Ottaviano Nelli a Gubbio: Morte di Monica a Ostia Tiberina
[11 aprile 1371]
Ex Cod. Eugub., fol. 63
In nomine Ihesuchristi. Amen. Anno eiusdem a nativitate Millesimo Trecentesimo Septuagesimo primo, Indictione VIIII, tempore d.ni Gregorii Pape XI, die XI mensis aprilis. Existentes coram Religioso viro fratre Iohanne Butii de Clausera, priore loci S.ti Augustini de prope Eugubium, stante ante et iuxta altare magnum conventus dicti loci, Marinus Antonii Nobilis et domina Iohanna, eius uxor, de Eugubio, quarterii S. Petri, asseruerunt et dixerunt eidem priori miraculum Beati Nicole, de Ordine heremitarum S.ti Augustini, et etiam visionem quam habuit Blaxius, eorum filius, narrantes et dicentes, quod Blaxius, eorum unicus filius, fuit passus per tempora preterita morbum caducum, quem Blaxium ipsi parentes eius recommendaverunt Beato Nicole de Tulentino predicto, et tale votum fecerunt, quod si dictus Blaxius, eorum filius, erit liberatus ab infirmitate predicta oratione et precibus dicti Beati Nicole, ipsi promiserunt et voverunt Deo et Beato Nicole prefato.
Titubantes de voto et firmam et plenam spem non habentes in voto, accidit quod dictus Blaxius, dum dormiret nocte diei hesterne, apparuit eidem Blaxio in visione Beatus Nicola prefatus, dicens eidem Blaxio: Si vis sanus esse et liberari ab infirmitate tua, fac sis frater de Ordine heremitarum S.ti Augustini; alias nunquam eris liber, neque sanus ab infirmitate tua. Quapropter parentes Blaxii predicti ceperunt ipsum Blaxium in brachiis eorum et ipsum obtulerunt Deo, Beateque Virgini Marie, eius matri, Beato Nicole et dicto Ordini et posuerunt super altare magnum conventus predicti et dimiserunt eum super altare predictum.
Qui prior, videns dictum puerum Blaxium oblatum, stans (sic) super dicto altari, ipsum accepit in ulnis suis, benedicens Deum et Beatum Nicolam, qui Deus precibus et meritis Beati Nicole liberavit dictum Blaxium a dicta infirmitate morbi caduci, dimittentes ipsum Blaxium eius parentes in ecclesia penes dictum priorem et ipsum benedicentes, et etiam avia eius, faciendo eidem Blaxio cruces, ipsum singnando, dicentes eidem Blaxio: sis benedictus et Dominus te benedicat. Rogantes me, notarium, ut (de) predictis conficerem publicum instrumentum. Actum in ecclesia dicti loci, presentibus fratre Thadeo Bonacursi et fratre Lemosina Benectoli Pregadio de Eugubio, fratribus dicti loci, et Santutio Iohannis Gratie de Eugubio, testibus ad hec vocatis et habitis et rogatis. Ego Marinus Rubey de Eugubio, Imperiali auctoritate Iudex ordinarius atque notarius, predictis interfui et rogatus scribere, scripsi et publicavi. (Signum notarii).
Die sabbati, XVIIII aprilis, Blaxius predictus indutus fuit a dicto priore de habito (sic) fratrum heremitarum Ordinis S.ti Augustini, cui impositum fuit sibi nomen fratris Nicola.