Ottaviano Nelli a Gubbio: Agostino a scuola di retorica
[1 ottobre 1343]
Archiv. Commun. Eugub., Busta 58. Orig. pergamena
In nomine Iesuchristi. Amen. Anno Domini Millesimo Trecentesimo quadragesimo tertio, Indictione XI, tempore d.ni Clementis Pape VI, die prima mensis Octobris.
Cum Andreas Bartolutii de villa S.ti Bartoli de Perrerio, Comunis Eugubii, existens coram Religioso viro fratre Bonaventura de Gualdo, Priore loci fratrum et conventus Sti. Augustini de Eugubio, dixit et confessus fuit se, nunc sunt triginta anni elapsi et ultra, fuisse et extitisse oblatum et conversum dicti loci fratrum et conventus supradicti et de predictis asseruit fuisse tunc rogatum Ser Monutium Iacomelli Sergis de Eugubio, notarium, cuius rogationibus, contractibus et protocollis diligenter perscrutatis, oblatio ipsa minime valeat reperiri. Idcirco, dictus Andreas, animo dictam oblationem et conversationem, innovandi, constitutus in presentia dicti fratris Bonaventure, prioris predicti, in eius manibus et coram eo genuflexus, de novo et itirato (sic), volens beato Augustino confessori, et priori et fratribus dicti loci servire, sponte et ex certa scientia, obtulit se et sua Deo et beato Augustino et dicto fratri Bonaventure, priori predicto, nomine suo et suorum successorum et vice et nomine fratrum Capituli et Conventus S.ti Augustini de Eugubio recipienti, promictens dictus Andreas dicto priori recipere, ut supra, obedientiam et reverentiam, sibique et successoribus suis et fratribus et conventui predicto iuxta suum posse servire in omnibus, que sibi dusserint (sic) iniungenda, et in omnibus se gerere ac honeste vivere, prout oblati et conversi dicti loci et conventus consueverunt hactenus in loco et conventu predicto. Qui frater Bonaventura, prior predictus, eundem Andream in oblatum et conversum loci et conventus predicti ad panem et aquam et ad ceteras observantias dicti loci et Ordinis, hactenus in eodem loco et conventu observatas, recepit infra suas manus liberaliter et admisit. Rogans me notarium, ut de predictis conficiam publicum instrumentum.
Actum apud locum fratrum S.ti Augustini, sito (sic) iuxta Civitatem Eugubii, presentibus Iovanello Venutoli et Petrutio Pagionis, testibus ad hec vocatis et rogatis. Ego Bartolus Vannis de Eugubio, Imperiali auctoritate Iudex ordinarius atque Notarius, predictis omnibus interfui.
Rogatus scripsi et publicavi.
(Signum notarii). (A tergo) Renovatio oblationis Andree Bartholutii de Villa Petroni.