Ottaviano Nelli a Gubbio: arrivo di Agostino a Roma
[dicembre 1391]
1391
In nomine Christi, Amen. Coram vobis Ven. viro D.no Iuliano, Abbate Monasterii S.ti Petri de Eugubio, Vicario Rev. in Christo Pat. D.ni Beltrandi, Dei gratia Episcopi Eugubii, Ser Paceptus Galvanelli de Eugubio, Sindicus et procurator Fratrum et Capituli et Conventus loci S.ti Agustini de Eugubio, sindicario et procuratorio nomine dicti Capituli, dicit et exponit contra et adversus D.nam Lisabectam, filiam quondam et heredem Nicolelli Fendarelli, et D.ne Nicolutie, uxoris quond. dicti Nicolelli, de quarterio S.ti Iuliani, atque Ser Benencasam Symonelli, de quarterio S.ti Iuliani, et omnem personam pro eis in iuditio legitime comparentem, dicens: quod in millesimo CCCXLI, de mense decembri, Masscius Hoscy de Eugubio et quarterio S.ti Petri, suum de iure vallidum condidit testamentum, in quo, inter cetera per dictum testatorem disposita, reliquit D.ne Andriole Hoscy, eius sorori, quoddam suum podere et possessiones, que habet in villa Ansciani et in villa Montis Bertii, fines, a primo [latere], via sive foce thiani; a secundo Landolus Bicci, tunc et nunc eius successor; a tertio Butus Aiutoli, et a quarto res ecclesie S.ti Felicismi et ecclesie S.te Crucis; donec ipsa visserit, et post eius obitum deveniant dicte res in Nicolellum Cole, filium dicte D.ne, si supervisserit; et si non supervisserit, deveniant in D.num Francischum, si supervisserit; et si non supervisserit, reliquit dictas res loco Fratrum S.ti Agustini pro quadam capella construenda et edificanda in dicta ecclesia ad honorem Dei et sue matris Virginis Marie et beatorum Agustini, Iohannis et Nicole de Tolentino. Dicit etiam quod dictus testator decessit supervivente dicta D.na Andriola, et quod predicti Nicolellus et D.nus Francischus decesserunt superstite et supervivente eis D.na Andriola prefata. Et quod dicta D.na Andriola decessit a XXXta annis citra. Et quod evenit conditio legati predicti debendi (deveniendi?) loco fratrum predictorum. Et quod dicta filia et heres dictorum Nicolelli Fedarelli et D.ne Nicolutie, atque Ser Benencasa predictus tenent et possident dictas res, ad pias causas et usum relictas dicto loco, et indebite et iniuste denegant et contendunt eas dimictere et relapssare loco predicto ex dicta causa. Quare, cum dicti fratres, Capitulum et conventus intendant et velint ex dictis rebus adimplere mentem et piam voluntatem dicti testatoris, secundum formam dicti testamenti, et dictus Syndicus, dicto nomine, offerat se paratum predicta facere, ad et propter que dictum legatum factum extitit, petit per vos et vestram sententiam dictus Syndicus, dicto nomine, dictam heredem et dictum Benencasam condampnari et condampnatos cogi et compelli ad dimictendum et relapssandum, et quod dimictant et relapssent dicto Syndico et procuratori, dicto nomine, dictas res ob causam predictam, petens in predictis per vos procedi et predicta fieri omni modo, via, iure et forma, quibus melius fieri potest, et summarie et de plano, sine strepitu et figura iuditii, cum refectione expensarum. Et in quantum predicta contendant in penam iuris condampnari.
