Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Amalfi Fedele

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: AMALFI FEDELE

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

AMALFI FEDELE

 

 

 

Amalfi Ven. Fr. Fidelis, natus Lacusliberi dioeceseos Policastren. in Lucania, S. Theol. Bacc. iam inde ab incepto Augustinianae Religionis tyrocino usque ad suae vitae terminum, eximiis claruit religiosae perfectionis exemplis. Praecipuae autem eius virtutes illae fuerunt, quae sunt caeterarum fundamentum nimirum pietas et caritas. Facta post generalem suppressionem Ordinum regularium restitutione, quia homines pietate praediti nihil antiquius habent, quam ut ad suum institutum reversionem faciant, noster Amalfi primus fuit qui in Neapolitano S. Augustini maiori coenobio Augustinianum vexillum iterum erexit, ut dispersos Israël congregaret. Piae cuiusdam foeminae, Mariae Josephae Crosta, vocationi morem gerens, tum propria parsimonia, qua etiam sibi necessaria subtrahebat, tum fidelium oblata colligendo Neapoli apud S. Ephrem monasterium fundavit nostrarum Mantellatarum, quod etiamnunc partim monialium, partimque alumnarum familiam numerosam continet. Obiit Neapoli septuagenarius cum magna opinione sanctitatis an. 1839. Demortui corpus flexibile, vultuque hilari apparuit, atque etiam post quartum ab obitu diem pluries chirurgico scalpello incisum purpureum cruorem emisit ... Eius cadaver prius in comuni coemeterio postea ad ecclesiam S. Augustini translatum, ibique eius tumulus hac inscriptione indigitatur: Hic iacet corpus servi Dei P. Fidelis Amalfi Ord. Erem. S. Augustini. Obiit die 2 mensis aprilis an. 1839. Ita Lanteri, in Postr. Saec. Sex Relig. Aug., T. III, p. 247. Reliquit mss. quae nunc asservantur in Archivo Curiae Archidioeceseos Neapolitanae sub rubrica: "Fedele Amalfi - Canonizzazione del Servo di Dio", 4 fasc. 27, et sunt sequentes orationes: 1. Sette discorsi del Settenario che precede la festività di S. Nicola da Tolentino. 2. Nove prediche quaresimali che trattano: a-b) della Bestemmia; c) delle civili conversazioni; d) del rispetto che devesi ai sacerdoti; e) dell'educazione che i genitori debbono dare ai loro figliuoli; f) della divina legge; g) delle doti del corpo glorioso, h) dell'eterna salute; i) proemio da premettersi alla predica dei Sacerdoti. (Cfr. Lanza, Memorie storiche intorno al Servo di Dio P. Fedele d'Amalfi, Sacerdote professo dell'Ord. Erem. di S. Agostino. Napoli, 1891, in Append.).

 

 

 

Referenze: