Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Aiazza Ludovicus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: AIAZZA LUDOVICUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

AIAZZA LUDOVICUS

 

 

 

Aiazza fr. Ludovicus, Vercellensis, apud Bodincomagum in coenobio S. Crucis Ord. Erem. S. Augustini Congreg. Lombardiae religiosum habitum suscepit an. 1485. Vir evasit spectatissimae probitatis Sacrae Theologiae, quam Vercellis aliisque in civitatibus legit, professor, et divini verbis nobilis annunciator. Haeresi Lutherana subeunte, validissime cam oppugnavit, odia ab eius asseclis in se convertens, a quibus ludibria perpessus est. Variorum conventuum priorem egit: octies fuit Congregationis definitor, ter capitolorum praeses, quater visitator, et ab an. 1524 ad an. 1539, fere continuo, Vicarius Generalis. Communi fato occubuit an. 1540. Scripsit latina lingua: 1. Volumen Sermonum. 2. Specimen orthographiae et ortologiae.

 

 

 

Referenze:

Calvi, Delle Mem. Hist. ecc., p. 235;

Rossotti, in Syllabo Script. Pedemontii, p. 399;

Ossinger, p. 18;

Mazzuchelli, Scritt. d'Ital., T. I, p. I, p. 224;

Lanteri in Postr. Saec. Sex, T. III, p. 400;

De Gregori, Storia della Vercellese Letterat., Torino, 1820, T. II, p. 48