Die XI mensis Ianuarii (an. 1391), de sero, hora causarum. Exhibita et producta fuit suprascripta petitio per Ser Paceptum Galvanelli de Eugubio, Syndicum et procuratorem predictum, syndicario et procuratorio nomine quo supra, coram Ven. viro D.no. Iuliano, Abbate et Vicario suprascripto, sedente pro tribunali ad bancum iuris, in dicto Monasterio et in camera ipsius D.ni Abbatis, Vicarii predicti, ut moris est, super qua per dictum D.num Vicarium et eius offitium procedi petiit et fine debito terminari secundum ius et iustitiam et formam Constitutionum synodalium in episcopali curia vigentium, et omni modo, via et iure, quibus melius fieri potest. Qui D.nus Vicarius, sedens pro tribunali, ut supra, dictam petitionem admisit in quantum de iure tenetur et debet et aliter non. Et commisit, impe(ra)vit et mandavit Iohanni (fol. 69) Cambiutii de Eugubio, publico et iurato nuntio et bayulo Curie episcopalis Eugubii, presenti et intelligenti, quatenus vadat, citet et requirat D.nam Lisabectam, D.nam Nicolutiam et Ser Benencasam supradictos et quemlibet eorum personaliter, si eos invenire poterit, alias domos eorum habitantes, presentibus duobus testibus maioribus XIIII annis, et convicinis eorum, quod infra tertiam diem proxime venturam post citationem de eis factam, legitime coram dicto D.no Vicario compareant et comparere debeant ad respondendum de iure super dicta petitione et contentis in ea Syndico et procuratori prefato. Et si ultima dies dicti termini esset feriata, cadat in sequentem diem non feriatam. Alias, elapso termino, ad vulteriora (sic) procederetur in dicta causa, ut iuris erit, ipsis ad hec ulterius non citatis nec requisitis. Et cedulas continentes predicta et ea que continere debent eis portet, dimictat et relapsset, et omnia dicat et fatiat que dicere et facere tenetur et debet secundum formam iuris et constitutionum predictarum.
Et hec ad petitionem et instantiam Ser Pacepti, syndici et procuratoris predicti, presentis et petentis. Die XII dicti mensis, hora causarum. Iohannes, publicus et iuratus nuntius et baylus predictus, vadens et ad dictum D.num Vicarium rediens, retulit ipsi D.no Vicario, sedenti pro tribunali ut supra, et mihi, Notario infrascripto, se ivisse et heri D.nam Lisabectam, D.nam Nicolutiam et Ser Benencasam predictos, et quemlibet eorum ad predictam domum eorum habitantes citasse et requisivisse et eis cedulas dimisisse et terminum prefixisse et omnia dixisse et fecisse que a dicto D.no Vicario habuit in mandatis et in eius commissione continentur, et que tenetur et debet secundum formam dictarum constitutionum, presentibus Marino Gioli et Christofano Munaldi, citationis facte de Ser Benencasa; Meo Santutii et Vita Paulelli, citationis facte de dictis dominabus, testibus ad predicta per dictum bayulum vocatis, habitis et rogatis. Et hec ad petitionem dicti Ser Pacepti, syndici et procuratoris prefati, presentis et dictam relationem fieri petentis. Die XXI dicti mensis, hora causarum. Comparuit coram dicto D.no Vicario, sedente pro tribunali ut supra, Ser Paceptus, syndicus et procurator predictus, et incusavit contumaciam dictorum citatorum, et petiit per dictum D.num Vicarium in causa predicta, servato iuris ordine, ad vulteriora procedi. Die ultima mensis februarii, hora causarum. Supradictius D.nus Vicarius, sedens pro tribunali ut supra, ad petitionem et instantiam Ser Pacepti, syndici et procuratoris prefati, commisit, imposuit et mandavit Iohanni, publico nuntio et bayulo predicto, presenti et intelligenti, quatenus vadat, citet et requirat dictos Ser Benencasam, Lisabectam et Nicolutiam, et quemlibet eorum personaliter, vel domus eorum habitantes, quod cras, hora causarum, legitime compareant et comparere debeant coram eo ad recipiendum et dari videndum per dictum D.num Vicarium terminum pro prima dilatione ad probandum de iure eorum in dicta causa pro prima dilatione; alias terminus predictus dabitur, eorum absentia et contumacia in premissis non obstantibus. Die ultimo mensis februarii, hora causarum. Iohannes, publicus bayulus et nuntius predictus, statim vadens et rediens, retulit dicto D.no Vicario, sedenti pro tribunali ut supra, et mihi, Notario infrascripto, se ivisse et dictam Lisabectam personaliter et Ser Benencasam et D.nam Nicolutiam predictos, et quemlibet eorum domum ipsorum habitantes ad dat. termini suprascripti citasse et requisivisse et omnia dixisse et fecisse que habuit in mandatis et in eius commissione continentur.
