Ottaviano Nelli a Gubbio: il sogno di Monica
[25 ottobre 1518]
Archiv. Commun. Eugub. Fondo Armanni, Busta 35. Copia cartacea 1518
(In nomine Domini. Amen). Anno eiusdem ab eius saluberrima nativitate M. D. XVIII, Indictione sexta, in pontificatu SS.mi in Christo patris et d.ni d.ni Leonis, divina providentia Pape X, die vero XXV octobris. Actum in ecclesia S.ti Augustini de extra et prope Eugubium, iuxta sua notissima loca et confinia, presentibus Ceccho Traversi et Baldanto Fortunati de Eugubio, testibus. Iohannes Antonii Pelegrini de Eugubio, motu suo proprio, non seductus, volens providere saluti anime sue et in posterum vite sue residuum regulariter intendens ac sub Regula Beati Augustini vitam suam finire; desiderans omnipotenti Deo, eiusque gloriose Virgini Marie et Beato Augustino pro oblato servire; existens genuflexus coram religioso viro fratre Michaele d.ni Iacobi, priore fratrum et capituli ac loci S.ti Augustini de extra et prope Eugubium, Ordinis fratrum heremitarum S.ti Augustini, iunctis mainibus, tenens manus suas infra manus dicti prioris, elevatis oculis mentis, obtulit se, omnia eiusque bona mobilia et immobilia, jura et actiones omnipotenti Deo et beate Marie et beato Augustino et omnibus Sanctis et dicto priori, presenti, stipulanti et recipienti nomine suo et vice et nomine suorum successorum, capituli et conventus dicti loci S.ti Augustini de Eugubio, et promisit dicto priori, ut supra stipulanti et recipienti, obedientiam et vivere secundum regulam Beati Augustini usque ad mortem. Qui frater Michael, prior antedictus, tenens dictum Iohannem per manus infra suas manus, nominibus quibus supra, ipsum Iohannem et bona ac jura ipsius, ut supra, acceptavit in oblatum dicti loci et Ordinis, dicens ipsi Iohanni: Ego, nominibus quibus supra, te pro oblato recipio atque accepto, et quod tu deinceps sis particeps omnium missarum, orationum, ieiuniorum, vigiliarum, obedientiarum, ceterorumque bonorum (operum), que per fratres dicti Ordinis dominus noster Ihesus Christus concesserit per universum mundum (fieri), ad salutem anime tue et pro remissione tuorum peccatorum, in nomine Domini nostri Ihesus Christi. Amen. Huic instrumento, quae secuntur praecedunt: "In nomine D.ni, Amen. Copia seu sumptus cuiusdam instrumenti, seu quorundam instrumentorum, in quodam Libro Cartarum bombicinarum et cohoperto cartis membranis, scripto et publicato manu Ser Benedicti Chiocci, notarii Eugubini, predefuncti, cuius Libri prohemium est tale, videlicet: "In nomine d.ni nostri Ihesu Christi, eiusque gloriose matris Virginis Marie ac Beati Ubaldi et totius Celestis Curie, hic est Liber rogitorum et contractuum mei Benedicti Petripauli (?) de Cloccis de Eugubio, q. S. P., notarii publici imperialis, continens ... omnes et contractus inter vivos et ultimas voluntates, de quibus rogatus fuero conficere publica documenta; que omnia et singula inferius anotabo sub annis, indictione, pontificatu, mensibus et diebus inferius anotatis, et ad omnium et singulorum fidem, me subscripsi et solito meo singno singnavi.
Loco singni. In nomine etc. ... Anno M. D. XVIII etc. ut supra.