Ottaviano Nelli a Gubbio: arrivo di Agostino a Roma
[ 1391]
Ex Cod. Eugub., fol. 68-68v. Originale
In nomine Ihesu Christi, Amen. Anno eiusdem nativitatis Millesimo trecentesimo nonagesimo primo, indict. XIIII, tempore D.ni Bonifatii Pap. VIII, die XXVII mensis Ianuarii. Dominicutius Andrioli Angeli de Eugubio, quarterii S.ti Iuliani, ex una parte, et Fr. Leonardus, eius frater carnalis, de Eugubio, Ordinis fratrum heremitarum S. Augustini de prope Eugubium, et Fr. Gerolimus Tadey Magistri Franciscy de Eugubio, Ordinis antedicti, syndicus et procurator fratrum, capituli et conventus dicti loci, manu, ut asseruit, mey Notarii infrascripti, syudicario et procuratorio nomine dictorum fratrum, capituli et conventus dicti loci, ex parte altera; volentes venire ad divisionem infrascriptorum bonorum communium inter eos, videlicet, de bonis quondam et hereditate Andrioli Angeli, eorum quondam patris, et que in bonis et hereditate predicta remanserunt communia inter eos tempore mortis dicti Andrioli, prout et sicut dictus Dominichutius asseruit et confessus fuit eidem syndico et procuratori in presentia mey, Notarii, et testium predictorum, fecerunt de ipsis bonis, de eorum communi concordia et voluntate, duas partes sive montones, in una quarum partium sive montone posuerunt et assingnaverunt unam domum cum molendino in ipsa existente et cum totum terrenum (sic) contiguo dicte domus et pertinentem et spectantem ad dictum molendinum, positum in villa Lorety, Communitatis Eugub., fines cuius: a primo, flumen Loreti, mediante quadam via; a II et III Iacopus Nicolay Baldatie, et a IIII Cecchus Petri. Item, unam petiam terre, positam in dicta villa, fines cuius: a primo, via; a II dictus molendinus, sive domus dicti molendini; a III res plebis Lorety. Quas res dictus Dominicutius asseruit et confessus fuit emisse post mortem quondam eorum patris de communi pecunia ipsius fratris Leonardi et Dominicutii, et que remansit communis inter eos et in bonis et hereditate dicti Andrioli tempore mortis sue. Que pars sive monton, de eorum communi concordia et voluntate, obvenit in parte dictis fratribus, et de qua dictus frater Gerolimus, syndicus et procurator predictus, syndicario et procuratorio nomine dictorum fratrum capituli et conventus dicti locy, pro sua parte et montone, de consensu et voluntate dictorum Dominicutii et fratris Leonardi, elegit et se contentum vocavit. In secunda vero parte et montone posuerunt et assignaverunt unam domum positam in Civitate Eugubii, in quarterio S.ti Iuliani, fines cuius: a primo, platea; a II, Ser Bartholomeus Gorgiani; a III, via Foney; et a IIII, res filiorum Porcelli. Item, unum tenimentum terreni cum domo in ipso existente, positum in Communitate Eugub., in villa S. Laurentii de Cantalupo, infra sua latera et confines; et generaliter, omnes alias eorum res et possessiones existentes in dicta villa. Que pars sive montone obvenit in partem dicto Dominicutio et de qua parte ipse Dominichutius, de communi concordia et voluntate dictorum fratrum Leonardi et Gerolimi, syndici et procuratoris predicti, elegit et de ipsa parte se contentum vocavit et dixit et ipsam pro se (sua) parte elegit.
Qui Dominicutius et frater Gerolimus, syndicus et procurator predictus, nomine quo supra, videlicet, unus alteri et alter alteri, dederunt et concesserunt licentiam et liberam potestatem intrandi propria auctoritate, sine requisitione alicuius Iudicis et sine pena legis vel statuti, aprehendendi tenutam et pessessionem dictorum bonorum et rerum, que cuilibet ipsorum in partem obvenerunt, ut supra scriptum est. Promictentes predicti Dominicutius, ex una parte, et Fr. Leonardus et Fr. Gerolimus, ex parte altera, nomine quo supra, videlicet, unus alteri et alter alteri, inter se, vicissim, per selempnem et legitimam stipulationem interpositam, de dictis rebus, vel aliqua ipsarum, seu parte alicuius earum, non movere sibi invicim, seu habenti ius vel causam ab ipsorum altero, litem, questionem, molestiam seu controversiam, nec moventi consentire etc. Insuper finientes et quietantes dicte partes, nominibus quibus supra, sibi invicem etc., de omni eo et toto eo, quod unus alteri et alter alteri dicere, petere posset etc.
Quam divisionem et omnia et singula suprascripta et infrascripta promiserunt dicte partes ac etiam iuraverunt ad sancta Dei evangelia, manu corporaliter tactis scripturis, perpetuo firmam et ratam habere, tenere, facere, attendere, observare et adimplere etc. Actum Eugubii, in domo habitationis mey, Notarii infrascripti, presentibus Ser Pacepto Galvanelli Pacis et Vanne Symonis, alias Converso, habitante in domo Cecioli de Civitate Eugub. ad hec vocatis testibus, habitis et rogatis, michi Notario notis, et etiam partes contrahentes michi Notario notas.
Et ego Georgius quondam Ser Mathiutii Ser Marini de Eugubio, Imperiali auctoritate Iudex ordinarius atque Notarius, predictis omnibus et singulis intenfui rogatus, scripssi et publicavi. Signum Notarii.