Ottaviano Nelli a Gubbio: Morte di Monica a Ostia Tiberina
[27 gennaio 1371]
Ex Cod. Eugub., fol. 62v
In nomine Christi. Amen. Anno Domini M CCC LXXI, die XXVII mensis januarii, tempore d.ni Gregorii Pape XI. Noscant omnes presentes licteras inspecturi, quod die predicta frater Guilielmutius Sabatelli produxit quasdam licteras, presentantem illas priori et fratribus omnibus de conventu ex parte provincialis quarum licterarum tenor lalis est: Fr. Augustinus Gatte de Spoleto, prior provincialis provincie Vallis Spoleti, Ordinis fratrum heremitarum S.ti Augustini. Dilectis sibi in Christo fratri Iohanni de Introduco, priori, ceterisque fratribus conventus de Eugubio, eiusdem Ordinis, eternam in Christo salutem. Cum frater Guilielmutius de Eugubio proposuerit pro parte sua et fratris Iohannis Thofi, quod quandam quantitatem pecunie, scilicet XXVIII loren., quos habuerunt de quadam vinea, deposuerint apud Ser Marinum, ea intentione aliam rem emendi, et non invenerunt. Ideo, tenore presentium, concedo vobis, ut cum eis componi possitis de dicta quantitate, dummodo conventus libere habeat XII flor. De residuo autem quilibet eorum emat unum breviarium, nunquam tamen per ipsos vendendos vel alienandos, sub pena privationis pecunie predicte.
Et hoc volo fieri, scilicet quod supra scriptum est, de consensu fratris Iohannis de Foce et totius conventus et aliter non. In cuius rei testimonium sigillum provincialatus offitii presentibus est affixum. Datum Perusii sub anno Domini M CCC LXXI, die ultima mensis decembris. Quas licteras videntes prior prefatus et alii fratres de conventu, omnes unanimiter et concorditer acceptaverunt dictas litteras et conceserunt quod Ser Marinus daret dictis fratribus de supradicta pecunia XVI florenos, videlicet: VIII pro quolibet, secundum tenorem dictarum licterarum provincialis supra scriptarum, et conventus recepit XII flor., quos expendidit isto modo: quia duos habet sub mutuo Petrutius, laborator noster de Carestello, quos antea tenebatur dictus laborator supradicto fratri Guilielmutio, quos prestiterat sibi de licentia conventus quando fuit redemptus de captivitate, mox vero tenetur conventui reddere dictos floren. duos; alios decem expendidimus pro uno porcho pro conventu, quos denarios prestiterat conventui Ser Marinus, sicut patet in quaterno procuratoris in reddita de mensibus transactis.
Nunc vero dicti X flor. sunt applicati conventui. Dictus Ser Marinus nil debet recipere a conventu et est absolutum a deposito sibi facto de XXVIII flor., ex eo quod, ut patet, plenarie ipsos restituit conventui et fratribus supradictis, scilicet: fratri Guilielmo VIII, fratri Iohanni Thofi VIII, cum conditione assignata in lictera de licentia prioris et totius conventus; et alios XII restituit conventui modo quo superius est expresso. Ita quod nil remansit sibi de dicta pecunia.
Qua de causa prior, fratres, capitulum et conventus fecerunt quietationem supradicto Ser Marino de dicto deposito et ex eo quod fuit eis plenarie satisfactum.