Die primo mensis martii, hora causarum. Supradictus D.nus Vicarius, pro tribunali sedens, ut supra, statuit et prefixit terminum octo dierum proxime venturorum Ser Pacepto, syndico et procuratori predicto, presenti et intelligenti, et dictis Ser Benencase, Lisabecte et Nicolutie, et cuilibet eorum, licet absentibus, ad probandum de eorum iure quicquid volunt in causa predicta, pro prima dilatione. Et dictum terminum dictis absentibus per dictum Iohannem, bayulum, notificari mandavit; et hec ad petitionem dicti Ser Pacepti, syndici et procuratoris predicti. Qui Iohannes, publicus bayulus et nuntius predictus, statim vadens et rediens, retulit dicto D.no Vicario, sedenti pro tribunali ut supra, et mihi, Notario infrascripto, se ivisse et dictum terminum et eius datam dicte Lisabecte personaliter et dictis Benencase et Nicolutie, domum eorum habitantibus notificasse et notum fecisse, prout habuit in mandatis (fol. 69v). Die III mensis martii, hora causarum. Supradictus D.nus Vicarius, sedens etc., ad petitionem et instantiam Ser Pacepti, syndici et procuratoris prefati, commisit, imposuit et mandavit Iohanni, publico bayulo et nuntio predicto, presenti et intelligenti, quatenus vadat, citet et requirat Ser Benencasam, Lisabectam et Nicolutiam predictos, et quemlibet eorum personaliter vel domum ipsorum habitantes, quod cras, que erit dies quarta dicti mensis, hora causarum, legitime coram dicto D.no Vicario compareant et comparere debeant ad videndum productionem articulorum fiendam per dictum Syndicum et procuratorem, dicto nomine, in causa predicta. Alias, elapsso (dicto termino), dicti articuli producentur, eorum seu alterius eorum absentia et contumacia non obstantibus. Et omnia alia dicat et fatiat que tenetur et debet secundum formam constitutionum predictarum. Eodem die et hora. Johannes, publicus bayulus et nuntius predictus, statim vadens et rediens, retulit dicto D.no Vicario, sedenti etc., et mihi Notario infrascripto, se ivisse et dictos Ser Benencasam et Nicolutiam, domum eorum habitantes et Lisabectam personaliter ad predicta citasse et requivisse et eis terminum prefixisse et omnia dixisse et fecisse que a dicto D.no Vicario habuit in mandatis. Et hec ad petitionem dicti syndici et procuratoris, presentis et dictam relationem fieri petentis. In nomine Christi, Amen.
