Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Documenti > Gubbio > 1458

1458: Litterae Latini, Cardinalis SS. Ioannis et Pauli, quibus Capellanum facit fratrem Gregorium

Il sogno di Monica: affresco di Ottaviano Nelli nella chiesa di S. Agostino a Gubbio

Ottaviano Nelli a Gubbio: il sogno di Monica

 

 

Litterae Latini, Cardinalis SS. Ioannis et Pauli, quibus Capellanum suum facit fratrem Gregorium de Eugubio, Ord. fratrum Eremitarum S.ti Augustini

[11 novembre 1458]

 

Archiv. Commun. Eugub., Busta 55, perg. originale

 

 

 

Latinus, miseratione divina tituli Sanctorum Iohannis et Pauli, Sacrosancte Romane Ecclesie Presbiter Cardinalis, de Ursinis vulgariter nuncupatus. Religioso viro fratri Gregorio de Eugubio, Ordinis S.ti Augustini, Cappellano nostro, dilec(tionem) et sinceram in Domino caritatem. Libenter capellanorum domesticorum nostrorum numero adiungimus, quos relligione, bonisque moribus pred(itos int)elligimus. Vite, itaque, ac morum h(onestati)s, aliaque probitatis ac virtutum merita, quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, nos ind(ucunt u)t te honoribus et favoribus (prose)quamur. Nos, igitur, volentes te, premissorum meritorum ac virtutum tuarum intuitu, honoribus et favoribus prosequi, ex nunc, te nostrum Capellanum domesticum admittimus et recipimus gratiose, aliorumque Capellanorum domesticorum nostrorum numero et consortio favorabiliter aggregamus. Volentes ac presentibus decernentes, ut quibuscunque prerogativis, gratiis, immunitatibus, privilegiis et libertatibus, quibus alii Capellani nostri domestici potiuntur et gaudent, tu quoque potiaris et gaudeas, ad nosque pro singulis tuis negotiis semper recursum habeas cum fiducia specialem. Et cum sepe ad diversas mundi partes pro tuis ac etiam pro nostris negociis te forte continget proficisci, universos mundi dominos, ecclesiasticos et seculares, civitatumque et terrarum officiales ac magistratus, ad quos presentes advenerint, amice requirimus et rogamus, subtitis vero nostris strictius in mandatis imponimus, ut cum per eorum terras, civitates, castra, territoria, passus, pontes et alia loca transire contigerit, te, cum duobus sociis sive familiaribus, tam equestribus quam pedestribus, cum tuis et eorum salmis, fardellis, valisiis, bulciis, libris, arnesis et alliis rebus, tute, libere et expedite, omni impedimento reali et personali cessante, sine aliqua solutione datii, pedagii, fundi, rivi vel gabelle, aut alterius cuiuscunque oneris exactione, nostre contemplationis intuitu, transire permittant, quotiens opus fuerit. Et si necesse erit, de guida, scorta sufficienti, salvoque et securo conductu provideant, ut ad gratiarum actiones et debita rependia non immemores teneamur. In quorum fidem et testimonium, presentes fieri fecimus, apensione nostri pontificalis sigilli munitas.

Dat. Rome, in Monteiordano, die undecima Novembris, sub anno Domini Millesimo quatricentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus SS.mi in Christo Patris et dni. nostri. dni. Pii, divina providentia Pape secundi, anno primo. B. de Casaccis scripsit.