Ottaviano Nelli a Gubbio: Agostino a scuola di retorica
[17 aprile 1364]
Archiv. Commun. Eugub., Busta 58. Orig. perg. in mediocri statu, propter quod aliquis, qui instrumentum non bene legit, manu recentiori, scripsit a tergo: "Il Padre Lorenzo Benemati da al Conto, et PP. di S. Agostino di Gubbio un pezzo di terra in t. Cepoleto". Existit etiam aliud exemplar in Busta 59
In nomine Ihesuchristi. Amen. Anno eiusdem a nativitate Millesimo Trecentesimo sexagesimo quarto, Indictione secunda, tempore d.ni Urbani Pape quinti, die XVII mensis Aprilis. Mathiolus Paganutii Venture de Eugubio, quarterii S. M(artini), non vi, non dolo..., sed a certa scientia et non per errorem, et modo diu deliberato et firmato in corde suo a promissione, sive voto iam per tempus et tempora facto; considerans se esse peccatorem et omnia mundana esse caduca et non firma et nihil esse in mundo bonum nisi Deo servire, et quia mortalis est, volens illud residuum vite sue, quod est pauci temporis, ducere et finire in amore Dei et proximi et providere anime sue saluti, reducens ad sui momoriam illa verba salutifera, videlicet: "Opera enim illorum sequitur illos", et "Surgite, mortui; venite ad judicium"; existens ante altare mangnum (sic) loci fratrum heremitarum S.ti Augustini, extra muros Civitatis, prope Eugubium, genuflexus et capite discoperto, manibus iunctis tenens intra manus Religiosi et honesti viri fratris Laurentii Benamati de Cantiano, prioris dicti loci et Capituli et Conventus dicti loci, petiit ab eodem priore se per eum recipi in oblatum dicti loci et Ordinis fratrum heremitarum S.ti Augustini. Qui prior, respondens se velle ipsum recipere secundum petitionem suam, ipse Mathiolus, sic existens ut supra, se obtulit Deo Patri et Beate Virgini, eius matri, et beato Augustino et dicto Ordini et loco et Capitulo et Conventui predictis. Et etiam unam petiam terre positam in plano Eugubii, in Villa nova plani, in vocabulo Cepoleto, fines cuius: a primo strata Comunis Eugubii; a secundo, Iohannes Angeli et res olim Petri; et ab aliis lateribus, res Hospitalis de Sassia; reservatis fructibus dicte petie terre in vita ipsius pro sua contemplatione (sic) et pro suis necessitatibus, quia senes est. Et promisit dicto priori, presenti et stipulanti nomine et vice dicti Ordinis et loci et Capituli et Conventus predictorum et successorum ipsius prioris, obedientiam et reverentiam et vivere et facere omnia, que tenentur secundum formam privilegii oblati concessi dicto Ordini per d.num Papam (1).
Et dictus prior, tenens manus ipsius Mathioli iunctas intra manus suas, in oblatum dicti Ordinis, loci et Capituli dicti loci recepit et admisit sic dicens: Ego, frater Laurentius, prior predictus, meo nomine et meorum successorum, et vice et nomine Ordinis, loci et Capituli et Conventus dicti loci predictorum, te, Mathiolum, recipio et accepto in oblatum loci supradicti et Capituli et Conventus ipsius loci et Ordinis prelibati, secundum modum et formam privilegii oblat(orum), dicto Ordini per Summum Pontificem concessi, tibi reservatis fructibus dicte petie terre in vita tua pro tuis necessitatibus. Et etiam te recipio et admicto ad officia et beneficia, honores et onera, que competunt et competere solent oblatis eiusdem Ordinis et loci predicti et ad orationes. Rogantes me Notarium infrascriptum, ut de predictis conficerem publicum instrumentum.
Acta fuerunt predicta in dicto loco, ante dictum altare, presentibus Ceccho Tiri Venutelli et Petro, eius filio, et Laurentio Gentilis Dominici de Eugubio, quarterii S.ti Andree, testibus ad hec vocatis et habitis, qui cognoscunt dictum Mathiolum, mihi notis.
Quibus omnibus suprascriptis, sic peractis, fuerunt presentes frater Nicola Symonis, frater Iacobus Petrutii, frater Thomasutius Ser Petri et frater Paulutius Bartholutii, fratribus presbiteris, conventualibus dicti loci.
Et Ego Marinus Rubei de Eugubio, Imperiali auctoritate Judex ordinarius atque Notarius, predictis omnibus suprascriptis interfui et rogatus scripsi et publicavi.
(1) Privilegium exclusivum pro oblatis a Summis Pontificibus concessum ante hoc tempus nullum vidi. Forsan hic fit sermo de bulla Nicolai Papae IV, data Reate decimo kal. septembris a. 1289, quae incipit: "Religiosam vitam suscipientibus", qua Summus Pontifex Ordinem Eremitarum S. Augustini sub sua protectione suscipit, et in qua de oblatis haec continentur: "Personas quomodocumque vobis oblatas, sive pro suis reatibus quibuscumque, sub sola Sedis apostolicae potestate, veluti exemptas, tamquam vos ipsos (id est, Priorem Generalem et Fratres Ordinis), suscipimus et presentis scripti privilegio communimus, decretali seu lege alia de confratribus non obstante. Has quoque personas oblatas habitum non sumentes regularibus observantiis sic adstringi disponimus, ut Deo perhenni (sic) ac vestre religioni serviant incessanter, eorum vitam continue sub morum gravitate dirigant, et, cum ad extremum vite pervenerint, extra vestrum Ordinem sepulturam eligere nequeant, sed a vobis, velud a suis confratibus, vestrorum fratrum in communem sepulturam penitus reclinentur".
Arch. Ord. cop. autent. membranacea. L. Torelli, Secoli Agostiniani, vol. V, p. 80.