Ottaviano Nelli a Gubbio: Morte di Monica a Ostia Tiberina
[22 aprile 1376]
Ex Cod. Eugub., fol. 64v
In nomine Ihesuchristi. Amen. Anno eiusdem a nativitate Millesimo CCC Septuagesimo sexto, tempore pontificatus d.ni Gregorii Pape XI, die XXII mensis Aprilis. Matheus Sabatutii Olivelli, de Civitate Eugubii, quarterii S. Andree, saluti anime sue providere volens et regulare intendens imposterum residuum vite sue et sub regulam Beati Augustini vitam suam finire desiderans et affectans pro oblato Deo et Beate Marie, eius matri, ac Beato Augustino servire, iunctis manibus existens coram Religioso viro fratre Petrutio Lucoli Franchi de Eugubio, Vicario loci S.ti Augustini de Eugubio per vacationem prioris dicti loci, genuflexus tenens manus suas intra manus dicti Vicarii, oculis mentis levatis in celum, obtulit se et sua omnipotenti Deo et gloriose Virgini, Matri eius, petens ac volens se oblatum esse dicti loci S.ti Augustini de prope Eugubium, rogans etiam ipsum Vicarium, quod ipse recipiat eum in oblatum dicti loci et capituli et conventus dicti loci. Qui Vicarius ipsum Matheum recepit in oblatum dicti loci et capituli et conventus dicti loci nomine suo et suorum successorum et totius Ordinis fratrum heremitarum S.ti Augustini. Qui Matheus promisit dicto Vicario, recipienti et stipulanti nominibus quibus supra, esse oblatum dicti loci et toto tempore vite sue vivere sub regulam Beati Augustini, prout sibi Dominus Ihesuchristus gratiam concesserit, iuxta posse suum. Qui Vicarius, nominibus quibus supra, post dictam oblationem factam per dictum Matheum, acceptum in oblatum admisit et voluit esse particeps (sic) omnium missarum, orationum, ieiuniorum, vigiliarum, paupertatis, obedientiarum, laborum et abstinentiarum, ceterorumque bonorum, que per fratres dicti Ordinis Dominus fieri concesserit per universum mundum, ad salutem anime ipsius Mathei et pro remissione suorum peccatorum, in nomine Ihesuchristi, Amen.
Actum in dicto loco, in ecclesia dicti loci, iuxta altare mangnum dicti conventus, post celebrationem misse conventus, presentibus Stephano Angelutii Uguiccionis de Villa S.ti Laurentii de Ripis, comitatus Eugubii, et Mathiolo Guelfoli Venturelle, quarterii S. Andree, testibus ad hec habitis, vocatis et rogatis.
Etiam fuerunt presentes fratre Bartholomeo Magistri Bartholi, et fratre Phylippo Ser Petri et fratre Baldo Sanaldoli de Eugubio, fratribus dicti Ordinis fratrum heremitarum S.ti Augustini dicti loci.
Ego Marinus Rubei de Eugubio, Imperiali auctoritate Iudex ordinarius atque notarius, predictis omnibus interfui et de hiis omnibus rogatus scribere scripsi et publicavi. Signum notarii.