Ottaviano Nelli a Gubbio: il sogno di Monica
2. INVENTARIO 1341
In nomine Christi Amen. Anno Domini M CCC XLI, tempore prioratus fratris Boni, lectoris, die XVI mensis novembris. Inventa sunt infrascripte res in sacristia loci de Eugubio et assignate fratri Paulello, sacriste predicti loci" Ex Actis Capitulorum generalium Ordinis nobis ad praesens nota, prima in quibus de inventariis agitur sunt Acta Capituli generalis Parisiensis anno 1345 celebrati. In eis enim legitur: "Ad dispendia et dampna locorum atque conventuum nostre religionis attentius precavenda, diffinimus et ordinamus, quod in singulis maioribus conventibus (et) locis nostre religionis, tam de rebus mobilibus quam immobilibus, per priorem seu officialem et fratres cuiuslibet conventus, infra mensem a notitia presentium, fiat omnino, in aliquo quaterno stabili, triplex inventarium, sive registrum, quorum unum teneat prior conventus, aliud vero procurator, reliquum autem unus alius frater de conventu, bonus; que registra vel inventaria per predictos volumus diligenter servari et custodiri, et singulis annis predicta bona conventuum et locorum revideri et secundum ipsa indagari. In minoribus vero locis, in quibus pauciores XII fratribus sunt, volumus duo tantum sufficere inventaria. Quod si Prior vel regens conventum non fecerit, sit ipso facto voce privatus" (Cfr. Analecta Aug., vol. IV, p. 254). Si, ut ex transcriptis verisimile videtur, definitio haec primum fuit decretum circa rem hanc factum a Patribus Ordinis in Capitulo generali congregatis, fatendum est iam antea inter fratres Conventus Eugubini morem invaluisse bonorum inventaria conficiendi, cuius moris exemplum est praesens inventarium.
At quo in loco vel parte Codicis inventarium hoc positum erat? Certe, non in loco ubi nunc extat, hoc est fol. 1. Inventarium, istud et caetera inventaria, quae sequuntur, copiae sunt - non enim sunt subscripta, nec aliquod signum habent, ex quo originalia censeri possint - diversis temporibus factae, in membranis natura diversis scriptae et manibus inter se diversis, et diversis etiam a manu quae scripsit Codicem a fol. nunc n. 10 usque ad fol. 58r, quae abs dubio primitus Codicem constituebant. Reliqua folia usque ad finem, varia instrumenta continentia post annum 1340 facta, manibus diversis exarata, aliqua originalia, alia vero transumpta, adiungi Codici debuerunt postea, et una cum eis inventaria. Unde Inventaria - quibus alia diversi generis documenta sunt immixta - ordine cronologico disposita, locata debebant esse post fol. 58, seu melius post fol. 59. Praeter has Inventariorum copias, quidam liber erat in Conventu Eugubino, vocatus "liber rubeus", in quo inventaria registrabantur. Mentionem eius tantum facit Inventarium anni 1368 (n. IV), in fine, his verbis: "Istum ventarium est registratum in libro rubeo, folio tertio". Liber hic ad nos non pervenit. Dolendum est valde, quia improbabile non est ipsum fore qui apud Priorem vel Procuratorem Conventus retineri debebat, et forsan inventaria continebat originalia.
* In primis, una crux de argento deaurato cum christallo.
* Item, VIII calices de argento deaurati.
* Item, unum thuribule cum navicella de argento.
* Item, unum antiphonarium de die, in duobus voluminibus.
* Item, unum antiphonarium de nocte, in quinque voluminibus.
* Item, unum lectionarium in duobus voluminibus.
* Item, duo psalteria magna, in quibus notatum est ynnarium.
* Item, duo psalteria vetera.
* Item, unum ordinarium ordinatum ad chorum.
* Item, unum librum, in quo notatum est ynnarium, invictatoria venite et mandatum.
* Item, unum missale anticum sine epistolis.
* Item, unum missale completum.
* Item, unum missale, quod est apud locum de Callio pro III florenis et XX s(olidis).
* Item, unum missale cum guarnello rubeo.
* Item, duo epistolaria, unum vetus et alium novum.
* Item, unum breviarium cum catenis, fissum in fenestra sacristie.
* Item, unum antiphonarium anticum nocturnale.
* Item, unum comune sanctorum notatum, parvi voluminis, (alia manu).
* Item, Ordinarium S.ti Clementis.
* Item, librum ad esequias defunctorum deputatus.
* Item, Manualia ad dicendum missas VI ...
* Item, quatuor quaterni deputati a(d) processiones.
* Item, tres cruces de ligno pro funeribus.
* Item, una crux de argento parva cum ligno crucis.
