Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Alberti Ludovicus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: ALBERTI LUDOVICUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

ALBERTI LUDOVICUS

 

 

 

Alberti Fr. Ludovicus, Patavinus, e matris sinu egressus est circa an. 1560. Adolescens patrio Augustinensium coenobio Eremitarum nomen dedit, et an. 1587 ibidem fit studii magister. Omnibus inde academicis gradibus usque ad doctoralem lauream susceptis, primus fuit inter Augustinienses, qui S. Scripturae cathedram in Universitate Patavina, die 13 martii 1607 obtinuit. Per 20 duos annos magno cum plausu eamdem retinuit, et duobus vicibus, nempe 15 decembris 1615 et 31 iunii 1621 de stipendio auctum fuit, quippe qui ingenio fuit peracuto, in difficultatibus resolvendis perspicax, atque in quaestionibus enodandis sagax. Obiit an. 1628 dum Provincialis munere fungeretur, et in eius parentalibus funebrem habuit orationem R. P. Benedictus Bovio Ord. Praed. Sepultus fuit in nostra Patavina ecclesia et ad eius sepulchrum appositum hoc epitaphium: Altari hoc extructo, sacello in nitorem reddito, mortalitatis memor hic Patrum permissu sibi monumentum V. P. Aloysius Albertus Patavinus, qui primus ex sua religione in patrio Gymnasio Sacram Scripturarn publice docuit. Vix. An. LXVIII. Obiit MDCXXVIII. Quae scripsit sunt:

1. Disputatio peripatetica, an rerum aeternarum detur efficiens causa, et de creatione tum uova tum aeterna. Patavii per Laurentium Pasquatum, 1594 in 4°.

2. Lectiones de operibus sex dierum, et de terrestri paradiso. Venetiis ex officina Bartholomaei Ginami, 1618 in 4°.

Dicatae fuerunt Card. Matthaeo Priuli; et iterum ibidem excussae an. 1619 in 4°.

3. De reali praesentia Christi in Eucharistiae sacramento, an. 1613.

4. De praedestinatione et reprobatione. Venetiis, apud Jo. Guerilium, 1622, in 4° et ibidem an. 1623, in 4°. Idem libellus, Paulo Pp. V dicatus, extat in cod. Barberino Vat. 941, chartac. in fol. ff. 30.

5. Disputationes de nutritione, augmento et generatione. Venetiis apud Variscos, 1627, ob quas auctor inter scriptores de rebus medicinalibus recensetur a Vander-Linden in Lindenio Renovato, p. 30, et a Mangeto in Biblioth. Script. Medicinae, T. I, p. 57.

6. Vita S. Nicolai de Tolentino. Impr. an. 1610 in 4°.

7. Vita B. Clarae de Montefalco. Impr. an. 1610 in 4°. In quondam nostra Biblioth. Patavina olim eiusdem Alberti asservabantur etiam 10 vol. mss: videlicet: In Sacram Scripturam - In Epistolas Divi Pauli - De veritate christianae religionis praeludium, an. 1620 - Cur scriptura in scholis recepta sit praeludium an. 1628 - De caritate et aliae similes lectiones, quas ipse habuit in Patavino Athenaeo.

 

 

 

Referenze:

Mazzuchelli, Scritt. d'Ital., T. I, part. I, p. 317-18;

Tomassini, Biblioth. Patavina, ms. p. 76;

Hist. Gymnasii Pat., Lib. III, cap. V, p. 386 et in Parnaso Euganeo, p. 16;

Portenari, Della Felicità di Padova, Lib. VII, p. 299;

Qssinger, p. 20; Lanteri, Postr. Saec. Sex. T. II, p. 355;

Vedova, Biografia degli Scritt. di Padova, p. 29 et alios