Pavia: battesimo di Agostino
ALESSI SANCTES
Alessi Fr. Sanctes de Monte Regali in Aprutio Ulteriore ortum habuit circa an. 1491. Per consuetos gradus, postquam habitu Ord. Erem. S. Augustini indutus fuit, valde iuvenis S. Theol. Magister renuntiatus est, et an. 1526, uti discretus Provinciae Umbriae, interfuit capitulo Generali Tarvisii celebrato; itemque interfuit Cap. Generali Romae an. 1543 habito in qualitate Definitoris Gen. cum esset et Romani Gymnasii Magister Regens. An. 1544 renuntiatus fuit Umbriae Provincialis. Qptime calluit linguam graecam atque latinam et in philosophia neminem sua aetate aegualem habuit; ac propterea arca scientiae nuncupatus.
Publice Papiae et Perusiae per 15 annos docuit cum magno discipulorum et doctorum concursu. Studio adeo delectabatur, ut ad magnas Romanae Curiae dignitates a Pio Pp. IV vocatus responsum dederit: Studium cum quiete mihi dignitas est. Decessit an. 1561 aetatis suae 70. Sui Augustinienses confratres in ecclesia de Monteregali valde laudativam et longam inscriptionem ad eius honorem posuere, quam referunt P. Herrera in Alphabeto August., p. 569, et Toppius in Biblioth. Neapol. p. 575. Oldoinus autem in Atheneo Augusto, p. 300 refert illum scripsisse: In Aristotelis Philosophiam Commentaria, quae an typis prodierint nec ne nos latet.
Referenze:
Mazzuchelli, Scritt. d'Ital., T. I, part. I, p. 468;
Riccio-Minieri, Mem. stor. degli scritt. del regno di Napoli, 1844, p. 11,
Lanteri, Postr. Saec. Sex. T. II, p. 448