Coram vobis Ven. et sapienti viro D.no Iuliano, Abbate (sic) S.ti Petri de Eugubio, Vicario Rev. in Christo P.ris et D.ni D.ni Beltrandi, Dei gratia Episcopi Eugubini, in quadam causa coram vobis vertente super petitione producta per Ser Paceptum Galvanelli de Eugubio, syndicum et procuratorem Prioris, fratrum, capituli et conventus loci S.ti Augustini, contra et adversus heredes Nicolelli Fendarelli et D.nam Lisabectam, filiam dicti Nicolelli, nec non contra et adversus Ser Casam Symonelli de Eugubio, qua petit eos cogi ad dimictendum et relapssandum rem infrascriptam ad probationem iuris dictorum fratrum, et ne facultas probationis ei pereat, ponit, credit et per instrumenta et testes probare intendit dictus procurator et syndicus capitula infrascripta: In primis, quod in Millesimo CCC XLI, de mense decembris, Masscius Hosti de Eugubio et quarterio S. Petri, suum de iure vallidum condidit testamentum, in quo, inter alia relicta et legata per eum in dicto testamento suo ultimo facta, reliquit D.ne Andriole Hosci, eius sorori, quoddam suum podere et possessionem, que habet in villa Anstiani et in villa Montis Bertii, fines cuius, a primo [latere] via, sive Foce Thiani; a secundo Landolus Bicci et heredes Baldelli Bartoli; a tertio Butus Aiutoli, et a quarto res ecclesiae S.ti Felicismi et ecclesie S.te Crucis; donec ipsa visserit, et post obitum dicte D.ne deveniant dicte res in Nicolellum Cole, filium dicte Domine, si supervisserit; et, si non supervisserit, deveniant in D.num Francischum, si supervisserit, et si non supervisserit, reliquit dictas res loco fratrum S.ti Augustini pro quadam capella comstruenda et edificanda in dicta ecclesia ad honorem Dei et sue matris. Item, quod dictus Masscius decessit iam sunt XL anni et ultra. Item, quod dictus Nicolellus decessit. Item, quod decessit relicta et supervivente sibi dicta D.na Andriola, eius matre, et de hoc est publica vox et fama. Item, quod dicta D.na Andriola decessit iam sunt XXX anni et ultra. Item, quod D.nus Francischus, de quo supra fit mentio, decessit (fol. 70). Item, quod decessit relicta et supervivente sibi dicta D.na Andriola. Item, quod evenit conditio propter quam dicte res ex legato predicto sunt Fratrum et loci S.ti Agustini de Eugubio. Item, quod de predictis omnibus et singulis est et fuit publica vox et fama.
Die IIII mensis martii, hora causarum. Exhibita et producta fuerunt dicta capitula per Ser Paceptum, syndicum et procuratorem predictum, dicto nomine, coram dicto D.no Vicario, sedente etc., absentibus dictis Ser Benencasa, Lisabecta et Nicolutia, tamen legitime citatis ut supra. Quibus responderi petiit dictus syndicus et procurator legitime partem, cum bene noverint veritatem. Que capitula idem D.nus Vicarius, sedens etc., admisit in quantum de iure tenetur et debet, alias non. Et commisit, imposuit et mandavit Iohanni, publico bayulo et nuntio predicto, presenti et intelligenti, quatenus vadat, citet et requirat D.na Livatam, Abbatissam Monasterii S.te Marie Magdalene de extra et prope Eugubium, Putium Rentii de Burgo S.ti Agustini Civit. Eugubii, et Francischum Massei Bartolli de Eugubio, quarterii S.ti Andree, personaliter vel domum eorum habitantes, quod sequenti die post citationem de eis factam, coram dicto D.no Vicario personaliter compareant et comparere debeant ad iurandum et testimonium veritati perhibendum super dictis capitulis et contentis in eis, pena XX sol. pro quolibet. Et nichilominus citet et requirat suprascriptos Ser Benencasam, Lisabectam et Nicolutiam, quod in dicto termino legitime compareant coram D.no Vicario predicto ad videndum dictorum testium iuramenta. Alias iurabant, eorum absentia et contumacia non obstantibus.
