Pavia: battesimo di Agostino
ALCHISI CAMILLUS
Alchisi sive Alghisi Fr. Camillus Angelus e Casale S. Evasii, ortum habuit an. 1560. Congregationis Lombardiae Ordinis Erem. S. Augustini, quam ab adolescentia est amplexatus, Vicarius Generalis evasit. Fuit theologus, concionator et regularis instituti studiosus. Mortem oppetiit an. 1608, Romae dum conventus S. Mariae de populo prioris officio fungeretur.
Haec sunt eius scripta:
1. Disputatio inter Reverendiss. P. Magistrum Augustinum Fivizanum totius Ord. Fratrum Erem. S. Augustini Generalem et eiusdem instituti observantium Lombardiae Congregationem super petitione ab eodem facta de activo et passivo concursu Congregationis ad Generalatus Praelaturam Romae acta coram Illustriss. et Reverendiss. DD. Antonio Saulio S. R. E. Cardinale etc. an. 1593.
2. Lectiones, Conciones et Orationes habitae in generalibus comitiis; sparsim impressae.
Referenze:
prae aliis, Rossotti in Sillabo Script. Pedemontii, p. 131;
Calvi, Delle Mem. della Congr. osserv. di Lombardia, p. 404-406;
Mazzuchelli, T. I, par. I, p. 486