* Item, unum par paramentorum, que fuerunt olim fratris Thome Massarii.
* Item, unum par paramentorum de samito rubeo.
* Item, unum par paramentorum de sirico albo.
* Item, unum par paramentorum de sirico violato.
* Item, unum par paramentorum de sirico nigro.
* Item, unum par paramentorum de sirico indico.
* Item, unum par paramentorum de purpura.
* Item, unum par paramentorum de sirico giallo.
* Item, unum par paramentorum de samito rubeo, veteri.
* Item, unum par paramentorum de sindone viridi coloris cum vaccis (alia manu).
* Item, unum par paramentorum de sargia bladi coloris.
* Item, unum par paramentorum viridi coloris, de catasamito.
* Item, quatuor pluvialia; unum deaurato, aliud de sargia dirlandie, uliud album, aliud yndicum.
* Item, unum uliud de samito rubeo, quod habemus sub conditione (alia manu).
* Item, duo pluvialia de samito rubeo.
* Item, una planeta de samito rubeo. De presenti planeta item est unum pluviale.
* Item, duo planete de sirico scacato.
* Item, unum par paramentorum de guarnello rubeo.
* Item, unum par paramentorum de guarnello nigro
* Item, unum par paramentorum de guarnello albo.
* Item, cocte XVI.
* Item, una planeta de bambagia alba, que fuit fris. Boni (alia manu).
* Item, una planeta de sargia rubea.
* Item, una planeta de bucaramine alba, que fuit fratris Thome.
* Item, VIIII planete feriales diversorum colorum.
* Item, VIII camisi brustuti cum frigiis, festivi.
* Item, quatuor alii festivi sine frigiis.
* Item, una stola cum manule cum rosis, deaurata.
* Item, due stole deaurate sine manulibus.
* Item, due stole (cum) duobus manulibus de purpure, que fuerunt fratris Tome.
* Item, IIII, stole de repe cum sirico, cum munulibus.
* Item, tria cingula de sirico: unum rubeum, unum violatum et unum cum nucis mascatis.
* Item, quatuor camisci feriales (alia manu).
* Item, unum camiscium cum stola et manule de sirico, quod habuit fr. Vitalis ad usum (cancellatum alio atralmcnto), quando ivit Ciprum, sive Smimnas (alia manu et atramento).
* Item, una pianeta cum stola et manuale, que fuit fratris Thadeoli, laborata cum sirico.
* Item, quatuor amicti cum fregis.
* Item, XXX amicti (cancellatum).
* Item, unum alium amictum cum fregio a figuris.
* Item, quinque (scriptum alia manu, postea cancellatum et supra scriptum) II cuginelli de sirico.
* Item, unam fimbriam cum figuris, pro altare conventus.
* Item, quatuor fimbris deauratis pro quatuor altaribus.
* Item, VI palia, unum laboratum cum storis crucifixi.
* Item, aliud cum leonibus, aliud cum griffonibus, aliud cum draconibus, aliud cum leonibus et avibus, aliud cum griffonibus et porceptis. Antiqua (alia manu scriptum ultimum vocabulum).
* Item, unum palium rubeum de siricato viridi anticum (alia manu ultimum vocabulum).
* Item, unum palium rubeum cum galinis rusticis.
* Item, unum palium album de diaspero, quod misit fr. Angelus de Colle Staciario, cum linteamine.
* Item, una pianeta de sirico viridi, que fuit fratris Paulelli (alia manu)
* Item, unum palium deauratum pro altare S.te Caterine.
* Item, unum palium nigrum cum listis albis feriale, pro altare conventus.
* Item, X case festive corporalium et VI feriales diversorum colorum.
* Item, duo purificatoria laborata cum virgis aureis.
* Item, duo purificatoria cum listis de sirico.
* Item, tria manutergia laborata de sirico, pro ministris.
* Item, tres tobalee deputate ad pulpitum, quarum una est de sirico diversorum colorum; alia de Sirico albo; alia de lino, laborata cum bambage.
* Item, pro eodem pulpito, una benda nigra.
* Item, una benda gialla cum virgis aureis.
* Item, una benda nigra pro cruce.
* Item, quatuor (cancellatum et supra, alia manu scriptum) II bende albe cum virgis aureis.
* Item, IX stole cum manulibus pro diebus ferialibus.
* Item, duo turibula de otone deaurata.
* Item, una navicula de otone deaurata.
* Item, duo lucerna de otone, (alio atramento) et una de ferro.
* Item, una par belanciarum.
* Item, una statera.
* Item, tria paria ferrorum ad faciendum hostias.
* Item, unum caldararium de otone pro aqua benedicta.