Etiam hec ad petitionem dicti syndici et procuratoris, et fratrem Leonardum in testem. Die V dicti mensis, hora causarum. Supradictus Iohannes, publicus bayulus et nuntius predictus, vadens et ad dictum D.num Vicarium rediens, retulit dicto D.no Vicario, sedenti etc., et mihi Notario infrascripto, se ivisse et dictos testes et quemlibet eorum personaliter, et dictos Ser Benencasa, Lisabectam et Nicolutiam domus eorum habitantes ad predicta citasse et requisivisse et eis terminum prefixisse et omnia dixisse et fecisse que a dicto D.no Vicario habuit in mandatis. Die VI dicti mensis, hora causarum. Constituti personaliter coram dicto D.no Vicario, sedente etc., D.na Livata, Putius et Francischus, testes suprascripti et quilibet eorum, delato eis et cuilibet eorum iuramento per dictum D.num Vicarium, iuraverunt ad sancta Dei evangelia, manu corporali tactis scripturis, dicere et testimonium veritati perhibere super dictis capitulis et contentis in eis, remotis hodio (sic), amore, prece, precibus et timore et omni humana gratia, absentibus dictis Ser Benencasa Lisabecta et Nicolutia, tamen legitime citatis ut supra patet. Eodem die et hora, dictus D.nus Vicarius, sedens etc., non valens per se ipsum vacare circa examinationem dictorum testium, commisit mihi, Notario infrascripto, quod dictos testes et quemlibet eorum dictis capitulis examinare deberem, commictens mihi in predictis totaliter vices suas et quod recipiam fratrem Leonardum ad iuramentum et dictum super premissis. Die XII dicti mensis, hora causarum. Comparuit coram dicto D.no Vicario, sedente etc., Ser Paceptus, syndicus et procurator predictus et petiit sibi, dicto nomine, licentiam concedi ingrediendi tenutam et possessionem supradictarum rerum in dicta petitione confinatarum; et testes non comparentes gravari donec compareant.
Et ad probationem suorum iurium, dicto nomine, exhibuit et produxit testamentum Massci Hosci, sumptum et publicatum manu Ser Georgii Ser Mathiutii (fol. 70v) de Eugubio, Notarii, cuius quidem testamenti tenor sequitur et est talis: Sequitur copia testamenti, Vid. n. XXXVIII, pag. 197. Qui D.nus Vicarius, sedens etc., visa suprascripta petitione et citatione facta de predictis Ser Benencasa, Lisabecta et Nicolutia et eorum contumacia, termini dati ad probandum et articulis in dicta causa productis per dictum syndicum et procuraterem; visisque et lectis capitulis sibi productis et testibus super ipsis receptis et examinatis; et viso et lecto dicto testamento, ad instantiam dicti syndici et procuratoris, commisit, imposuit et mandavit Iohanni, publico bayulo et nuntio suprascripto, presenti et intelligenti, quatenus vadat et syndicum et procuratorem dictorum Fratrum ponat, inducat et mictat in tenutam et corporalem possessionem poderi et rerum suprascriptarum et supra contentarum et confinatarum, commictens eidem in predictis vices suas. Die XV dicti mensis, hora causarum. Supradictus Iohannes, publicus bayulus et nuntius suprascriptus, vadens (fol. 74v) et rediens, relulit dicto D.no Vicario, sedente etc., et mihi, Notario infrascripto, se ivisse et fratrem Gregorium Manni Caccioli, fratrem dicti loci et syndicum ipsorum fratrum et loci predicti, ad hec specialiter constitutum, posuisse, induxisse et misisse in tenutam et corporalem possessionem poderi et rerum suprascriptarum et supra contentarum et confinatarum, tenendo eum per manum et eum inducendo secundum formam sue commissionis, presentibus Matheo Ciccholi Iohannelli et Matheo Bartoli Petrucoli de Eugubio, testibus ad predicta per dictum bayulum habitis, vocatis et rogatis.
Acta et actitata fuerunt predicta, prout superius est expressum, coram dicto D.no Vicario, et per ipsum ad bancum iuris supra positis et confirmatis (?), sub anno Domini Millesimo CCC LXXXXI, Indict. XIIII, tempore D.ni Bonifatii Pape VIII, diebus et mensibus suprascriptis. Et Ego Anthonius Ser Cicchi Bonoli de Eugubio, publicus imperiali auctoritate Notarius et Judex ordinarius, et nunc Notarius Curie episcopalis Eugubii, predictis omnibus, dum agerentur, interfui.
Rogatus scribere mandato dicti D.ni Vicarii, scripsi et publicavi et meum signum apposui. Signum Notarii. Fol. 72.