Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Documenti > Gubbio > 1364

1364: Concessio facta per Conventum usufructus unius vineae

Agostino torna in Africa con i frati toscani: affresco di Ottaviano Nelli nella chiesa di S. Agostino a Gubbio

Ottaviano Nelli a Gubbio: Agostino e i suoi frati in Africa

 

 

Concessio facta per Conventum usufructus unius vineae fratri Paulutio de Eugubio

[8 luglio 1364]

 

Ex Cod. Eugub., fol. 9v. In eodem folio, ante supra transcriptam, haec etiam invenitur memoria: Pateat omnibus evidenter praesentes licteras inspecturis, quod in Millesimo trescentesimo sexagesimo quarto, in vigilia Assumptionis Virginis Marie de mense augusti, in sacristia loci de Eugubio, in praesentia Rev. patris fratris Francisci de Fulgineo, sac. pag. profexoris et Vicarii patris nostri Generalis Ord. fratrum her. S. Aug. in provincia Vallis Spoleti, omnes fratres de terra ac etiam omnes de conventu Eugubii, concesserunt fratri Iohanni Thofi, in vita sua, fructus terre ac vinee alias concessos fratri Symoni Marphe et eius fratribus, pro eo quod quoddam podere dicto fratri Iohanni alias concessum fuit permutatum, et res, in quam fuit facta permutatio, fuit concessa fratri Georgio, layco de Eugubio, in vita sua, etc.

 

 

 

Pateat omnibus presentes litteras inspecturis, quod anno Domini M CCC LXIIII, die VIII mensis Julii, congregatis in unum omnibus et singulis fratribus Eugubini Conventus Ordinis fratrum heremitarum S.ti Augustini de mandato et requisitione R.di in Christo patris fratris Francisci de Fulgineo, sacre pagine dignissimi professoris ac Vicarii patris nostri Generalis in provincia Vallis Spoleti, ac etiam presente et consentiente fratre Iacobo de Reate, dicti Conventus Eugubii tunc priore, ipse prior cum et de voluntate infrascriptorum fratrum, et ipsi infrascripti fratres cum et de voluntate dicti prioris, et ipse prior fratresque predicti cum consensu pariter et assensu prefati R.di Magistri Francisci, concesserunt omnes unanimiter et concorditer nemine discordante, fratri Paulutio de dicta terra Eugubii et dicti conventus filio usufructum perpetuum et reditum tempore vite dicti Paulutii cuiusdam petie terre vineate, quo olim fuerat Jentole, oblate nostri prefati Eugubini Conventus, cum omnibus utilitatibus, juribus etc., site prope Montem S.te Marie Magdalene, iuxta Eugubium, iuxta suos legitimos fines etc. Et hanc concessionem usuumfructuum predictorum dicti fratres modo, vice et nomine quibus supra, fecerunt dicto fratri Paulutio pro eo quod idem frater Paulutius dedit dicto Conventui et fratribus duodecim florenos auri de bonis sibi ab Ordine concessis, qui floreni duodecim expensi fuerunt in edificio facto in domo supra cameras comunes dicti loci etc.

Fratres autem dicte concessioni consentientes fuerunt atque presentes: In primis Rev. Mag. Franciscus de Fulgineo, sacre pagine dignissimus professor ac Vicarius, ut supra.

Frater Iacobus de Reate, prior dicti loci; frater Iohannes de Foce; frater Augustinus Pacis de Eugubio; frater Thomas de Reate, lect. Co.; frater Bartholomeus de Eugubio; frater Petrus Perusini de Eugubio; frater Stephanus de Eugubio; frater Symon Marphe de Eugubio; frater Thadeus de Eugubio; frater Gullielmutius de Eugubio; frater Matheus de Eugubio; frater Nicol. Symonis de Eugubio; frater Iacobus de Canteana; frater Mathiolus Ciolle de Eugubio; frater Georgius de Eugubio; frater Thomasutius de Eugubio; frater Martinus de Eugubio; frater Jacobus de Eugubio; frater Elemosina de Eugubio.