* Item, una bucinecta de otone pro aqua benedicta.
* Item, trespedi de ferro (cancellatum alio atramento).
* Item, moliole de ferro et unam palectam de ferro (alia manu adiunctum: Non est palecta).
* Item, coffanellum cum reliquiis.
* Item, XIIII corporalia et totidem palle.
* Item, una tobalea de sirico pro altare conventus, quem (sic) misit fr. Angelus de Colle staciario, cum IX listis.
* Item, una tobalea de sirico pro altare conventus, cum cruce in medio.
* Item, una tobalea de sirico cum undis sbarris.
* Item, una tobalea de sirico cum aquilis et lilis.
* Item, una tobalea de sirico cum smarellis et cruce in medio, et cum una aquila nigra.
* Item, una tobalea de sirico cum X listis.
* Item, una tobalea de sirico cum rocis et rosis.
* Item, una tobalea de sirico cum aquilis et cervis et cruce in medio.
* Item, una tobalea de sirico cum rocis et stellis.
* Item, una tobalea de sirico cum capitibus aiuntis.
* Item, una tobalea de sirico cum uno capite aiunto.
* Item, una tobalea de sirico cum leonibus et grifonibus et cervis.
* Item, una tobalea de sirico cum stillis rosis et aquilis (alia manu)
* Item, una tobalea parva de sirico cum pavonibus et papagallis.
* Item, tres (cancellatum et supra scriptum) IIII tobaleole de sirico.
* Item, due tobaleole: una cum capitibus de scatarço rubeo, et alia arte cum bambagio rubeo.
* Item, una tobalea de sirico ad ponendum diebus festivis in choro, laborata a damicellis, (cancellatum alio atramento).
* Item, una tobalea cum tribus crucis.
* Item, una tobalea magna pro altare conventus, cum VI listis magnis, rubeis et nigris, de scatarço.
* Item, IV tobalee magne pro altare conventus, cum capitibus de bambagio nigro.
* Item, una alia tobalea cum capitibus nigris.
* Item, una alia tobalea longa, stricta, sine capitibus.
* Item, tres tobaleole deputate ad tergendum manum dominorum, cum listis de bambagio nigro.
* Item, tres cialoni.
* Item, XXXIII tobalee, que sunt in altari, omnibus computatis.
* Item, mandechecti ad faciendum ignem.
Privilegia et strumenta que sunt in sacristia scripta sunt in libro isto
Liceat nobis, quaesumus, ampliare et confirmare quod super hac clausula diximus nota 3, nempe, quod ipsa inventario an. 1341 fuit aucta; nam etsi eadem manu scripta, qua fere totum hoc inventarium fuit exaratum, id habet peculiare quod non immediate post anteriorem clausolam sit posita, sed inter utramque spatium est ter tanto maius quam inter alias clausulas. Insuper, omnes quae sequuntur clausulae, diversis manibus scriptae, anno 1341 sunt posteriores; earumque aliqua abs dubio posterior est anno 1348, ut infra patebit.
* Item, iste sunt tres planete, quas fr. Angelus de Collestaciario, laycus, dedit conventui: In primis, unam de siricho albo colore cum listis viridis; Secundam, de siricho, violato colore; Tertiam, de siricho, viridi colore.
* Item, unum Camiscium cum amictu et planeta de bimbigino sutile, quam dedit Soror oblata nostra Vilanella.
* Item, una planeta violata cum virgis aureis.
* Item, una planeta violata cum virgis diversorum colorum.
* Item, una planeta de sargia blada, que fuit uxoris domini Bini.
* Item, una planeta yndica de sirico.
* Item, una planeta de bombage, que fuit fratris Ambrosii.
* Item, XII camisci boni.
* Item, quinque palia pro quinque altaribus, que fuerunt D.ni Episcopi. (Episcopus hic memoratus, recordatus etiam in aliis inventariis posterioribus, est D.nus Fr. Franciscus Oscii, vel Onii, Eugubinus, Ordinis nostri, qui, electus an. 1331 praesul Civitatis Castellanae, obiit an. 1348)
* Item, unum palium, quod fuit Pere, uxoris Nicolelli D.ni Andree, de diversis coloribus.
* Item, tribus tobaleis de sirico laboratis pro altare conventus, que fuerunt Episcopi.
* Item, alia laborata de sirico cum stellis.
* Item, una alia laborata de sirico diversorum colorum.
* Item, una alia laborata de scatargo cum cervis, lista(ta) in medio.
* Item, una alia de sirico cum virgis aureis et de sirico viride et violata.
* Item, tribus tobaliolis laboratis de sirico.(Cod. Eugub., fol. 1-1v, binis columnis)