Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Documenti > Gubbio > 1338

1338: Institutio festi sanctae Catherinae Virginis

Le predicazioni di Agostino: affresco di Ottaviano Nelli nella chiesa di S. Agostino a Gubbio

Ottaviano Nelli a Gubbio: predicazione di Agostino

 

 

Institutio festi sanctae Catherinae Virginis per Commune Civitatis Eugubii ad instantiam fratrum Ordinis S.ti Augustini

[12 novembre 1338]

 

Ex Cod. Eugub., fol. 15v. Compendium Instrumentorum

 

 

 

Anno Domini Millesimo CCC XXX VIII, die XII mensis novembris.

Convocato et congregato Consilio populi, Capitaneorum artium, Consulum mercatorum, id est Centum de populo maioris summe Civitatis Eugubii in pallatio dicte Civitatis ad sonum campane, tube, vocemque preconum, de mandato domini Nicole de Iulianis de Esculo, Capitanei populi et Confalonerii Iustitie dicte Civitatis; in quo quidem Consilio propositum fuit per Capitaneum dictum, de consensu d.ni Confalonerii et sotiorum eius, pro parte fratrum Ordinis Sti. Augustini, quatenus ad reverentiam Dei et Beate Katherine, specialis advocata sit ipsa in celis pro conservatione boni status Civitatis, quod in die festivitatis Beate Virginis predicte omnes et singule artes et omnes et singuli artifices Civitatis predicte, de mane festivitatis eiusdem, cum cereis, faculis et candelis accensis in manibus, ad locum sive ad ecclesiam S.ti Augustini predicti ordinate et processionaliter accedere teneantur, et sic determinatum, sancitum et confirmatum fuit per supradictos et consilium supradictorum, et quod Potestas et Capitaneus, qui pro tempore erunt, virtute prestiti juramenti eorum predecessorum et pena vigintiquinque librarum pro quolibet, teneantur et debeant, ad petitionem et requisitionem Prioris fratrum et Conventum (sic) loci Beati Augustini et executioni mandare.

Instrumentum factum manu Iohannis Nicole de Gonessa, notarii Communis Eugubii.