetur perpetuo omnibus suis sumptibus et expensis ab omni persona et universitati legitime defendere autoricare (!), accampare (!) atque disbrigare (!) promisit sub poena dupli dicti pretii et, ut pro ternpore dicta res plus valuerit aut fuerit meliorata, habita ratione meliorationis in simili loco; omneque dampnum intentione litis atque expensas, quod et quas dictus emptor aut eius succesores pro dicta re defendenda et accampanda (!) aliquo tempore fecerit aut substinuerit in iudicio vel extra eidem dictus venditor integraliter resarcire proimsit obligans se ei et omnia sua bona, precario, iuse pro supradictis omnibus attendendis et firmiter observandis et sub dicta poena sollemniter stipulata et ea soluta vel non exacta sive commissa vel non, rato manente continetur.
Actum est hoc in civitate Urbevetana ante apothecam fìliorum Cittadini Imperatoris coram Dominico Ranaldi, Petro Magnatte, Michaeli Fortis, Paulo Guilelmi, Benvenuto Riccardi, Ildebrandino Ranaldi Martini et Gratiano Bertinengue Testibus ad hoc vocatis et rogatis.
Et ego Bartholomeus quondam Radoluccii Summi Potificis auctoritate notarius hiis omnibus praesens interfui et ut supra legitime dictorum contrahentium mandato propria manu subscripsi atque sigillavi.
Signum dicti ... Bartholomei.