Ottaviano Nelli a Gubbio: Morte di Monica a Ostia Tiberina
[20 giugno 1375]
Ex Cod. Eugub., fol. 64
In nomine Christi. Amen. Anno Domini M CCC LXXV, die XX mensis Junii, facta fuit commutatio sive cambium unius petie terre vineate et non vineate, et unius petie terre culte et non vineate, que fuerunt fratris Baldi, layci, et unius alterius petie terre culte, que fuit olim Mathioli Cenciani, oblati nostri, cum duabus petiis terre vineatis, que fuerunt Petrutii et fratris sui et Nicolelli Symonelli, videlicet per hunc modum: quod supradictus Baldus, quia dedit terras suas supradictas pro pretio trecentarum septuaginta et sex librarum et quindecim solidorum et sex parvorum denariorum, et conventus solvit terram Matthioli supradicti, que ascendit ad quantitatem sexaginta et sex librarum et quatuor solidorum et sex denariorum parvorum, summa supradictarum terrarum est librarum quadringente quadraginta tres.
Et vinee supradictorum Petrutii et fratris sui et Nicolelli tantumdem fuerunt estimate. Ita quod frater Baldus habet in dicta possessione, pro suis terris commutatis, de VI partibus, quinque partes et conventus pro terra supradicta habet, de sex partibus, unam tantum, et non plus.
De commutatione fuit rogatus Petrus, Cancelarius Comunitatis, pro licentia obtenta a Gonfalonerio et Consulibus.
De commutatione vero fuit rogatus Ser Matheus Ciarimpoli in modo supradicto. D(ominus) Gonfalonerius erat Bettus Bartolutii.