Ottaviano Nelli a Gubbio: Agostino a scuola di retorica
[17 ottobre 1340]
Codex Eugubinus, fol. 55v
In nomine Domini. Amen. Anno Domini a nativitate eiusdem Millesimo Trecentesimo Quadragesimo, Indictione octava, tempore d.ni Benedicti Pape XIImi, die decima septima mensis octubris. Actum in capite chori ecclesie Sti. Secundi prope Eugubium, presentibus Iohannolo Perusini et Magio Angeli. Cum hoc sit quod dompnus Francischus Deotesalvi, olim Rector ecclesie Sti. Angeli de Monte Sti. Ubaldi, in extremis constitutus, elegerit et voluerit sepulturam et sepeliri apud lochum et in loco Sti. Augustini de prope Eugubium, sicut infrascripte partes dixerunt, asseruerunt et adprobaverunt, et Prior, Canonici et clerici santi Secundi de prope Eugubium ipsum dompnum Francischum, sive funus dompni Francisci, portaverunt et sepelierunt, sive portari et sepeliri fecerunt, apud dictum locum sive Canonicham Sti. Secundi predicti, ignorantes predicta; idcirco, Reverendus vir dompnus Guidoctus, prior canonice predicte, nomine suo et Canonicorum et Capituli dicte Canonice et suorum successorum, fuit confessus et contentus se habuisse et habere pro fratribus, Capitulo et Conventu dicti loci Sti. Augustini apud dictam Canonicam in depositum et causa depositi dictum dompnum Francischum, sive funus ipsius dompni Francisci.
Quem dompnum Francischum, sive corpus suum, per se et suos in posterum successores, obligando bona dicte Canonice, omni exceptione juris et facti remota, promisit et convenit fratri Pacifficho, dicti Ordinis, recipienti et stipulanti nomine et vice fratrum, Capituli et Conventus dicti loci Sti. Augustini, ad omnem petitionem, requisitionem dictorum fratrum, Capituli et Conventus loci predicti reddere et restituere, ac etiam confessionem facere coram quolibet Judice competente, non obstantibus aliquibus feriis, quibus indictis vel indicendis renumptiavit per pactum. Et renumptiavit exceptioni non facte promissionis et obligat. consenss. et content, predictarum et quod factum est non sit ita, ut dictum est supra et omni jure, capitulo, exceptioni, decretali, decreto et in visitationibus et constitutionibus quibuscumque, etiam si oporteret in instrumento presenti quod fieret mentio specialis, quod ex nunc ipsa specialis renumptiatio pro expressa habeatur in presenti contractu et etiam specificata.
Alloquin omnia dampna, decimas et expensas ac interesse litis et extra, que vel quas fratres et Capitulum dicti loci S.ti Augustini fecerint aut substinuerint pro predicto dompno Francischo petendo, rehabendo et exigendo ab eodem priore, canonicis et Capitulo Canonice predicte, eidem fratri Pacifficho, recipienti nomine quo supra, integraliter reddere et restituere promisit et obligatione omnium et singulorum bonorum dicte Canonice, presentium et futurorum, rata et firma maneant omnia et singula supradicta.
Et Ego Laurentius Massoli, Imperiali auctoritate notarius et Judex ordinarius, predictis omnibus rogatus interfui, scripsi et publicavi et meum singnum apposui.