Pavia: battesimo di Agostino
ABBATE BENEDICTUS
Neapolitanus, vixit saec. XVIII ineunte. A puero Ordinem Minorum S. Francisci strictioris observantiae ingreditur, atque ibidem philosophicos et theologicos cursus perfecit, nec non ad Sacrum Presbyteratus Ordinem fuit promotus. At, nescimus qua de causa, petiit atque sub die 26 nov. 1700 facultatem obtinuit ad Erem. S. P. Augustini Ordinem transeundi, in quo ita egregie se gessit, ut a Rev.mo P. Generali Querni, perspectis eius praeclaris meritis, pluribusque pro Ordine exantlatis laboribus, probitate vitae morumque honestate, sub die 3 Februarii 1717, sacrae theologiae Boccalaureus renuntiatus fuit. Is itaque an. 1721, die 18 Julii, a Rev.mo P. Cervioni facultatem obtinuit librum imprimendi, cui titulus: "Metodo spirituale per diriggere le proprie azioni verso l'ultimo fine che è Dio". Dies obitus eius nos latet.
Referenze:
Ordinis Regesta, Dd. 139, 157 et 162.