Ottaviano Nelli a Gubbio: arrivo di Agostino a Roma
[26 febbraio 1380]
Ex Cod. Eugub., fol. 67
In nomine Ihesuchristi, Amen. Anno a nativitate eiusdem M CCC LXXX, Indictione III, tempore d.ni Urbani Pape VI, die XXVI mensis februarii. Antonius Bartholelli Ceccholi, de villa Loreti, Comitatus Eugubii, saluti anime sue velens providere et regulare intendens imposterum residuum vite sue et sub regula beati Augustini vitam suam finire desiderans et affectans pro oblato Deo et beate Marie, eius matri, ac beato Agustino servire, juntis manibus, existens coram religioso viro fratre Bartholomeo Magistri Bartholi Magistri Christofori de Eugubio, priore heremitarum S. Agustini de prope Eugubium genuflexus, tenens manus suas intra manus dicti prioris, oculis mentis levatis in celum, obtulit se et sua omnipotenti Deo et gloriose Virgini Marie, matri eius, petens ac volens se oblatum esse dicti loci S.ti Agustini, rogans etiam ipsum priorem quod ipsum recipiat in oblatum dicti loci, capituli et conventus ipsius loci.
Qui prior ipsum Antonium recepit in oblatum dicti loci, capituli et conventus nomine suo et suorum subcessorum et totius Ordinis fratrum heremitarum S.ti Agustini. Qui Antonius promisit dicto priori, presenti et stipulanti vice et nomine prioris generalis dicti Ordinis et ipsius prioris et suorum subcessorum et capituli et conventus dicti loci de Eugubio, esse oblatum dicti loci et toto tempore vite sue vivere sub regula beati Agustini et prout sibi Dominus noster Ihesus Christus fieri concesserit et sine proprio et castum et obedientem esse usque ad mortem, prout faciunt alii oblati.
Qui frater Bartholomeus, prior, tenens dictum Antonium per manus intra suas manus, nominibus quibus supra, recepit ipsum Antonium et aceptavit in oblatum dicti loci et Ordinis predicti, dicens dicto Antonio, tenens ipsius manus intra suas manus: Ego, nominibus quibus supra, recipio te atque acepto pro oblato et quod tu deinceps sis particeps omnium missarum, orationum, ieiuniorum, vigiliarum, paupertatis. laborum, obedientiarum et abstinentiarum, ceterorumque bonorum, que per fratres dicti Ordinis fieri concesserit Dominus noster Ihesus Christus per universum mundum, ad salutem anime sue (sic) et pro remissione peccatorum tuorum, in nomine Domini nostri Ihesuchristi.
Actum in dicto loco S. Agustini, videlicet in capitulo dicti loci, presentibus Bartholello Vannis Nicole, dicto Ghoça, et Matheo Salbatutii Ulivelli de Eugubio, testibus ad hec vocatis et habitis.
Ego Mathiutius Ser Marini de Eugubio, Imperiali auctoritate Iudex ordinarius atque notarius, predictis omnibus et singulis presens interfui, rogatus scripsi et publicavi. Signum notarii.