Pavia: battesimo di Agostino
AMICI JOANNES
Amici Fr. Joannes Georgius, alumnus Provinciae Spoletanae seu Umbriae; filius coenobii Cassiani ad S. Augustinum, vixit saec. XVI. Fuit S. Theol. Magister atque in theologis disciplinis et studiis historicis valde laudabilis. Extabat ab eo exarata: Vita della B. Rita da Cascia, Viterbo, 1600 in 4°.
(Cfr Herrera, op. cit., T. I, p. 475; Elssius op. cit., p. 377, qui dicit illum floruisse circa an. 1560; Jacobilli, Biblitoth. Umbriae, Fulginii, 1658, p. 160; Ossinger, op. cit., p. 31; Mazzuchelli, Scrit. d'It., T. II, Part. I, p. 622. Notandum vero est nullum exemplar memoratae vitae in Bibliothecis Urbis inveniri a me potuisse, sed illa recensetur a Cavallucci in praefatione Vitae eiusdem Beatae ab ipso conscripta, ac, in latinum versa, edita in Actis Sanctoram, maii, T. V, p. 222 et seqq.).