Pavia: battesimo di Agostino
ALTINI TADDEO
Altini Fr. Thaddaeus, Camerini in Piceno e nobilibus parentibus, (ut Jos. Lanteri, Erem. Sacrae Augustinianae, T. I, p. 69 scribit), ortum habuit an. 1603. Undecimo suae aetatis anno in Firmano coenobio Augustinianam tunicam induit, ac post solemnia vota nuncupata studiorum curriculum Firmi, Perusiae, ac Bononiae confecit eo profectu, ut anno 1628 magistralem lauream adeptus fuerit. In comitiis generalibus an. 1636 Romae habitis, quibus Thaddaeus adfuit uti Definitor Provinciae Marchiae, eiusdem provinciae regendae praepositus fuit, quod munus subinde etiam Rectoris provinialis nomine laudabiliter exercuit.
Cum Romani S. Augustini coenobii Priorem ageret, anno 1639, die 29 septembris, ob renuntiationem celebris Fortunati Scacchi ab Urbano VIII Sacrarii Apostolici Praefectus constituitur, et mense sequenti ab eodem Pontifice Consultor eligitur S. Congregationis super Canonizatione Sanctorum, atque una cum aliis Praelatis correctioni Pontificalis romani praeficitur, eique demandatur cura an. 1640 condendi decreta respicentia Canonizationem Sanctorum. Modestissime recusato Tagastensi episcopatu a praefato Urbano VIII, ultra illi oblato, postea ab Innocentio X die 17 decembris 1645 Porphyriensi infula redimitus fuit, atque ab eodem Pontifice die 10 novembris 1652 unitarum dioecesium Civitatis Castellanae et Hortae regimen accepit. Verum Altinius noster sua morum suavitate et recti agendi peritia ita sibi Innocentii animum devinxerat, ut quamvis ab illo suppliciter exoratus, facultatem ad suas sedes se conferendi umquam Pontifex ei concedere voluerit, quam tamen postea ab Innocentii successore Alexandro VII mense iulii an. 1655 impetravit.
Summa cum prudentiae et aequitatis laude Castellanam, atque Hortanam Ecclesiam administravit usque ad an. 1685, quo ovibus suis optimus pastor virtutum suarum desiderium reliquit Ortae occumbens die 27 augusti, aetatis suae an. 85. Multa scripsisse fertur, eaque ms. reliquisse, quae tamen reperire non valui. Haec omnia ex Continuatore Chronistoriae Sacrarii Apostolici Angeli Rocca, p. 359 et ex Ughellio, T. I, col. 603 in addictionibus et ex aliis.