Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Aloivisiani Jacobus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: ALOIVISIANI JACOBUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

ALOIVISIANI JACOBUS

 

 

 

Alovisiani sive Degli Aloysi Fr. Jacobus Baptista, male a nonnullis scriptoribus Joannes Baptista vocatus, patria Ravennas, in disciplinis philosophicis ac theologicis vir doctissimus, floruit saec. XV labente. An. 1498 Lector erat in conventu S. Stephani Venetiarum, in quo fere totum suae vitae curriculum transegit. Intimus Marci Antonii Cocci, Sabellici sub nomine magis noti, Pomponii Leti, aliorumque sui temporis humanistarum virorum fuit amicus. In suis historiis conficiendis Sabellicus candide professus est, multa ab illo mutuata fuisse. "Intercedunt mihi, ipse aiebat (Ep. Libr. IX, col. 443), multae cum Ravennate meo necessitudines; sed nulla maior quam rei litterariae, atque eadem a nostris studiis non aliena. Favet homo divinarum litterarum peritissimus, supra quam dici possit nostratibus litteris ....". A Leto vero dicebatur "vir et humanus et eruditus (Epist. Famil. Libr. IX, col. 438)", ac illum percelebris Campanus humanitatis cultor, Romae apud Quirinalem in domo sua peramenter excepit. Hic Jacobus Baptista religiosus ille videtur, cui Julius Il an. 1503 facultatem concessit aedificandi eremum apud Villam albam. Sicut eius dies nativitatis, ita eius dies obitus nos latet.

De eiusdem laboribus sequentes referuntur:

1. De Aurelii Augustini rebus commentaria, in quibus, ut ait Pamphilus, Chronica Ordinis FFr. Erem. S. Augustini, Romae, 1581, p. 97, commemorat Ordinis monasteria his diebus [circa an. 1490] fuisse circiter duo milia; initiatorum ad 30 millia; Virginum loca 300; viros theologica eruditione claros, qui pie multa et accurate ad orthodoxae fidei munimentum scripsere centum et amplius, sanctos et beatos 85.

2. Commentanioram Mag. Alberti de Saxonia super libros Analyticorum et Posteriorum Aristotelis. Venetiis impensis Octaviani Scoti per Bonetum Locatellum, 1497 in fol. in quorum fine legitur: "Expliciunt questiones super libros Analyticorum et Posteriorum castigatae et correctae per Ven. S. Theologiae viros Lectorem Fr. Joannes Baptistam Tolentinatem et Fr. Jacobum Baptistam de A1ovisiis Ravennatem, S. Stephani magitstrum studii eiusdem Ordinis etc.".

3. Pauli Veneti in octo libris physicorum Aristotelis commentaria cura et correctione Mag. Jacobi Baptistae Alovisiani, Venetiis per Gregorium de Gregoriis, 1499 in fol. Hujus operis specimen ms. extat in Bibl. S. Marci Venetiarum in cod. 46 class. X [L. VI. CXXIVB Ma.].

In suo Catalogo Mss. Biblioth. S. Marci Venet., Venetiis, 1872, T. V, p. 36-37, Valentinelli codicem hunc ita describit: "Est volumen operis alterum, continens expositionem valde promissam in libros V-VIII, cum initiis textus aristotelici: ideo inscribitur: secunda pars super libro phisycorum. Textus voluminis primi desideratur, cum caeteri de libro phisycorum codices, continenti sermone afferantur. Operis universi editionem, etsi minime iuris publici factam mihi constat (iam vidimus opus editum fuisse Venetiis per Gregorium de Gregoriis, an. 1499 in fol.), meditatum fuisse fratrem Jacobum Baptistam de Aloysiis, Ravennatem, post opus eiusdem de constitutione mundi ab eo prolatum cod. sexagesimo septimo monet documentum quod ex tabulario generali veneto (Notariato Collegio 1489-1498, f. 174) per fragmenta profero: "a. 1498, die 29 iulii. Serenissimo principe. Humiliter supplica il fedelissimo servitor di vostra sublimità fra Jacomo Baptista di Aloysi, cittadin vostro di Ravenna, dell'ordine di S. Stefano di questa inclita città di Venetia, lector al presente in dicto monasterio.

Conciosiachè esso supplicante .... Essendoli al presente pervenuta alla mano una utilissima e di grande dottrina opera di Paolo Veneto, della patria nostra vero splendore, sopra la Phisica di Aristotele, opera degna et singolare non mai stampata non senza qualche iactura di molti studenti, et maxime in simili studii di philosophia; pertanto esso supplicante compar davanti aI cospetto della vostra celsitudine, quella supplicando se degni concedergli lui possi far solo stampare detta opera per anni diexe continui, la qual cosa sarà non solum utilissima a tutti li studi, ma sarà etiam di grandissimo decoro et ornato di questa ill. città vostra di Venetia ....".

Sub fine consiliarii decernunt "quod suprascripto supplicanti concedatur prout petit".

4. Pauli Veneti tractatus de compositione seu formatione mundi et super libros de generatione et corruptione Aristotelis; hoc opus emendatum curis Jacobi Baptistae Aloyxii de Ravenna, lectoris in Conventu S. Stephani Venetiarum prodiit Venetiis per Bon. Locatellum XII Kal. iunii 1498. In cod. 67 class. X [L.VI. CXXIV Ma] Biblioth. S. Marci Venetiarum extat ms. operis de compositione mundi quod liber aureus et astronomiae ianua appellari meruit.

5. Theoremata de corpore Christi, ms.

6. Tractatus de esse et essentia, de mensura et cognitione Angelorum ms.

 

 

 

Referenze:

Ciacconius in sua Bibliotheca, p. 333;

Gratianus, Anastasis Augustiniana, p. 46;

Thomas Herrera, Alphabetum August., T. I, p. 470;

Aioysius Torelli, Secoli Agost., T. VII, p. 509;

Elssius, Encomiasticon Augustinianum, p. 325;

Gandolphus, Dissert. de 200 celebr. August. Script., p. 290;

Ossinger, Bibl. August., p. 24;

Orlandi, Origine della stampa, p. 275;

Auctor Magnae Bibl. Eccles. Vol. I, p. 343;

Pasolini, Uomini Ill. di Ravenna antica, p. 41;

Cinanni, Memorie stor. crit. degli Scrittori Ravennati, Faenza, 1769, L. I, p. 27-29;

Mazzuchelli, Scrittori d'Italia, Vol. I, Part. I, p. 515, et alios