Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Alchisi Fulgentius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: ALCHISI FULGENTIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

ALCHISI FULGENTIUS

 

 

 

Alchisi seu Alghisi Fr. Fulgentius, item e Casali S. Evasii, Ord. Erem. S. Augustini, Congreg. Lombardiae, natus est die 1 aprilis 1610. Fuit S. Theol. Lector, et iuvenes per 14 annos docuit Lucae, Genuae, Bergomi, Mutinae et Ferrariae. Pulchras artes coluit praesertim picturae et sculpturae. Primo in Urbe Roma Suae Congregationis Procurator Generalis, postmodum, die videlicet 10 februarii 1659, motu proprio Summi Pontificis Alexandri VII Vicarius Generalis electus, suam prudentia et integritate rexit congregationem, quam et visitavit. Vir iste tum doctrina cum pietate eximius Archivum S. Mariae de Populo Urbis, praedecessorum suorum incuria confusum, suo labore et diligentia ordinavit, ex quo perplura scitu dignissima hausit. Anno 1683, die 10 augusti, in patria obiit.

Eius opera sunt:

1. Della vita di S. Nicola da Tolentino, libri sei. In Casale, per Francesco Marta, 1547.

2. Miscellanea di otto Centurie, ubi agitur de rebus valde curiosis, ut pote occultis, naturalibus, moralibus, speculativis et historicis. Ita Rossottus in Syllabo Script. Pedemontii, Monteregali, 1667, p. 233-4; quod a nostrate Calvi, Delle Mem. Stor. etc., p. 504-8, inscribitur: Centuriae rerum singularium ad studiosorum curiositatem. Num opus editum vel ms. in aliqua bibliotheca maneat, nescio.

3. Impervertiti Penitenti. Dramma morale. Ms.

4. Il Cemeterio del mondo, riflessioni morali ed erudite per ogni stato di persone. Ms.

5. Historia Congregationis S. Augustini de Observantia Lombardiae. Ms.

6. De juribus Judeorum. Duo tomi mss.

7. Historia Montis Ferrati. Ms. Excepta ms. hujus operis reperitur in Bibl. Trivultiana sub n° 1294. Vincentius de' Conti, in opere: Notizie storiche della città di Casale del Monferrato, Casale, Typ. Mantelli, 1838, Vol. I, p. 19 ita loquitur de Alghisii Historia: "Fra le molte opere che [egli] lasciò manoscritte, la principale è la Storia del Monferrato, trattando in essa molto a lungo di Casale, come Città Capitale di questo Stato. Egli è il primo, anzi il solo finora che siasi accinto all'arduo lavoro di tessere una storia di questa Provincia". Latissime inde prosequitur in hoc amplissimo elogio, non paucos tamen defectus enumerans, ac ultimo concludit: "E ancorchè non trovisi nella sua storia tutta la critica necessaria, sarà però sempre in pregio presso de' suoi concittadini, come abbondantissima delle origini delle famiglie e delle fondazioni di Casale, delle Chiese e de' Monasteri. L'originale di questa storia andò smarrito".

8. Chronicon I Congregationis S. Arigustini de observantia Lombardiae, una cum actibus eiusdem Proc.um Gener. Conventuum Serie, Card. Protectorum, Vicariorum et Procuratorum Generalium, Capitolorum Gen. Presidentum, Definitorum, Sotiorum, ac Conventus S. Mariae de Populo Priorum, opera, studio et labore Fulgentii Alchisii Casalen. ex archivo Conventus Romae, dum erat Procurator Generalis, Anno MDCLV collectum. Ms. Asservatur auctographum in magno fol. exaratum, pp. 451, in Archivo Ordinis. (Cfr. ).

 

 

 

Referenze:

Jöcher, Univ. Lexicon Erud., T. II, col. 270;

Ossinger, p. 23; Gandolfi , p. 350;

Lanteri, Postr. Saec. Sex., T. III, pp. 152 et 447