Ottaviano Nelli a Gubbio: tolle lege a Milano
[23 settembre 1406]
Archiv. Commun. Eugubii, Fondo Armanni, Busta IV, D. 4, n. 35. Orig. chartac., 2 fol. A tergo secundi folii, manu recentiori, fuit scriptum: "casa venduta dalli PP. di S. Agostino ad Onofrio Mattioli per fiorini 50"
In nomine Christi. Amen. Anno Domini Millesimo CCCC VI, Indictione XV, tempore d.ni Gregorii Pape XII, die XXIIII mensis Septembris. Actum in Capitulo loci fratrum S.ti Augustini de extra et prope Civitatem Eugubii, quod Capitulum positum est in loco dictorum fratrum, iuxta domos et res fratrum loci S.ti Augustini, presentibus Ser Bombarono Bartolomei Baldini et Francisco Angelelli Marini de Eugubio, testibus ad hec habitis, vocatis et rogatis. Frater Gregorius Manni de Eugubio, frater Ordinis S.ti Augustini de Eugubio, tanquam sindicus et procurator prioris, fratrum, capituli et conventus dicti loci, habens ad hec omnia faciendum et gerendum plenum mandatum, de quo constat manu mei notarii infrascripti, sindicario et procuratorio nomine dicti loci et ipsius capituli et conventus dicti loci et ipsius capituli et conventus et fratrum eius, per se et eius successores et vice et nomine totius capituli et conventus dicti loci, et fratrum ipsius, salvo et reservato iure Comunis Eugubii, quod habet in rebus hereditatis infrascripte, secundum formam Statuti et Ordinationis Comunis Eugubii, titulo et ex causa interdictionis, cum presentia, licentia et verbo et consensu fratris Martini Tanche, prioris dicti loci, fratris Paulutii Bartolutii, fratris Stefani Magistri Bartoli, fratris Tadei Bonacursi, fratris Leonardi Andrioli, fratris Pauli Luce, fratris Bartolomei Magistri Bartoli, fratris Mathei Angeli, fratris Lemosine Benitelli, fratris Ieronimi Tadey, fratris Andree Andree, fratris Nicole Dominici, fratris Venture Pauli, fratris Laurentii Iohannis de Eugubio, fratris Putii Cecchi de Vilano, fratrum dicti loci; titulo venditionis, dedit, cessit, concessit, transtulit et mandavit Nofrio Mathioli Pascutii de Eugubio et quarterio S.ti Petri, presenti, stipulanti et recipienti, pro se et suis heredibus, vel cui ius suum concesserit, omnia et singula iura et actiones, usus et persequtiones, reales et personales, civiles et peremptorias, tacitas et expressas, utiles et directas, seu quoquomodo mixtas, et omnes alias, quas et que dicti fratres, capitulum et conventus et dictus locus habet vel habere potest et sibi competunt et competere vel spectare possint contra et adversus heredes et bona et bonorum possessores et detentores bonorum quondam et hereditatis Cecchi Pallie, olim de Eugubio et quarterio S.ti Iuliani, et domine Cecilie, uxoris olim dicti Cecchi, et cuiuslibet eorum, nomine et occasione Centum quinquaginta florenorum auri, in quibus dicti heredes dicti Cecchi et dicte Cicilie sunt obligati et quos dare tenentur dictis fratribus, loco, capitulo et conventui pretextu et occasione cuiusdam laudi sive sententie et arbitramenti lati inter dictam d.nam Ciciliam, ex una parte, et dictos fratres, locum, capitulum et conventum, ex altera parte, per d.num Adrianum Andree, Franciscum Angeli et Marinum Gnoli, olim de Eugubio, olim arbitros et arbitratores positos inter dictas partes, ut de dicto laudo et sententia patere dixerunt manu Ser Bartolomei Ser Angeli de Eugubio, notarii; constituens dictum Nofrium procuratorem ut in rem suam, ponens ipsum in locum suum, ita quod admodo nomine suo actiones utiles et directas possit et valeat contra et adversus predictos heredes et eorum res et bona et bonorum possessores, et in ipsorum bonis, nomine et occasione dicti debiti agere, exprimi, excipere, replicare, consequi et se tueri, et petere dictum debitum, premia, dampna, expensas et interesse et bona obligata, et omnia et singula facere, quemadmodum dicti fratres, locus, capitulum et conventus predictus facere poterat ante presentem cessionem et concessionem.
Paciscentes et convenientes, quod nulli alii hactenus cesserunt vel concesserunt dictus locus, capitulum et conventus et fratres predicti iura predicta, et quod huiusmodi virtute contractus dicti fratres et locus, capitulum et conventus eiusdem erant veri creditores dicte hereditatis et quantitatis predicte. Et promictentes solempni stipulatione dicto Nofrio, presenti et ut supra stipulanti et recipienti, omnia et singula supra et infrascripta firma et rata habere et tenere et non contra facere vel venire per se vel alium, aliqua ratione, occasione vel causa, de iure vel de facto. Et predicta iura et actiones sibi legitime defendere, autoriçare et disbrigare contra omnem personam, collegium et universitatem. Si vero apparuerit ipsos fratres vel locus et capitulum et conventus predicti hactenus dicta iura alteri cessere aut creditores dicti debiti huius contractus tempore non fuisse vel si non defendant, ut dictum est, et omnia et singula in hoc contractu contenta non servaverint, aut in aliquo contra venerint, promisit eidem Nofrio, presenti et stipulanti ut supra, dare et solvere duplum dicte quantitatis pecunie etc., pro pretio et nomine pretii dicte cessionis, ipsis iuribus et actionibus primo cessis, Centum quinquaginta florenorum auri.
Quod pretium totum dictus Nofrius in presentia dictorum testium et miei notarii infrascripti dedit, solvit et numeravit dicto sindico et procuratori supradicto, presentibus et intelligentibus et videntibus dictis priore et fratribus dicti loci et capituli. Et quod pretium totum dictus sindicus et procurator dicto nomine, habuit et recepit a dicto Nofrio et habuisse et recepisse contentus et confessus fuit distribuendum et quod dixit velle distribuere et convertere in utilitatem et commodum dicti loci et fratrum, capituli et conventus eiusdem. Renumptians etc.
Et Ego Franciscus Vannis de Eugubio, publicus Imperiali auctoritate notarius et iudex ordinarius, predictis omnibus et singulis presens fui et ea rogatus scripsi et publicavi et meo signo signavi.
Signum notarii.