Agostino a Milano: affresco di O. Nelli a Gubbio
[1254]
Codice Eugubino, fol. 17-20 1254
In nomine Christi. Amen. Anno Domini Millesimo CC quinquagesimo quarto, Indictione duodecima, tempore dni. Innocentii Pape quarti, die quartodecimo intrante mense septembris. Nos quidem in Dei nomine domina Riccha Andree, uxor olim Iacopi Tedeschi, tutrix Tomassoli et Isole, filiorum suorum et dicti Iacopi, tutorio nomine ipsorum, et Andrutius et Agnese, filii dicti Iacopi Todeschi, nulla vi vel fraude coacti, sed libera et spontanea nostra bona voluntate, vendimus, damus, tradimus atque concedimus tibi fratri Rainaldo de santo Angnolo in Pantano, de Ordine heremitarum de Brictinis, Custodi sive priori loci santi Augustini hedificati et constructi apud Civitatem Eugubii, in Eugubina dioecesi, extra Civitatem predictam, recipienti pro dicto loco et pro edificatione dicti loci et pro fratribus dicti Ordinis ibidem Domino nostro Ihesuchristo perpetuo servientibus, illud quod proprium in perpetuum, quod vero libellatum in libello, salva pensione cuius est proprium, videlicet: unam vineam, sive totum terenum vineatum et vacuum, cum domibus et torcularibus et ortallibus, et ipsas domus et ipsa torcularia et ortallia, posita in plageis montis Goregii infra hos fines, scilicet: ab uno latere, via et flumen Cavarelli; ab alio latere, filii Clerici Ranutii Olinolii, et a tertio latere Bontivolius Siverii, et a IIII latere res dicti loci S.ti Augustini de Eugubio. Quod terenum vineatum et vacuum, preter domos et torcularia et introitum domorum, est per mensuram LXXIIIIor tabularum et unum sextum, vel siquos alios fines habent dicte res, cum omnibus earum pertinentiis, cum introitu et exitu earum rerum usque in vias publicas, et cum omni eo quod super vel infra habent predicte res, vel habere videntur in integrum predicte res infra dictos fines, et cum omni jure et actione, usu seu requisitione nobis et cuilibet nostrum in dictis rebus pertinentibus aliqua de causa vel aliquo jure. Cedentes et mandantes tibi fratri Rainaldo, recipienti etc. omne jus, omnemque actionem etc.
Et te fratrem Rainaldum, tamquam in rem dicti loci etc. procuratorem facimus atque constituimus ad habendum etc. Unde confitemur et adfirmamus nos a te fratre Rainaldo, in pretium et nomine pretii dictarum rerum, recepisse et habuisse Centum triginta libras et XI solidos bonorum denariorum Raven. et Anconit. Pretium vinee, sive tereni vineati et vacui capit Nonaginta libr. minus sol. VI Raven. et Anconit., ad rationem vigintiquinque sol. Raven. et Anconit.; pro qualibet tabula vinee, sive tereni vineati et vacui, capit minus tribus libr. in totum pretium, et pretium domorum cum torcularibus, suisque omnibus pertinentiis et introitu et exitu domorum capit XL quinque libr. Raven. et Anconit.; quod totum pretium fuit nobis numeratum et traditum coram notario et testibus infrascriptis in florenis boni argenti puri. Renuntiantes exceptioni etc. Et quicquid dicte res sunt vel essent in futurum hoc pretio meliores, irrevocabili donatione inter vivos et amore Ihesuchristi, Domini nostri, tibi dicto fratri Rainaldo donamus etc. Que venditio dictarum rerum fuit facta pro maritanda seu nubenda Agnese, filia dicti Iacopi Todeschi et dicte d.ne Ricche ...
Que omnia et singula suprascripta fuerunt facta et celebrata coram d.no Parente d.ni Bartolomey de Toscanell, Judice ordinario ac Vicario Comunis Eugubii et assessore per d.num Matheum d.ni Bonifacii de Viterbio, Potestatem Eugubii, et cum sua auctoritate atque decreto; qui Judex et Vicarius suam auctoritatem et suum decretum interposuit tam predicte vendictioni et pretii solutioni quam omnibus et singulis suprascriptis, ut plene valeant. Actum est hoc ante palatium Comunis Eugubii, sub transanna ipsius palatii, presentibus dicto d.no Parente, Magistro Petro de Viterbio, notario Comunis Eugubii, Gabriello Philippi, Rustico Mariani Guiccionis, Raynerio Andreae notario, Raynaldo Salera, Ventura Bonacursi Iacobi, Paolo Ubertinelli, fratre Iacobo de Humana, fratre Bonaparte de S.to Agnolo in Pantano et fratre Raynaldo de Pulverisio, de Comitatu Ancone, nunc Visitatore fratrum Ordinis S.ti Augustini in Tuscia et ducatu Spoleti, qui huius rei interfuerunt testes. Coram quibus testibus predicti venditores dederunt et concesserunt michi Merchato, notario infrascripto, verbum et licentiam et liperam potestatem augendi et minuendi in dicto instrumento et ipsum instrumentum faciendi, rescribendi et meliorandi semel, bis, ter et quater, ad sensum Sapientum dicti loci, prout melius de iure valere possit vel fieri potest, et quod possim meliorare et mutare dictum intrumentum, si necesse fuerit, postquam esset hostensum vel introductum in Curia vel in iudicio.
Eodem anno et Indictione et mense XIIIIa decima die exeunte mense septembris, presentibus Raynerio Andree, Rustico Mariani, Ventura Bonacursi Iacobi et fratre Iacobo de Offida, testibus, Domina Riccha Andree predicta, tutrix predictorum pupillorum, tutorio nomine ipsorum, et predicti Andreutius et Agnese dederunt et tradiderunt fratri Raynaldo, Custodi sive priori loci et fratum S.ti Augustini de Eugubio, corporalem possessionem ipsarum rerum contentarum in supradicto instrumento.
Qui frater pro dicto loco et suis fratribus, intravit possessionem ipsarum rerum et fuit et stetit in possessionem domorum et tereni vineati et vacui pro se et dictis fratribus.
Et Ego Merchatus Rainaldi notarius, hiis omnibus et singulis supradictis presens interfui et predicta et omnia et singula rogatus scripsi et autenticavi et meum signum apposui.