Pavia: battesimo di Agostino
ALTESI MARCELLINUS
Altesi Fr. Marcellinus, Angeli filius, nobiiis Senensis, an. 1608 in intermedia Dieda, P. Mag. Camillo Noccio Ilicetanae Congregationis Vicario Generali, per publicum examen approbatus fuit atque ad Ordinem admissus; renuente tamen eius genitore non fuit receptus nisi die 22 febr. an. 1609 per manus P. Bacc. Richardi Antonini. Elapso probationis anno suam emisit professionem nomine coenobii Ilicetani cum pro monasterio S. Martini Senensis religionem ingressus fuisset. Scientias, quas ante ingressum religionis optime fuit professus, sic prosecutus est, ut summa vigilantia ac magno labore opuscula quamplurima in lucem dederit et praecipue pro congregatione et coenobio Ilicetano. Die 17 septembr. an. 1626, cum esset iam baccalarius, llicetani conventus prior electus fuit, aliaque coenobia prudenter ac provvide gubernavit. Tandem post diram infirmitatem trium fere annorum summa patientia toleratam, a confratribus lacrymatus, die 12 iannuarii an. 1635, Iliceti requievit in pace, sepultusque fuit in sepulcro capituli dicti coenobii. Ita fere ad verbum Ambr. Landuccius in Sacra Ilicetana Sylva. Senis, 1633, p. 146, ubi adhuc scribit: "Bacc. Fr. Thomas Neruccius, Ilicetanus, unus ex alumnis dicti Marcellini Altesii haeres non solum suarum scientiarum, et optimorum morum, verum etiam multorum suorum scriptorum, nobis inter alia elargitus est quamplurima Elogia ms. ipsius Altesii, ex quibus multa exaravimus, pluriesque in adnotationibus citavimus. A pronepote nostro Bacc. Fr. Fabricio Landuccio, ad praesens Congregationis Visitatore, qui dicti Marcellini Altesii discipulus et subditus extitit, dum in coenobio Ilicetano ad probationem fuit in cuius manus professionem emisit, libellum accepimus hoc titulo: Pellegrinaggio spirituale della Santa Casa, compositum et scriptum ab ipso Altesio, et ad perpetuam memoriam ipsum cum supradictis elogis nobis elargitis a praedicto P. Neruccio, et infrascripta alia eius scripta collocavimus in nostra Bibliotheca Martiniana. Antonium Prothonotarium Apostolicum et Vicarium Generalem Episcoporum Grosseti, Sovanae et Volterrarum, Annibalem et Philippum utriusque iuris doctorem habuit Marcellinus Altesius noster fratres, qui quidem Philippus conscius harum nostrarum compositionum, maxima animi liberalitate elargitus est nobis eruditissimum librum ab ipsomet Marcellino eius fratre composito, cuius titulus est: Galleria Ilicetana, ab eoque multa hausimus".
Et in Sacra Leccetana Selva ab eodem Ambresio Landuccio composita, et ab illius pronepote edita Romae 1657, p. 55 recensentur etiam ipsius Altesii: Due quaresimali, uno latino, l'altro volgare. Morerius vero in sua Bibliografia Storico-Ragionata della Toscana, Firenze, 1805, VoI. I, p. 503, memorat eiusdem Altesii Storia Leccetana dall'origine del monastero fino al 1627, ms. in 4° asservatam Senis in Biblioth. Martiniana, nune autem in Bibl. Comunali, quam puto aliam non esse quam Galleria Leccetana vel Ilicetana superius notatam.
Referenze:
D. A. Perini, Augustiniani Scriptores, Romae, 1911, p. 57-58