Ottaviano Nelli a Gubbio: predicazione di Agostino
[4 aprile 1323]
Archiv. Communis Eugubii, Busta 55. Orig. membran. Corrosa et lacerata membrana diversis in locis, quae transcribere nequivi, punctibus substitui. Sigilla provinciae et conventus non exstant. Carestelli podere proprietas fuit postmodum conventus, nam a tergo membranae scriptum existitit: "Podere Carestelli quomodo est conventus Eugubii"
Frater Recuperius de Sancto Geminiano, prior provincialis provincie Ducatus Spoleti, Ordinis fratrum heremitarum S.ti Augustini. Dilecto sibi in Christo fratri Petrutio Melli de Eugubio, eiusdem Ordinis professo, salutem in Domino sempiternam. Omnes namque simul stabimus ante tribunal Christi de singulis reddituri, prout in corpore gessimus, rationem; religiosos, igitur, maxime sacre religionis professos, non decet siquas personas in suis petitionibus frustravi debitis atque iustis. Cum, itaque, obedientie fili, per te fuerit propositum in capitulo dicti loci et petitum coram me, dicti loci supradicto conventu ibidem etiam existente, fratribus, scilicet Frederico, priore; Egidio, subpriore; Iohanne, lectore; Bernardo, Teodino, Bartholo, Innocentio, Gabriutio, Petro Perusini, Iacobi Stremi, Simone Datoli, Symone Marfe, Antonio, Gulielmutio, Bono, Philippo Vite, Baldello, Clemente, Iordano, Paulatio Lelli, Vitalutio ..., Pace p. ..., Philipputio, Bartolello, Bartholino, Iacobo, Thoma, Salimbene et Nicholutio; ante quam professionem nostri ... quod de duobus poderibus vel omagiis, que te contingunt nomine hereditario, velud heredem legitimum ..., in villa Montis Rubini, et alterum in villa, que dicitur Carestelli, illud podere de villa Monti(s Rubini) ... endi per fratres libere et expedite, ita quod pretium, sive pecunia venditionis eiusdem, convertatur in utilitatem (et sub)sidium loci nostri Ordinis terre tue, ob remissionem peccatorum tuorum omnium convictorum. Alterum vero podere de Villa Carestelli, ex nunc, tu possis possidere, locare et facere cultivari, omni distractione obmissa, toto tempore vite tue; fructus, scilicet, recipiendo ex eo ad tuam substentationem et necessitatum tuarum omnimodum supplementum; ita quod postquam Dominus te vocaverit ex hac vita, dictum podere libere et expedite remaneat dicto loco de Eugubio, fratrum Ordinis supradicti, ut conventus, qui pro tempore fuerit, dictum podere absque omni molestatione possit alienare, vendere et transmutare, in subsidium dicti loci. Fuit etiam per te petitum et quesitum, quomodo tu volebas, ut si Mantia, tua soror, uxor Iohannis angeli Paulutii, aliquam haberet rationem in supradicto podere, quod ita possit libere, sine aliqua molestia, in dicto podere consequi suum jus, et si nullam habeat rationem in ipso, quod post huius vite cursum, cum te Dominus vocaverit, morte interveniente, possit et debeat recipere de supradicto podere ducentas libras ravennatenses, quas ei fratres, qui pro tempore fuerint in conventu, dare penitus teneantur; dummodo, scilicet, post tuam mortem, ipsa remanserit adhuc vivens. Quesitum fuit etiam per te ipsum, ut dictum podere possis locare et recomendare tue supradicte sorori Mantie, ut de eodem curam gerat specialem et per personas ydoneas et fideles faciat cultivari; que etiam possit uti fructibus supradicti poderis, secundum quod eam potest contingere pars aliqua supradicta. Nos, itaque, et conventus, volentes ut in posterum ... materiam et causam studendi et benefaciendi, nec ulla ...rium agitandi, ex nunc, tuis iustis petitionibus annuentes, easdem admictimus tanquam ratas, firmas et stabilitas, quoquomodo de iure vel de facto et melius possumus et valemus. In cuius rei testimonium sigillum provincie et dicti conventus duximus presentibus apponenda.
Datum in loco nostri Ordinis de Eugubio, sub anno Domini M CCC XXIII, quarta die mensis aprilis.