Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Albasini Petrus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: ALBASINI PETRUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

ALBASINI PETRUS

 

 

 

Albasini Fr. Petrus Ludovicus, alumnus coenobii S. Augustini Cocconati in provincia Pedemontana, studiis Mediolani an. 1749, Tarvisii 1754 atque Venetiis impense incubuit. An. 1757 Lector renuntiatus, Arimini docuit logicam, et anno 1759 Lector Moralium Papiae fit Baccalaureus. An. 1761 examinatus fuit ad Collegium Pisaurumque missus, atque die 9 februarii 1764 periculum ad Regentiae gradum obtinendum cum laude sustinuit, ac die 9 febr. 1768 S. Theologiae Magister est renuntiatus. Docuit inde ac praedicavit multis in locis, et an. 1792 in Capitulo Generali Bononiae celebrato Assistens Italiae electus fuit. Mortuo die 8 junii 1796 Rev.mo P. Mag. Stephano Augustino Bellesini Viterbiensi, Generali Qrdinis Priore, in eius locum suffectus fuit a Pio Pp. VI Rev.mus P. M. Dominicus Lippici, eiusdem Ordinis Procurator Generalis, qui ex obedientia SS.mi inerens mandatis, vi Brevis Benedicti Pp. XIV diei 6 augusti 1745 constituit, ut in Procuratorem Generalem Ordinis ille sibi succederet, qui inter Assistentes Generales ratione magisterii praecederet; atque ita examinata dictorum praecedentia, decisum fuit in favorem Rev. P. Mag. Petri Ludovici Albasini, qui proinde fuit Procurator Generalis electus et a Summo Pontifice confirmatus, manens in officio usque ad mensem maii 1800.

Ab eo extant: Res gestae ab eodem in munere Procuratoris Generalis a die 22 iunii 1797 usque ad diem 9 maii 1800. Ms. in Archivo Ordinis sub signo Bb. 98, pp. 1-68 in fol.

 

 

Albasini Fr. Petrus Ludovicus, [PRAETERMISSI p. 278] de quo p. 15, ita etiam memoratur: La quaresima in Parnaso ovvero Prediche quaresimali recitate l'anno 1790 nella chiesa cattedrale d'Ivrea dal M. R. P. Pietro Ludovico Albasini d'Asti raccolte in sonetti da Giov. Domenico Leone da Rivarolo. Torino, 1791, presso Ignazio Soffietti, in 8. Ita Manno in cit. Bibliogr., T. VIII, (1907), p. 298.

 

 

Referenze:

Ordinis Regesta, praesertim Dd. 240, pp. 11-12